EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

IT, 2.] Ucrfunden, Ur. 30. 115

tatis et sceleris diabolica invidia suggerente, iugum veritatis deferre pre mole gravissimi ponderis coagolati mendacii nequeuntes, super ipsis offendiculis corruunt et suorum laqueis iniquorum conceptuum se involvunt, ut lucem tenebras iudi- cent et tenebras ipsam lucem: igitur ad habundantioris cau- tele presidium, ut prefato serenissimo principi domino .. regi Doemie, heredibus et successoribus suis regibus Boemie imper- petuum securius caveatur, omnium dubietatum amputentur calumpnie, et ne quibuslibet ociose loquentibus malignandi materia relinquatur, animo deliberato, non per errorem aut improvide, sed multa investigacione previa et a multis veridica insinuacione recepta, maturo consilio una cum universis aliis coelectoribus, comprincipibus et collegis nostris, tam spiritua- libus quam secularibus, de certa nostra sciencia recognoscimus, dicimus et dictante conscientia publice profitemur, quod sere- nissimi principes et illustres domini . . Boemie reges ab attavis. proavis, avis et progenitoribus suis ab eo tempore, cuius apud homines, sicut premittitur, memoria non existit, habuerunt, continuo habent et habere debent ius et vocem plene et omnimode ad instar nostri et aliorum comprincipum, coelec- torum et collegarum nostrorum, tam spiritualium quam secu- larium, in eleccione Romanorum regis ad imperium promo- vendi, ita videlicet, ut, quocienseumque casus talis eleccionis emerserit, serenissimus princeps dominus .. rex Boemie, qui pro tempore fuerit, ad celebracionem eleccionis ipsius solemp- niter vocari debeat et in ipsa eleccione omnibus iuribus suis, voce videlicet et loco et aliis quibuslibet ad hoc spectantibus per se vel nuncios legittimos et ambassiatores suos ad instar nostri et omnium aliorum comprincipum, coelectorum et colle- garum nostrorum, tam spiritualium quam secularium, qui sunt et qui fuerint pro tempore, sicut premittitur, cum omni reve- rencia et honore gaudere, sicut de iure et more sacri imperii principes electores talibus freti sunt temporibus retroactis. Quodque prefatus serenissimus princeps dominus .. rex Boemie sacri Romani imperii archipincerna consistit ae archi- pincernatus offieium coram imperatore vel rege Romanorum in solempnibus curiis sub corona regali exercere non debet neque tenetur ad hoo, nisi illud velit facere spontanea volun-

tate; poterit tamen iuxta beneplacitum in presencia impera- gt



Text viewManuscript line view