EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius

sunt subsecuta, precipue in Montibus Cutne?, ita guod plurima hospicia corrue- runt et multitudo hominum periit et fuit suffocata? in fossis maxime per aguam nimiam et vehementem.

Eodem tempore' dominus rex fratri suo domino Iohanni marchionatum Moravie liberaliter contulit in presencia principum diversorum.

Eodem anno currente Pragam venerunt multi penitenciam agentes de di- versis terris, senes et iuvenes, turmatim et processionaliter in ecclesiis, et ecclesias circueuntesS, precincti inferius" panno linteo, superius nudi incedebant se graviter flagellantes usque ad largam sangwinis effusionem?. Flagella autem eorum erant nodosa, in quibus quasi acus sive aculei ferrei erant infixi. Et in primo eorum ad- ventu multos ad devocionem provocabant, qui se flagellantes! canticum quoddam vulgariter decantabant. Et multi incole terre Boemie de eorum insolita et labo- riosa penitencia mirabantur et eis opera misericordie plurima inpendebant; et multi de Boemia tam Boemi quam Theutonici eisdem iungebantur. Et quia secta eorum erat non modicum corrupta in se continens varios errores, quibus cognitis dominus archiepiscopus cum aliis prelatis ecclesiarum amplius ipsos sustinere nolentes de Boemia exire coegerunt.

CAPITULUM XXVIII.

De confirmacione studii generalis in civitate Pragensi.

*Sunt duo loca, inter que anima humana consistens, ad utrumque se potest movere. Deus est in summo, mundus in ymo, medium autem oportet participare condiciones! aliquas extremam propter connexionem universi. Et ideo oportet, quod anima in aliquo conveniat* cum eternis et in aliquo cum temporalibus. Cum

Cutne W I Endie H

suffocata fuit W | fuit suffocata H

in fossis maxime W | maxime et fossis H dominus W | om. H

principum diversorum H | diversorum principum W Pragam venerunt W | venerunt Pragam H circueuntes H l visitantes W

inferius W | manus H

flagellantes H | flagellandos W condiciones Em | conditores H /aes. W conveniat Em | convincet H /aes. W

1) Die natali Christi a. 1349.

2) Motus flagellatorum tempore pestis (a. 1348) crescebat. Anno 1349 ineunte primae flagellatorum turbae etiam fines germanicos a meridie pervaderunt.

жж - тех m6 ano

207



Text viewManuscript line view