FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I. |
filio, Agnes regis filia ibidem traditur, et sic principum colloquium fine com-
mendabili terminatur. Rex vero Rupertum, generum suum, a se discedere non
permisit et in vigilia sancti Laurencii! matrimonium modo, quo inter pueros fieri
potuit, consumatur.
Sic consumantur iuvenum sponsalia festa
ac consolantur populi precordia mesta,
sed quia durare? nequeunt presencia, quare
mox Agnes moritur et in ecclesia sepelitur
Aule Regalis. Perit hinc connexio talis,
quam contraxerunt reges simul et pepigerunt.
CAPITULUM IX.
Quomodo dux Austrie regi fuit reconciliatus.
Albertus, dux Austrie?, cepit gentem Suevicam fovere et multiplicare,
indigenas quoque opprimere suamque gentem exaltare. Hoc tolerare nequiverunt
et occasionem evadendi ducem et gentem diligenter quesierunt, unde nuncios ad
regem dirigunt ipsum pro domino eligentes, et si potenter ad eos veniret, totam
Austriam sue dicioni subdituros se promittunt. Rex autem annuit et consensit
eorum legacioni et se venturum in Austriam in brevi cum exercitu promittit".
Regina anxia fuit pro sui fratris destitucione, unde nuncios ad eum mittit, ut se
culpabilem profitendo fiducialiter committeret se^ gracie regali. Qui cum paucis
veniens, regis pedibus se prosternens, veniam ab ipso postulavit subdens se sue
gracie et suum ducatum. Rex autem ipsius non distulit misereri, sed humi prostra-
tum benignus elevans, omnia petenti condonavit.
Eodem tempore magister Allexius inter regem et Romanos amiciciam
procuravit, nam inter Gutam, filiam regis, que adhuc fuit in annis infancie, et inter
fillum domini Gentilis, Romani senatoris?, infantem similiter ex parte altera
matrimonium ordinavit. Et ille nexus amicicie dissolvitur per mortem puelle®.
а durare Plom. HW
b committeretse P | se committeret HW
1) Die 9 m. Augusti a. 1296.
2) Albertus, dux Austrie,...condonavit. | secundum ChronAR L I, cap. 48, p. 58a-59a
3) Talis rerum successio etiam in ChronAR L c. p. 57b-59a invenitur; v. Susta (CD II, 1, p. 445, adn. 2) et Zemlicka, p. 182.
Herfmansky (p. 151, adn. 1) concordiam Venceslai el Albrechti iam anno 1293 confectam esse opinatur, qua de causa
narrationem ChronAR fa lsam esse censet.
4) magister Allexius...interemptus. | secundum ChronAR L I, cap. 49, p. 59b-60a
5) Gentile a potenti familia romana Orsini ortus est.
6) Gula, die I” m. Martii a. 1293 nata, die 3^ m. Augusti a. 1294 mortua est.
26