CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus
CAPITULUM V.
Quomodo rex Wencezslaus ad regnum fuit revocatus et de pluribus eius actibus.
Clemencia divina favente! regni Boemie nobiles regem suum remitti a mar-
chione Bramburgensi cum debita reverencia pecierunt, propter dampna vero, que
ipse sustinuit, quedam civitates sibi oblate? fuerunt et castra in V milibus mar-
carum. Et sic puer ductus est^ in Boemiam et leticia magna fit in populo universo.
Qui quidem? a puericie sue* tempore in se habuit timorem Domini?, san-
ctis debitum offerens honorem, eorum reliquias magno studio congregavit et auro
et argento gemmisque preciosis decoravit, in promissis se constanter tenuit et
avaricie vicium sibi nunquam permisit dominari, et sic transiit de virtute in
virtutem. Et tempore tonitrui et fulgoris sub reliquiis sanctorum se abscondebat' et
eorum semper adiutorium requirebat. Per duorum quoque annorum spacium cor-
pus suum veste cilicina castigavit et hoc fecisset ulterius, si non fuisset redargutus.
Verum tamen ieiuniis et oracionibus carnem suum macerans, inimicorum *a se
latenter insidias propulsavit*&, sacerdotibus exhibuit honorem, religiosos quoslibet
iuxta suorum meritorum" qualitatem honoravit et aliis operibus adhesit virtuosis.
Mater? vero eius! per quemdam baronem, nomine Zavissium, decepta,
stando in Moravia filium ex eo! generavit. Hic, Iohannes nomine, seculum*
renuncians in ordine Cruciferorum Christo militavit. Sed puer Wencezslaus
materno affectu superatus, ipsam ad propria revocavit. Ipsa quoque ad filium pro
dicto Zavissio intercessit, qui^ eius preces exaudivit. Et curam de curia domine
regine totaliter assumpsit? et familiares suos in singulis officiis! subrogavit et de
consensu matris regem in magna custodia coartavit, et nullus de factis suis finale
4 oblate P |obligate HW
ductus est P lest ductus HW
sue Pl om. HW
timorem Domini P | Domini timorem HW
permisit dominari P | dominari permisit HW
abscondebat P l abscondit H. /aes. W
*-* P [latenter insidias a se viriliter propulsavit H /aes. W
suorum meritorum P | meritorum suorum H las. W
eius P | ipsius H_ las. W
J exeo PWlexea H
k seculum P | seculo H_ las. W
! singulis officiis P I officiis singulis HW
1) Clemencia...universo. | compendiose secundum ChronAR L. I, cap. 14, p. 20a
2) Qui quidem...adhesit virtuosis. I cf: ChronAR I. I, cap. 15, p. 21a-22a
3) Mater...intercessit | compendiose secundum ChronAR L I, cap. 16 et 17, p. 22b-23b
4) qui...subpeditando. | compendiose secundum ChronAR l. 1, cap. 18, p. 24a-25a
5) Non Venceslaus, sed Zavissius; lextum ChronAR breviorem faciens Franciscus partes sententiarum confuse coniunxit.
a 7^ ^
17