EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

quod prius Gyersperch? vocabatur!, cum omnibus possessionibus" ac circum- stanciis universis.

Ceterum advertens venerabilis pater *et dominus, dominus lohannes, Pragensis episcopus**, quod opera bona hominem glorificant, ministrando ma- teriam- eterne corone et hominem adinstar vestimenti decorando et ipsum in perpetuum non deserendo, adauxit igitur operibus salubribus? opera salutifera. Nam in quarto anno reversionis sue de curia Romana et anno Domini M?CCC?XXXII^, anno vere ordinacionacis sue XXXI^, feria tercia in festo Penthe- costes?, convocatis ad se in Rudnycz venerabili suo fratre* Przibislao, Sadoronensi episcopo?, et honorabilibus ac religiosis viris Brewnoviensis et de Porta aposto- lorum abbatibus* et aliis prelatis, nobilibus regni et civibus quam pluribus, ipso die monasterium sive ecclesiam collegiatam ibidem in Rudnicz ad laudem et' gloriam? omnipotentis Dei et beate Virginis Marie cum magna solempnitate fundavit et *deinde construxit lapidibus quadris et dolatis, muros in altum erigendo et testitudine" solida et decora ipsos continuando. Fenestras quoque miris et artificiosis celaturis celte sculptis, vitris pulcherrimis decoravit*'. Et ibi- dem constituit prepositum et alios dominos et fratres canonicos regulares ordinis sancti Augustini, quibus et prefato monasterio sue fundacionis in presencia predictorum prelatorum et dominorum ac alia cleri et populi multitudine copiosa dominus episcopus contulit et donavit bona sua patrimonialia et alia personaliter empta et acquisita intuitu persone, ut in privilegiis dicti monasterii continetur?. Ipsumque decoravit ymaginibus lapideis excellenter, artificialiter sculptis, auro et argento decoratis *ac coloribus preciosis et picturis variis ac delicatis multipliciter distinctis. Et extrinsecus circa fenestras iussit sculpi in lapide clipeos proprios et

Gyersperch P | Geygesperch H Goigespreg W

possessionibus P | suis possessionibus H laes. W

*.% P| dominus H et dominus W

salubribus P | salutaribus et salubribus HW (ubi et salubribus eadem manu in marg. adscr.)

suo fratre P | fratre suo frare HW

et PHI om. W

gloriam P | gloriam et honorem HW

testitudine pro testudine (sic et infra)

*-* PWI deest H

lapideis PW llapidibus H

1) Gyersperch - nomen deformatum ex germ. Geiersberg, i. e. Mons vulturum (bohemice Supí hora, Kysperk). Episcopus a. 1335 hoc castrum a dominis de Bergov emil el nomen. Bischofsberg ei dedit. Quod nomen autem radices non egit et mox e memoria evanuit.

2) Recte a. 1333. Hoc anno dies 25" m. Maii, quo litterae monasterii fundatoriae datae sunt (v. RBM III, n. 2008), in feriam tertiam post Penthecosten incidit.

3) Przibislaus (Pfibyslav), ordinis Fratrum Minorum, episcopus Sadoronensis el vices gerens Iohannis, episcopi Pragensis, Pragae annis 1313-134] manebal, ul e litteris apparet (v. RBM III, n. 65 et al. ibid.).

4) Hoc tempore in monasterio Brevnoviensi abbas Theodoricus (Détrich), in Porta apostolorum abbas Iohannes fuit.

5) RBM III, n. 2008, p. 781.

= = mR aa Fry»

80



Text viewManuscript line view