CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
Romanorum cum suis percussus metu in primo noctis gallicantu fugam arripuit
et abscessit. Rex vero noster transitum ipsius dissimulavit.
O, rex! Alberte, clamat tota gens super te!
Hec incepisti mala, quorum causa fuisti.
Nam cum venisti, tunc stare sibi omine? tristi
terra Boemorum cepit, quia turba tuorum
nunc bellatorum dampnum cumulat spoliorum.
O, quot tristantur per te nunc et lacrimantur,
qui sunt nudati, rebus simul excoriati.
CAPITULUM XVI.
Quomodo dominus? Iohannes IV, Pragensis episcopus XXVII, fuit in episcopum
electus et consecratus.
Rebus raritas precium facit, unde *nil preciosius et*?, nil optabilius in ecclesia Dei
bono utilique pastore et pontifice, qui tamquam angelus Domini illustrans,
purgans et perficiens dirigit suos subditos in viam salutis eterne ipsisque providens
et disponens in hiis, que ad animam et corpus dinoscuntur pertinere. Et de tali
intelligitur illud ewangelicum?: Fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super
familiam suam. Divina igitur gracia providente venerabilis pater dominus Iohannes
IV, Pragensis episcopus XXVII, filius domini Gregorii de Drazicz, regnante
serenissimo principe domino Wencezslao secundo, rege Boemie et Polonie sexto,
anno Domini M?CCC^ primo *in Pragensem episcopum fuit** electus. In cuius
eleccione rex cum regni nobilibus, clerus et populus gratulando et exultando regi
celorum graciarum uberes referunt acciones. Donavitque dominus rexí domino
electo annulum aureum cum preciosisimo lapide smaragdo pro DCCC marcis
estimatum, cum quo fuit in consecracione ab ordinatore suo subarratus. Dominus
quoque Ulricus, prepositus Pragensis, ait ad regem: "Quia dominus episcopus
Pragensis potest licite venari in silvis£ regalibus, placeat vestre magnificencie, ut
sibi omine P | ab homine H sibi homine W
dominus PW | om. H
et consecratus PW | on. H
*-* PWlon.H
*-* Plin episcopum Pragensem est HW
dominus rex PW | rex dominus H
€ venariin silvis P l in silvis venari H lacs. W
1) Versus e ChronAR I. I, cap. 71, p. 90b - ubi autem sex alii praecedunt - sumpti sunt.
2) Matth. 24, 25
3) Ulricus (Oldrich) praepositus Pragensis annis 1285 - 1305 fuit.
ma Ao o»
41