FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
hominum interempta et devorata; et guicungue tangebat defunctum, mox cadebat
moriendo. Et tunc temporis in terra, gue est inter Cathaym et Persidem, pluit ignis
in globis sive peciis admodum nivis, qui villas, civitates et castra incendit, qui
continencia et contenta cremavit in cineres redigendo; lapides quoque et muri
adinstar lignorum comburebantur, ex quo procedebat fumus nimium pestiferus
et nocivus. Nam quicunque illum videbant, vix ad unam diem vivebant et multi
decedebant ex visu et contactu illorum defunctorum. Et quoniam plures galee in
mari Ianuensium et aliarum civitatum per visum et per infectum aerem, per
fumum prefatum emoriebantur, ex quibus pauci ad propria remeaverunt ibidem
decedentes. In Constantinopoli et in vicinis civitatibus et in Sicilia in quibusdam
provinciis pauci viventes remanserunt. Denique propter prefatam ephydimiam
Marsilia fuit totaliter depopulata et in vicinis civitatibus multa milia hominum
decesserunt. Cause autem huius ex predictis patent intuenti.
Eodem anno visus est ignis magne quantitatis moveri de occidente versus
orientem et magni lapides de nubibus celi ceciderunt, de quibus unus pro miro
regi Francie est in mulo deportatus.
Et quidam rex gentilis magnus, dominus fere tocius Barbarie, fecit fieri
viam pro mercatoribus versus lanuam per desertum, et dum ad videndum eam
cum magna familia transiret, venerunt nuncii asserentes, quod quam plures uxo-
res sue infra duos dies essent defuncte et omnes homines sue civitatis mortalitate
terminarentur. Rex nimis territus ait: "Dei est hoc iudicium volentis, quod
suscipiamus fidem christianam", et misit nuncios pro consiliariis suis volens esse
christianus. Qui cum audivisset, quod christiani ita morerentur sicut Saraceni,
recusavit baptizari. Et inter gentiles tunc temporis ceciderunt fulgura de celo et
«ignis» combussit duas civitates magnas, videlicet Amoden et lakoren, et cum
omnibus, que eis adiacebant, totaliter consumendo®.
Preterea in prefato die Conversionis sancti Pauli! propter motum terre
maximum Ravenna et quam plures alie civitates sunt in edificiis pro magna parte
et in muris destructe et multi homines oppressi interierunt. Et transeundo versus
Villacum in pluribus locis plura claustra et ecclesie cum variis edificiis corruerunt
et prope ibidem montes cadentes XVIII villas obruerunt homines et iumenta
exterminando. Predicta quoque civitas est funditus destructa et castra vicina
XXXIV ceciderunt et terra in diversis scindebatur locis et tremore magno longo
tempore quaciebatur*. Et tunc in tota Carinthia et Carniola et in terris vicinis
maxima dampna evenerunt, mortalitas quoque ad Austriam eciam pervenit et
? ignis suppl. Za
b consumendo pro consumpsit
* quaciebatur WI paciebatur H
1) Die 25° m. Ianuarii.
204