Facsimile view
1092
CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
ecclesie Pragensis auro claro superductos**. Et pretaxate ecclesie sue” et dominis
ibidem donavit libros varios, calices et ornatus diversos et preciosos, et omnia ne-
cessaria eis lautissime ministrando.
Memoratus quoque dominus Iohannes, reverendus Pragensis episcopus
considerans, quia per misericordiam specialiter Deo conplaceret ut^ beati mise-
ricordes - et ipsa obstat et resistit peccato a servitute dyabolica liberando et eterne
glorie coniungendo. Unde ipse videns multa in Albea flumine pericula et homi-
nibus et maxime pauperibus evenire dampna et incommoda, misericordia motus
ibidem in Rudnicz pontem fieri disposuit ultra flumen. Et quia magistros ad tale
opus peritos in regno Boemie nec in vicinis provinciis potuit reperire, unde misit
ad curiam Romanam pro magistro Guilhemmo®, optime in huiusmodi arte perito.
Cum quo dominus episcopus, cum adhuc ibidem stetisset, de hac materia fuerat
locutus. Cui promisit" ad regnum Boemie ad suam instanciam se transferre, unde
visis nunciis et litteris domini episcopi, assumptis tribus sociis mox sine omni
dilacione ad ipsum est profectus. Et anno Domini M%CCC*”XXXIII”, anno vero
ordinacionis eiusdem domini episcopi XXXID?, in festo sancti Bartholomei
apostoli? cum reliquiis sanctorum et magna devocione ac solempnitate in medio
fluminis Albee pro fundamento aptatos et magnos lapides posuerunt. Prefatus
quoque magister cum suis complicibus duos* pilares pontis et unam testitudinem'
perfecerunt. Et anno sequenti una cum suis copiose a domino episcopo? remu-
neratus et honoratus ad propriam patriam est reversus. Dominus vero episcopus
per alios artifices gentis nostre, qui ab illis advenis complete fuerant informati, de
lapidibus solidis et dolatis ipsum pontem cum maximis sumptibus et expensis
excellenter et laudabiliter complevit.
Et anno Domini M°CCC°XL°, anno vero ordinacionis" sue XXXIX?, vocatis
prefatis viris religiosis ac *honorabilibus viris et dominis Pragensi, Curimensi, Gra-
dicensi, Bechinensi nec non suo thesaurario Horssoviensi archidiaconis ac*
pluribus nobilibus regni in die Assumpcionis beate *Marie Virginis gloriose? eccle-
siam sue fundacionis*! in Rudnicz in honore *sanctissime Trinitatis et in honore**
*-* PWlon. H
ecclesie sue P | sue ecclesie HW
ut ZaletP quiaH las. W
Guilhemmo P | Gwilhelmo HW
duos PW | duobus H
testitudine fro testudine
episcopo PW lom. H
vero ordinacionis P | ordinacionis H ordinacionis vero W
*_* P | om. HW
*-* P | Virginis Marie ecclesiam fundacionis HW
k *.* Plon HW
1) Id est Guilhelmus.
2) Die 24° m. Augusti.
3) Die 15" m. Augusti.
20 ^
c. =
81