FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
CAPITULUM VII.
*Ouomodo iterum Wencezslaus, rex Boemie, regem Romanorum visitaverit*?
et de circumstanciis eius.
Erat autem! regi? Romanorum filius nomine Rudolphus, dux Austrie
etSuevie, cui Agnes, regis germana, quondam nupserat. Ipsum rex invitavit in
Boemiam et dux cum rege sic pluribus in solacio mansit diebus. Et in vigilia
Ascensionis Domini eodem anno de hac vita decessit et in ecclesia Pragensi sepe-
litur et obsequie solepmniter peraguntur.
Et hiis temporibus cives quidam Pragenses nobilem virum Zbislaum?,
cognomine Leporem, propter quasdam molestias occiderunt.
Mortuo* quoque duce Crakovie? maiores natu regem Wencezslaum pro
domino elegerunt. Ipse vero tunc ad eos personaliter *venire non potuit** quibus-
dam causis? occupatus, sed dominum Thobiam, Pragensem episcopum, cum
multitudine militum Crakoviam destinavitP, ut se nomine suo intromitteret de
terra.
Eodem anno rex Romanorum moritur et in Spirensi civitate sepelitur. Quo
audito rex cum regina in gemitu vehementi fuerunt exequiasque^ magnas et
eleemosinas largas fecerunt studiose.
Et eodem anno" igne familiari consumitur tota civitas Pragensis et civitas
Akaron® capitur a Sarracenis. Et hoc" factum est propter dissensionem Crucifero-
rum, que multa mala operatur.
*-* P,W (ubi autem ...Romanorum regem... legitur) | Quomodo rex Wencezslaus Boemie,
Romanorum regem visitavit H
regi P,W I regis H
*-* P | non potuit venire HW
causis PW | causis et factis H
exequiasque PW l exequias H
fecerunt studiose P | studiose fecerunt HW
Akaron P | Acharon HW
hoc P | deest HW
]) Erat autem...peraguntur. | compendiose secundum ChronAR l. I, cap. 34, p. 43a
2) In Boemiam die 23^ m. Aprilis a. 1290 cum militia venit, sed eodem anno die 10 ? m. Maii mortuus est.
3) Zbyslaus de Trebouń, filius Ulrici Leporis (Oldrich Zajíc), quondam purgravii castri Pragensis, qui circa post dimidium
annum 1290 subcamerarius factus est. De eius occisione latius ChronAR, I. I, cap. 31, p. 39a.
4) Mortuo...operatur. | cf. ChronAR L I, cap. 35, p. 45a-b
5) Dux Cracoviensis Lesco Niger dictus (Lesek Cerny) die 30" m. Septembris a. 1288 obiit.
6) Exercitui Bohemorum anno 1291 in Poloniam misso non episcopus Pragensis Thobias, sed Arnoldus, episcopus Bambergensis
aefuit.
7 lis eodem anno Franciscus saepe, sed non semper recte utitur. Hic primo de eventibus anni 1290 narrat, sed et incendium
et expugnatio anno 1291 acciderunt.
om Mo Aa no
22