Facsimile view
1073
112 Beumer, Goldene Bulle, II. Teil. (1I, 2.
status aut conditionis existant, ad earum observantiam incon-
vulsam non solum eo modo, quo hiisdem legibus universi
sacri imperii subditi ligari noscuntur, verum eciam presentis
nostri privilegii imperialis ac decreti virtute perpetuis tem-
poribus teneantur. Tenor autem legum ipsarum per omnia
sequitur in hec verba:
(XIV) In plerisque partibus vasalli et feudotarii dominorum
feuda seu beneficia, que à dominis ipsis obtinent, intempestive verba-
liter et in fraude renunciant seu resignant eadem et facta resignatione
huiusmodi dominos ipsos maliciose diffidant suasque inimiciclas els
denunciant dampna ipsis subsequenter gravia inferendo et beneficia seu
feuda sic relicta pretextu guerre seu inimlcicle iterum invadunt et
occupant ac detinent occupata. ^ Eapropter presenti constitucione
imperpetuum valitura sanecimus, quod talis resignatio seu renunciatio
haberi debeat pro non facta, nisi libere et realiter facta fuerit per
eosdem, ita quod possessio beneficiorum et feudorum huiusmodi dominis
lpsis corporaliter et realiter assignetur, in tantum, quod nullo unquam
tempore diffidantes ipsi in bonis, feudis seu beneficiis resignatis dominos
ipsos perturbent per se vel alios aut molestent nec ad hoc consilium
prestent, auxilium vel favorem. Contrarium faciens seu dominos suos
in beneficiis et feudis resignatis vel non resignatis invadens quomodo-
libet vel perturbans vel dampna in ipsis inferens seu consilium, auxi-
lium prestans talia facientibus vel favorem feuda et beneficia huiusmodi
eo ipso amittat, infamis existat et banno imperiali subiaceat, et nullus
ad feuda seu beneficia huiusmodi pateat et de cetero quocunque tem-
pore aditus vel regressus, nec de novo concedi sibi valeant ullo modo, et
facta eis contra ac illorum concessio seu investitura secuta luribus non
subsistat. Postremo omnes penas predictas illos vel illum, qui predicta
resignatione non facta contra dominos suos fraudulenter agentes vel
agens sclenter eos invaserint vel invaserit, diffidatione quacunque
previa vel omissa, vigore presentis sanccionis incurrere decernimus
ipso facto.
(XVII) Item: Eos, qui de cetero adversus aliquos iustam
diffidationis causam se habere fingentes ipsos in locis, ubi domicilia
non obtinent aut ea communiter non inhabitant, intempestive diffidant,
declaramus dampna guecungue per incendia, spolia vel rapinas diffi-
datis ipsis cum honore suo inferre non posse. Et quia patrocinari non
debent alicui fraus et dolus, presenti constitutioni? imperpetuum valitura
a) jo Dr.