CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
Etquia consorcia prava? corrumpunt? bonos mores: nam regi adhuc adu-
lescentulo in Ungaria quidam nobiles filios suos servicio aplicuerunt, qui ex iniquo
contubernio ad multa illicita flexibilem iuvenis regis animum inclinaverunt.
Incepit enim cum eis lascivire, vinum usque ad ebrietatem bibere, noctes insom-
pnes deducere in potacione, commensacionibus intendere, pravis moribus et
perversis consuetudinibus insistere. Et noctis tempore filii nobilium cum regem?
*vino estuare conspicerent**, ab eo regalia bona petebant et plurima ab eo obti-
nebant et nonnumquam privilegia! super donacione ebria receperunt. Coronam
quoque regni Ungarie cum pluribus aliis regni insigniis Ottoni, duci Bavarie, qui
eciam de prosapia regum Ungarie processerat!, voluntarie resignavit omnique iuri
regio, quod habuit in Ungaria, coram pluribus principibus et nobilibus liberaliter
resignavit. Qui Ungariam intrans, licet cum magno labore, in regem Ungarie est
coronatus?.
Interea dux Loketko in preiudicium iuvenis regis plurima mala perpetravit. Ipse
vero congregata multitudine armatorum et? bellatorum iter" in Crakoviam arri-
puit et cum in Olomucz pervenisset, ibidem in domo decani Olomucensis letalibus
percussus vulneribus tamquam flos amabilis et lumen gentis Boemice interiit et
decessit. Nam quidam theutonicus Duringus, auctor sceleris etiniquitatis, fex
omnis malicie, ipsum tribus vulneribus sauciavit et sic interemit. Qui? quidem
pessimus homicida in partes fuit dimembratus et a canibus devoratus. Sed huius
iuvenis regis ruina innumerabilium malorum tribuit incrementa et dolor univer-
sum populum vehemens apprehendit. Et pauperibus ubique fuerunt violencie
illate per maliciam et potenciam tirannorum, et bona ceperunt occupari reli-
giosorum ac secularium clericorum et difficile esset conscribere illa maxima
dampna sive! gravamina ac mira! crudelitatis exempla. Occisus? est autem anno
Domini M^CCC*VI*, pridie nonas Augusti, etatis sue anno XVII.
Per morsum mortis, regum generacio sortis
prava PW l pravorum H
corrumpunt. Emlerumpunt PW rumpunt H
bonos mores PW | mores bonorum H
regem Plrege HW
*-* PWl vinum estuarent et sic conspicerent H
privilegia P | privilegia regalia HW
5 armatorum et Pl om. HW
" jter PW | rex iter H
dampna sive Pl on. HW
J mira Plon. HW
1) Mater Ottonis, ducis Bavariae, fuit Elizabelh, filia Belae IV., regis Ungariae.
2) [n litteris die 10" m. Octobris a. 1305 datis postremum 'rex Ungariae! appellatur (v. RBM II, n. 2057).
3) Die 6^ m. Decembris a. 1305 in civitate Alba regalis (Stolicny Bélehrad).
4) Verba Qui...devoratus. in ChronAR non leguntur.
5) pauperibus...exempla. I cf. ChronAR L I, cap. 84, p. 108b
6) Occisus...viduaris. | cf. ChronAR L I, cap. 84, p. 109a (ubi quinque versus alii sequuntur).
49