. FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
Hiis itague gestis pax non venit, gue sperabatur. Nam expedicio expe-
dicioni, exaccio exaccioni cottidie succedit, profectus regi, ut putabatur, non
succrevit, sed de urbura Chutnensi et moneta, gue tunc singulis septimanis D et
DC marcas solvebat, sepe marcas XVI? rex septimanatim *suscepit pro expensis*",
reliqua vero pecunia, prout camerarius disposuit, fuit distributa. Excrevit idcirco
Henricus de Lipa super omnes, qui erant in regno!. Cum ergo esset amicorum et
famulorum valida multitudine circumfultus, ita quod se putabat falli aut deici?
non posse, ecce* quidam regni magnates sub cuiusdam fidelitatis velamine regem
adeunt et ei dixerunt: "Fraudis dolose vobis, domine rex, Henricus de Lipa
latentes insidias mollitur inferre, quibus si non maturius occurritur, a vobis sanitas
ac regalis dignitas auferetur." Quibus suggestionibus rex et regina aures credulas
prebuit, et ut opportune Henricus capiatur, uterque consensum apposuit. Qui in
castro Pragensi coram rege per Wilhelmum de Waldek dictum Leporem,
strennuum virum, capitur manu armata? et in Thirzow! castrum mox deducitur?,
ubi in turri sub XII virorum custodia" mancipatus vinculis custoditur. Quo facto in
cunctis finibus regni surgunt varia disturbia, ubique videntur spolia et incendia.
Interea Boleslaus, dux de Hayna®, Elizabeth regine sororius, venit ad
regem, ipsum verbis consolatoriis forcius animavit. Verum tamen rex reginam
ad Lodevicum, qui se gessit pro rege Romanorum, regine avunculum, transmisit,
petens consilium et auxilium ab ipso. Interim rex cum auxilio venerabilis patris
domini Iohannis quarti, Pragensis episcopi XXVII, tres civitates, videlicet Mutam,
Policzkam, Iermir, quas Elizabeth regina dicta de Grecz, noverca Elizabeth regine,
dotis nomine tenuerat, viriliter expugnavit. Ista namque duorum Boemie regum!
relicta dominum Henricum de Lipa precipuo favore graciosius fuit subsecuta
etideo stetit cum parte adversa. Et Iohannes de Wartenberch precipuus inter
adversarios fuit, qui cum municionem prope Grecz expugnaret, que Kostelecz*
nuncupatur, ibidem in facie tactus iaculo baliste subito est extinctus!. Et dominus
à XVI P |vix XVI H lacs. W
b *_* P | pro expensis suscepit H lacs. W
* putabat P | putaret HW
3 aut deici P | om. H. laes. W
* ecce H let P las. W
f Thirzow P | Thuzow HW
8 deducitur PW I destruitur H
^ custodia P custodibus H lacs. W
i quarti P | om. HW
i Boemie regum P regum Boemie HW
* Kostelecz P | Kostel HW
1) Henricus de Lipa (z Lipé) tunc summus marescalcus el subcamerarius regni fuit. Officio summi camerarii eo lempore Petrus
de Rosenberg (Rozmberk) functus est.
2) Henricus de Lipa (z Lipé) die 26? m. Octobris a. 1315 captivatus esL.
3) Id est Boleslaus III., dux Vratislaviensis (1296) et dux de Legnice el Brzeg (1311).
4) Die 5° m. lanuarii a. 1316.
74