FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
XX. De fundacione domine regine Elizabeth et de ipsius decessu.
XXI. Quomodo rex filio suo secundogenito Henrici, ducis Karinthie,
filiam procuravit matrimonialiter copulari.
XXII. De hiis, que egit rex Iohannes in partibus Lombardie.
XXIII. De bellis inter Boemos et Australes.
XXIV. De bellis, que rex cum suo primogenito filio? habuit" contra inimicos.
CAPITULUM I.“
Incipit primum capitulum secundi libri secunde partis cronice Pragensis?
*et primo de statu regni Boemie et de reditu regis.**
Tempore!, quo disertus et expertus venerabilis pater dominus Petrus,
sancte' Maguntinensis ecclesie archiepiscopus, in regno Boemie manebat et Iohan-
nem regem reginamque Elizabeth regebat, florebat pax in Boemia iusticiaque
vigebat. Tractabat enim solerter cum quibusdam de Reno illustribus et cum nobili-
bus et baronibus terre negocia regni et regis non tantum armis sed animis, consilio
sapienti innixus. Plures autem nobiles de Boemia ipsum archiepiscopum oderunt
pretendentes?, quod de regno magnum thesaurum reportaret. Igitur revertitur ad
suum archiepiscopatum?. Unde regi et regine gubernacio regni incumbebat", sed
rex nondum reversus fuerat, sed in Lucenburch! sua comicia manebat?. Quidam
vero, qui tunc erant regine consiliarii, de recessu domini Maguntini gaudebant pu-
tantes, quod ex illius absencia status regni deberet in melius mutari, sed res* venit
in contrarium. Incepit namque in regno ubique succrescere maius malum previo.
Consilio non sano stipendiarii de vicinis terris vocantur, qui tunc nobilibus regine
obsequentibus sociati, igne et gladio perturbant terminos, quos regine inimici
a filo Plon. HW
b habuit P | in Ytalia habuit HW
* Numeri capitulorum semper desunt W
4 Pragensis PWI om. H
€ *-* P | deest HW
Е запсе РМ | от. Н
8 pretendentes PW | protendentes H
^ incumbebat PW lintundebat H
! fuerat PWI om. H
| Lucenburg P |Lucenburk H Lucenburch W
k res PW I rex H
1) Tempore...invitat. | cf. ChronAR L II, cap. 1, p. 241a-243a
2) Petrus, archiepiscopus Maguntinus, Praga die 8 m. Aprilis, a. 1317 abiit et Norimbergam profectus est.
3) In Boemiam demum ultimo mense Octobri vel primo mense Novembri a. 1317 revertil.
86