.. FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova tomus I.
Hledíková bona cum venia certiorem fecit) nomen Francisci tantum unum
invenitur: die 21? mensis Februarii a. 1331 Avinione litterae datae sunt, quibus
Francisco Ottonis de Praga, qui iam tenet praebendam in ecclesia s. Egidii, canoni-
catus ecclesiae Vissegradensis reservatur, datae sunt. In registris papae Clementis
VI Franciscus Wygandi (seu Wylandi) de Praga commemoratur, cui a. 1343 rege
Poloniae Kazimiro supplicante de canonicatu ecclesiae Pragensis providetur (v.
MBV I, p. 146). Sed nihil aliud scimus et coniunctionem cum nostro Francisco
nullum testimonium probat. F.M. Barto$ Franciscum et auctorem Dalimil dictum
eosdem et pares facere conatus est, Dalimilo et altera opera adscribens, puncta
concordantia in vitis eorum quaerens, vim animo civili bohemico et congruentibus
locis chronicarum addens. Quae hypothesis vix nobis accipienda est: auctor de-
beret primo bohemice versibusque chronica patria scribere, post in linguam
germanicam transferre, germanice continuare et circiter anno 1340 altera chroni-
ca idem fere spatium temporis describentia latine et in prosa formare. Quam rem
speculationem irrealem habemus.
In codice textus Francisci Chronicam Pragensem decani Cosmae et conti-
nuationes eius statim sequitur et ipse Franciscus scriptum suum secundam partem
chronice Pragensis nominat. Chronica in tres libros dividuntur: primus ad annum
1316, secundus ad annum 1333, tertius ad annum 1342, in confectione secunda
usque ad annum 1353 (v. infra) pervenit. Anno sequenti incipiente (5. 1. 1343)
initiator operis, episcopus Iohannes IV. de Drazic, moritur. Franciscus post ab
opere cessare eique finem facere videtur: liber enim tertius brevissimus est,
septem tantum capitula non magna continet, finitus autem se ostendit, ut verba
Explicit tercius liber...qui finitur anno Domini M'CCC"XLII' et continet in se gesta. decem
annorum" confirmantur. Causam opus finiendi solum suspicari possumus: epi-
scopo mortuo stimulum amisit aut rebus circumstantibus impeditus est? Pari
modo solum suspicari possumus, qua re commotus post haud parvum intervallum
ad opera redierit et potissime annis 1353-1354, sed certe ante annum 1355
secundam confectionem chronicorum suorum composuerit. Primum et secundum
librum mutatis mutandis adhibuit, tertium autem retractavit et praesertim ita
amplificavit, ut triginta capitula contineat et annum 13583 attingat.
Auctor fontibus paucis nititur: In primo libro pro capitulo primo ex opere
Dalimili, pro tribus sequentibus e duobus annalibus minoribus, qui ad conti-
nuationem Cosmae secundam pertinent, haurit et in posterum Chronicon Aulae
Regiae (ChronAR) semper ei fons est. ChronAR opus singulare et quoad argu-
mentum et quoad rationem scribendi, quod Petrus (Petr Zitavsky), abbas mo-
nasterii cicsterciensis in Zbraslav, operam sui praedecessoris Ottonis continuans,
conscripsit. Franciscus maiorem partem nuntiorum a ChronAR sumit, saepe
autem narrationem eius abbreviat, condiciones certas, nomina, temporis adno-
tationes praeterit, perspicuitatem textus aliquando corrumpens. Omittit tenaciter
fere omnia, quae ChronAR de monasterio Aulae regiae et Sedlecensi affert
exceptis nuntiis ad fundationem monasterii et sepulturas familiae Pfemysli ibidem
II