EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

castro Bezdiez? pro tempore collocavit et ibi ab extranea gente multa sustinuit adversa. Et postea septennis puer in Saxoniam ducitur, ubi diversas molestias cum defectibus sustinuit et erumpnas, quas tulit humiliter et pacienter.

Incole! vero regni Boemie rebelles Saxonibus esse ceperunt, unde gens genti mollitur insidias, totaque terra subiecta periculis per incendium destruitur et rapinas. Latrocinia plerumque frequentantur et spolia et in brevi tota terra facta est deserta, divites capiuntur ec pauperes occiduntur, iuvenes et virgines, senes cum iunioribus miserabiliter opprimuntur*. Et fame? urgente tanta pestilen- cia prevaluit in terra, quod homines variis herbarum generibus vescebantur et veluti pecudes moriebantur et quidam? cadavera cruda more canum devorabant. Et quedam mulier *oppressa nimia fame puerum suum comedere non formi- davit**, et in aspectu filiorum fame pereunt parentes. Ex fetore quoque cadaverum aer inficitur et multi propter hoc suffocabantur, ecclesie! et monasteria maximos et varios defectus paciebantur. Cimiteria deficiunt pro sepultura et* maxime fovee fodiuntur, in quas defunctorum corpora proiciebantur.

Prostrati? subito veluti pecudes moriuntur. Maxima pars gentis moritur cito pane carentis, materiam flendi parat" genus hoc moriendi, quo moriens comedit, et qui se vivere credit, ex ista gente moritur comedendo repente.

Bezdiez P | Besdyess H_ las. W

et Pl on. HW

opprimuntur PW om. H

quidam PW I commune H

*-* P | puerum suum comedit HW

ecclesie P letecclesie HW

et Pletsic HW

parat P | prestat HW

1) Incole...opprimuntur. I cf. ChronAR L I, cap. 11, p. 16b-17a 2) fame...proiciebantur. | cf. ChronAR L I, cap. 12, p. 17b-18a 3) Versus e duobus locis ChronAR (l. c. p. 17a et 18b) sumpti el compositi sunt.

= 0 Mo an ow

16



Text viewManuscript line view