FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
per climata mundi famosius dilatatur." Rex autem hiis sermonibus acquiescens* et
recusans ad tante dignitatis fasces assurgere, remunerat nuncios muneribus
magnificis in auro, argento, gemmis preciosis, dextrariis, palefridis et aliis cle-
nodiis diversis, vestiens eos* et totam familiam eorum, et? remisit eos ad electores
cum uberiori graciarum accione!. Venerunt et plures nuncii similia deferentes,
quos rex benigne suscipiens nequaquam peticionibus eorum acquievit, sed
muneribus honoratos*, *referens graciarum acciones"! remisit ad electores.
Et sequenti anno? rex Rudolphus est ad imperium sublimatus*. Et eodem
anno pons Pragensis est confractus IIII Idus Marcii et fuit maxima inundacio fluvii
Multavie, ita quod extendit suos meatus usque ad ecclesiam sancti Egidii et sancti
Nicolai in Foro pullorum et multa dampna fecit.
Et prefatus rex? Boemie Przsemisl5, quocienscunque contra quemlibet
regum vel ducum movit aciem belli, semper cum laudabili triumpho ad propria
remeavit. Erat" eciam in sui principatus regimine zelo pietatis succensus, culpas
suas recognoscentibus pius indultor, viduarum non surdus auditor, orphanorum
non tardus adiutor. Tempore quadragesimali nocturno tempore solo servo con-
tentus, latenter ecclesiam ingressus et super pavimentum prostratus, tam diu in
oracionibus! perseverat, quoadusque largo ymbre lacrimarum fuit madidatum, et
ante solis ortum vocat officialem, cui commiserat curam pauperum, requirit, an
parata haberet omnia pro pauperibus enutriendis. Erat enim mos eius omni die
quadragesimali D pauperes pascere et per dominum Gregorium de Drazicz, nobi-
lem virum, in Parasceve eosdem vestivit et alios multos vestire solebat. Lavabat
eciam pedes pauperum in Cena Domini iuxta numerum XII apostolorum, cuilibet
dans solidum denariorum. Veniens eciam ad ecclesiam) Pragensem personaliter
aggreditur sacerdotes*, inducens eos suis precibus, ut missas cantent pro salute
vivorum, alias pro fidelibus animabus defunctorum nec non et missas votivas de
acquiescens P l acquievit HW
argento PW letargento H
eos Plipso HW
ec PWlom. H
honoratos PW | muneratos H
*-* P | graciarum acciones referens HW
Przsemisl P | Przemisl H W semper
Erat HW |Ft P
oracionibus P | precibus H laes. W
eciam ad ecclesiam P | ad ecclesiam eciam HW
sacerdotes P | etsacerdotes HW
precibus P | peticionibus HW
1) Fiducia huius nuntii mox dubiosa facla est, К. Palacky et post plures historici bohemici eam plurime abnegant. Copiosius v.
Novotný, ČD I, 2, p. 87-89.
2) Et sequenti anno...dampna fecit. | cf. Annales Bohemici (Letopisy ceské), FRB II, p. 301
3) Rudolphus I. Habsburgensis demum anno 1273 rex Romanus | electus est.
4) Et prefatus rex...XII Kalendas Septembris. | cf. Pfíbéhy (Annales Ottacariani), FRB II, p. 334
= TVR Mo ADD
= —
12