EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

cusavit. Sed cum egressi fuissent de curia imperatoris, abbas de Wlda! tangens leviter humerum regis ait ad eum: "Si ego essem vicinus tuus, vellem compescere te^ et obedientem imperio efficere, regulum humilem de te faciendo." Unus autem ex militibus regis nomine Hogerius? dedit predicto abbati alapam et ait ei: "Monache, non habuisti bonum pedagogum, qui te docuisset reges et maiores te honorare." Tunc cum* magno rubore abbas cum suis recessit. Propter hoc igitur et alias causas imperator voluit regem et prefatum militem detinere. Hoc intelligens rex iussit suis, ut armate se ad iter prepararent. Cum autem fuisset vocatus ad presenciam imperatoris, Hogerius predictus involvens gladium et cultellum cum pallio regali viriliter fuit regem? subsecutus. Imperator quoque ait ad regem: "Dudum de te male* cogitavi, te volens humiliare, nunc autem perducam hoc ad effectum!" Rex vero ait ad eum& "Nondum, domine, habetis me in vinculis, nec sum impos membrorum meorum." Et mox arripiens cultellum imperatorem per superiorem oram vestimenti tenuit et ait: "Aut me cum meis illesum sine omni impedimento abire ad regnum meum permittas, aut nunc per me privaberis tua vita" Imperator autem stupens ac tremens promisit sub iuramento facere, quod ipse vellet et optaret. Miles quoque regis! predictus stabat circa regem gladium tenens evaginatum. Imperator vero vocatis suis omnibus sub obtentu gracie sue districte mandavit, ut nullus regem Boemie nec verbo nec facto molestaret ipsum nequaquam impediendo. Rex vero pacifice in Boemiam reversus suo fideli militi Hogerio contulit [sibi] * et heredibuis suis! Belinam castrum et civitatem cum suis pertinenciis perpetuo" possidendam, hoc firmans suis privilegiis et instrumentis. Et tempore ipsius fuit episcopus Pragensis dominus Mikussius, qui de humili progenie de Ugiezd? sub monte Petrino originem duxit, et quemadmodum rex pecuniam odio habebat, sic episcopus aurum precipue? ferventer et *studiose

compescere te P | te compescere H /aes. W

Hogerius P | Ogerius H (semper) laes. W

cum Plom. H. aes. W

fuit regem P | regem fuit HW

de te male P | male de te H las. W

hoc ad effectum P | ad effectum hoc HW

ad eum PW lom. H

membrorum meorum P | meorum membrorum HW

tua vita P | vita tua H W

regis PW | om. H

sibi del. Zal superfl. codd.

heredibus suis P | suis heredibus HW

perpetuo PW l| perpetue H

Ugiezd PW | Ugezd H

aurum precipue P | precipue aurum HW

1) Abbas monasterii Fuldensis eo tempore Conradus IV. fuit. Resignavit a. 1246. 2) Ogerius (Ojír) de Friedberg, miles germanicus, ab a. 1238 in homines fideles et gratiosissimos regis Venceslai I. numeratus; a. 1253 mortuus est.

д x" - по по рос

=

o



Text viewManuscript line view