. FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
CAPITULUM VI.
Quomodo rex Wencezslaus Boemie ipsum regnum ab imperatore in feodo accepit,
et quomodo se ipsum rexit.
Anno Dominice incarnacionis! M?^OC?^XC? - ipse est annus Wencezslai, regis
Boemie, XXI"? - Rudolphus, Romanorum rex?, generum suum regem Boemie
voluit videre, qui ad ipsum venit cum regina in Egram, quam pro dotalicio filie sue
obligaverat regi? imperator. Et fit magnum gaudium de eorum mutua visione et
*varia ostentantur solacia deduccionis**. Et in medio letancium rex Boemie regio
cultu decoratus prodiit, et ut regnum sibi iure feodali Romanorum rex conferat!
cum reverencia postulavit. Ipse vero graciose hoc? fecit et vexillorum adaptatis
insigniis leta facie lege perpetua confirmavit. Tandem peractis diebus convivii
socer generum ad se vocans, presente filia ipsum regulam vivendi docuit et multa
salutaria documenta informavit, quomodo ad Deum et ad homines deberet se
habere et iusticiam et ceteras virtutes iugiter fovere et omnia mala fugere et bonis
operibus adherere.
Reversusque rex? in regnum dominum Arnoldum, Bramburgensem episco-
pum, ad se vocavit et iuxta suum consilium statum regni ordinavit.
Rex? quoque in cunctis agendis Deo studuit conplacere et divine legis verba
et sacre scripture cum summa diligencia consuevit auscultare, quatenus ex fre-
quencia sacre leccionis proficeret in actibus bonis et temporalium cogitacionum
impetum motusque illicitos refrenaret et manuum innocenciam conservaret cum
mundicia cordis. Et tantam graciam ei contulerat virtus divina, quod licet
elementa literarum non nosceret, omnia tamen et singula, que de divina pagina
vel de aliis facultatibus audire contigerat eum, ceteris sanius intellexit iugi
memorie commendando et congrue protulit suam latinitatem alios errantes in
litteratura corrigendo. Ex naturali' industria racionabiliter contulit cum magistris
? rex HW I deest P
obligaverat regi P | regi obligaverat H laes. W
*.* P | ostentacio datur solacio devocionis. H laes. W sed ex litteris residuis eandem lectionem ac P
habuisse videtur.
conferat PW lut conferat H
* graciose hoc P | hoc graciose HW
f Ex PI Etex HW
1) Anno Dominice incarnacionis...operibus adherere. | cf. ChronAR L 1, cap. 28, p. 35a-36a
2) Data falsa iam in exemplari leguntur. Res commemoratae anno 1289 gestae sunt, quo anno autem Wenceslaus (*1271) vir
18 annorum erat.
3) Reversusque rex...ordinavit. | cf. ChronAR L I, cap. 30, p. 38b
4) Arnoldus, comes de Solms, episcopus Bambergensis annis 1289-1296, in Boemiam circa anno 1290 venit.
5) Rex...litterarum scribendarum. | cf. ChronAR L I, cap. 32, p. 39a-40b
d
20