EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber primus

regno Boemie expulit et eiecit cum auxilio baronum et nobilium, qui sibi adhe- rebant!.

Qui transivit ad marchionem Misnensem consilium et auxilium ab ipso petiturus, qui sibi in auxilium dedit copiosam multitudinem armatorum. Ft rever- sus in Boemiam cum filio suo circa Pontem civitatem prelium commisit? et ipsum cum suis devicit, et quia de bello effugerat, non fuit captivitati mancipatus. Videns se patri resistere non posse, humiliter se gracie paterne subdidit et submisit, et sic per barones sunt reducti ad concordie unitatem, quem pater racione correccionis in castro Zwiekow? posuit.

Et idem rex Wenceslaus pecunias et thesaurum" non dilexit, unde aurum et argentum pro nichilo reputabat. Nam cum aurifodine in Gylowy tunc temporis vigerent et bene provenirent, quidam ibidem cultor et fossor auri cognomine* Sloiger unam massam auri bene X marcas ponderantem regi obtulit et presentavit, quam cubicularii recipientes ad lectum domini regis posuerunt. In quo rex plures noctes duxit insompnes*: tandem* ait suis cubiculariis: "Quid est hic, quod ego tribus noctibus oculos claudere non potui nec dormire? Forte aliqua sortilegia sunt hic posita, aut facte sunt incantaciones ad sompnum meum impediendum?" Et lectum suum iussit moveri, in quo aliud non est inventum nisi massa auri predicta. Qua visa rex ait: "Ecce, iste thesaurus pessimus me in sompno impedivit et occasio fuit vigiliarum, recipite et cito ipsum a me alienate." Et ipsi cubicularii recipientes! cum aliis familiaribus regis inter se diviserunt. Unde propter hoc etalia apparet ipsum regem non fuisse avarum nec curasse pecunias. Cui eciam pulsus campanarum fuit contrarius ipsumque nimium abhorebat, nam cum Pra- gensem aut aliam civitatem fuit ingressus, nullus presumpsit pulsare, quamdiu mansit? in civitate.

Tunc? temporis Fridericus imperator, volens cum suis principibus habere colloquium et curiam celebrare, literatorie eis mandando, ut omni dilacione proculmota ad ipsum convenirent, specialiter ad regem Boemie literas dirigendo*. Cum autem illuc pervenisset, imperator conabatur, ut sibi castra et civitates quasdam resignaret; qui racionabiliter prehabito consilio cum suis hoc facere re-

b

Zwiekow PW | Zwyekow H

pecunias et thesaurum P | thesauros et pecunias HW

cognomine PWI deest H

insompnes HW | om. P

tandem Plqui HW

recipientes P | deest HW

mansit PH | rex mansit W

mandando fro mandavit

1) Subtilius in Continuatione Cosmae, FRB II, p. 304-308. V. Žemlička, p. 70-72.

2) Circa medio mense Novembri a. 1248. Compromissum, guo dominatio terrae dividebatur, anno 1249 ineunte contractum est. 3) Tunc... instrumentis. | Cf. Dalimil, cap. 79 (al. 83 + 84), p. 326-328.

4) Ad conventum principum mense lanuario a. 1237 Vindobonae habitum sine dubio spectat.

MR MA р. о с



Text viewManuscript line view