CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
CAPITULUM XIV.
Qualiter rex Poloniam intraverit et in Gnesia fuit coronatus.
Boni cuiuslibet! proprietas hec existit, quod longe lateque se diffundit? et stare
nescit inter angustias terminorum paucorum. Unde virtus eximia ac morum
legalium decencia et bonitas, quam in se rex Wencezslaus habuit, fama pre-
conizante se ubique dilatavit, quod alie gentes sub istius regis pacifici regimine
degere affectaverunt. Unde factum est, postquam primus rex Kalisiensis^ occisus
fuisset?, nullum heredem masculum superstitem reliquit, unde cuncti nobiles
terreillius* in regem nostrum vota sua direxerunt et mittentes nuncios supplicant
ipsi4, ut ad eos* venire dignaretur et puellam, que regni heres exstitit, duceret in
uxorem. Quibus rex? consenciens congregato valido exercitu Poloniam intravit
anno Domini M^CCC^ et ibidem adversarios suos expugnavit et dominio suo ci-
vitates et castra subiugavit. Veneruntque ad ipsum de Opulia, de Tessyn, de
Cuyavia ac plures alii de Polonia duces et principes, qui se serviciis regalibus
applicaverunt fidemque et omagium regi humiliter prestiterunt. Tandem ut
regalis potencia terram Kalisiensem, Gnesnensem, Pomeranam, Posnaniam ac
omnia illa loca confinia obtinuisset, ad Gnesiam civitatem metropolim pervenit et
ibidem cunctis principibus et nobilibus viris petentibus! per dominum Petrum,
Gnesnensem archiepiscopum/, previa benediccione corona regni Polonie et dyde-
mate solempniter est insignitus. Et ibidem plurimi barones et nobiles per regem
militari baltheo cingebantur. Et dominum Henricum dictum de Duba *pro
capitaneo? ibi** dum statuisset, cum gaudio Boemiam est reversus.
Sed anno Domini MCCC primo filius Wencezslai, regis Boemie" sexti, in
regem Ungarie est electus. Mortuo? namque Andrea, rege Ungarie?, unicam filiam
heredem reliquit, et omnes barones et nobiles illius terre regis filium in regem et
diffundit P | diffudit H. aes. W
Kalisiensis P W | Casiliensis H
illius P lipsius H lacs. W
supplicant ipsi P | ipsum supplicant HW
eos Plipsos H lae. W
petentibus PW | potentibus H
*-*P libi procapitaneo HW
^ Boemie Pl on. HW
1) Boni cuiuslibet...in uxorem. | of. ChronAR l. I, cap. 67, p. 81a
2) Id est Przemyslav (Premysl Velkopolsky), rex Poloniae, qui die &^ m. Februarii a. 1296 occisus est, v. supra cap. IX.
3) Quibus rex...reversus. | secundum ChronAR I. I, cap. 67, p. 81b-82b
4) Archiepiscopus Gnesnensis, qui tunc fuit (1283-1310), non Petrus sed Iacobus nominabatur.
5) In litteris Nicolaus Opaviensis capitaneus appellatus est (v. RBM II, n. 1882, 1883). Henricus de Dubá fortasse parti
exercitus Bohemorum in Polonia relictae praefuit.
6) Mortuo...deduxerunt | secundum ChronAR L I, cap. 68, p. 83b-84a
7) Andreas III., rex Ungariae, die 14° m. Ianuarii a. 1301 mortuus; filiae eius nomen Elisabeth fuit.
со поем |
x ^
37