EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

Isi fuerunt reges Romanorum ab anno Domini M°CC°XCHI®: Primus Adolphus de Nasau, secundus Albertus de Austria, *tercius Henricus imperator, quartus Lodevicus et Fridericus simul**.

CAPITULUM XXXI.

De vocacione ad curiam Romanam venerabilis in Christo^ patris et domini*, domini Iohannis IV, Pragensis episcopi XXVII, et de eius actibus gloriosis?.

Aliene felicitatis dolor est invidia et sicut caritas virtutum est excellen- tissima, sic invidia est viciorum pessima. Licet per omne vicium virus antiqui hostis humano cordi infundatur, in zelo invidie omnia interiora concuciuntur et virtutes eiciuntur. Et est sicut grecus ignis aquis non valens extingui. Hoc vicio accensus nullum scelus perhorescit, non parcens innocenti neque nocenti. Hoc denique vicio refertus malicie auctor, fraudis inventor pessimus, *Duringus Henricus spurius de Sonburch*^, qui se gerebat pro preposito Lithomericensi'', procuravit, quod venerabilis pater! dominus Iohannes quartus, Pragensis episcopus XXVII", ad curiam fuit vocatus Romanam?, tempore sanctissimi in Christo patris et domini, domini Iohannis pape XXII, qui tunc in Avinione, civitate imperii, residebat. In qua curia prefatus dominus episcopus reverendus multas sustinuit adversitates, que quidem velud ignis aurum*, lima ferrum, tribula frumentum ipsum purgaverunt et in omnibus virtutibus corroboraverunt, de quibus eum Deus gloriosus eripuit potenter! et a malis protexit universis". Verum tamen cum

à *-* P | secundus Henricus imperator, tertius Luduicus Fridricus simul H W ubi:...Fridricus simul quartus

P in Christo Pl om HW

* et domini P | om. HW

4 actibus gloriosis P W I gloriosis actibus H

* virus PW lintus H

f grecus ignis P lignis grecus HW

8 exüngui PW l extinguere H

h *-* P | Durinkus de Somburg Henricus HW (ubi Duringus)

Lithomericensi P | Lutomiricensi HW

Jj pater PWlom. H

ignis aurum PW laurum ignis H

eripuit potenter P | potenter eripuit HW

? protexit universis P l universis protexit HW

1) Henricus de Somburg (Sumburk), filius non legitimus potentis familiae nobilis, cui episcopus Iohannes IV. de Drazic post reditum suum de concilio Viennensi praeposituram Litomericensem abrogavilt.

2) Episcopus in iudicium papae non expressis verbis vocatus est, sed propter tutelam hereticorum accusatus, se personaliter in curia defensurum esse statuit.

78



Text viewManuscript line view