EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

CAPITULUM XXVI.

Quomodo rex Iohannes Moraviam intraverit? ipsamque? pacificaverit*.

Cum sub manibus! regis Iohannis omnia prosperarentur? totaque Boemia suis pareret mandatis, placuit regi de statu Moravie, qualis esset, videre. Mense igitur Maio eodem anno, ipse est annus Domini MCCCXI", rex Iohannes intravit Moraviam in manu valida ipsam dispositurus. Venerabilis? quoque pater dominus Iohannes IV", Pragensis episcopus XXVII ^, misit cum eo *validum ac robustum** exercitum armatorum. Pressure namque continue ipsam graviter molestaverant' sicut et Boemiam. In Olomucz quoque? primo applicuit, ubi cum ingenti gaudio ab universo populo est susceptus et per XII dies ibi, que pacis sunt, sagaciter ordinavit". Venitque tunc ad regem Boleslaus, dux Wratislaviensis, et terram Opavie regi voluntarie resignavit. Nobiles enim illius terre ducem Nicolaum? repulerant et se predicto duci subdiderant. In. eadem quoque concordia rex promisit duci Boleslao dare et solvere in certis terminis VIII milia marcarum argenti^ non solum propter terram Opavie, sed ut de cetero de regno Boemie domine Margarethe, uxoris sue, dotalicium dux ille non exigat vel requirat. Regis namque Iohannis et ducis Wratislaviensis uxores! regis Wencezslai filie fuerunt et mutuo sibi sorores. Consuetudo namque hactenus fuit regum Boemie unicuique filiarum suarum, cum nubet/ consorcio virili, in sponsali dotalicio *X milia marcarum** argenti assignare.

De Olomucz quoque rex exiens gressus dirigit versus Brunam?, ubi non solum a clericis et ab omni populo christiano, sed eciam a! tota synagoga

intraverit PW l intravit H

ipsamque PW let ipsam H

pacificaverit P W | pacificavit H

prosperarentur PW | prosperabantur H

*-* Pl om. H validum et solidum ac robustum W

molestaverant P W | molestaverat H

quoque PW | om. H

sagaciter ordinavit P | ordinavit sagaciter H laes. W

uxores Plom. H laes. W

nubet P | nubent H las. W

k *.* P | marcarum V milia H. marcarum X milia W

Га РМ! от. Н

1) Cum sub manibus...coequat. | ¢f. ChronAR I. I, cap. 109, p. 177b-178b

2) Verba Venerabilis...armatorum. in ChronAR non leguntur.

3) Nicolaus Opaviensis, filius regis Przemysli Ottacari II., non legitimo coniugio natus; mater eius fuil Agnes de Kuenring (v. cap. II).

4) Lert ad hoc spectantes datae sunt Olomucii die 11^ m. Iunii a. 1311 (v. RBM III, n. 23).

5) Id est Margareta, uxor Boleslai III., ducis Vratislaviensis, et Elisabeth, uxor Iohannis, regis Bohemiae, filiae regis Venceslai II.

6) Secundum testimonium litterarum rex Iohannes Brunnae a die 22? m. Maii usque ad diem 18 m. [unii a. 1311

commo ra tus est (cf. RBM III, n. 18, 19, 29).

> ARB an os

Tona

66



Text viewManuscript line view