EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

CAPITULUM XXIV.

Quomodo Iohannes, filius imperatoris, cum exercitu *valido Boemiam intraverit et*? Pragam expugnaverit.

Postquam rex! Boemie Iohannes a patre suo, rege Romanorum, in Colum- baria civitate" separatus fuisset et posthoc in Nuernberch* de Reno? veniens per dies XIIII congregacionem principum et validi exercitus habuisset et in die beati Luce Evangeliste? a Nuernberch exiret, versus Boemiam processit. Fuerunt autem in suo exercitu: dominus Petrus, Maguntinensis archiepiscopus, Rudolphus, dux Bavarie, comes palatinus, dominus Philippus, Eynstensis episcopus, abbas? de Wlda, Fridericus, purcravius de Nuernberch, Bertholdus, purcravius de Henberch, Lodevicus*, comes de Hoting, Albertus, comes de Hochlok/ Henricus de Brunek, advocatus de Castello Suevie^, pluresque? alii comites et nobiles libere condicionis. Erat autem exercitus horum magnus et fortis valde, electus ex omni milicia florida^ germinantis Germanie, recensiti sunt autem plures quam tria milia pugnatorum exceptis hiis, qui cottidie affluebant. Et in die Omnium sanctorum? rex lohannes cum suo exercitu flumen, quod Egra dicitur, transivit difficulter cum rerum iactura. Cum autem esset in Budyna, misit rex ad venerabilem patrem dominum Iohannem quartum, episcopum Pragensem XXVII, in Rudnycz ab ipso adiutorium petens. Qui propria in persona ad ipsum venit cum exercitu magno et robusto. Et in die? beate Elizabeth" ante Montem Chutnam pervenerunt et im- pugnare viriliter ceperunt. Erant autem ibi quidam nobiles ex parte Karinthiani, qui ibi residebant; et plurimos gladius consumpsit et plurimi de parte adver- sariorum sunt captivati.

2? *-* Plom. H las. W

b civitate P lom. H. laes. W

* Nuernberch P | Nyernberk H lacs. W

4 Reno H | regno P. [aes W

* Lodevicus PW | Ludwicus H

f Hochlok P | Holok HW

8 pluresque P | plures quoque HW

^ milicia florida P florida milicia HW

! plures Pl plus HW

J residebant P | resistebant HW

]) Postquam rex...iactura. | cf. ChronAR L I, cap. 108, p. 170a-b 2) Die 18^ mensis Octobris.

3) Henricus, abbas de Fulda.

4) Advocatus Sueviae tunc Dither de Castello fuit.

5) Die mensis Novembris.

6) Etin die...inclinatur. | secundum ChronAR l. I, cap. 108, p. 170b-171b 7) Die 1? mensis Novembris.

61



Text viewManuscript line view