EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

102 Seumer, Goldene Bulle, II. Teil. (IL, 2.

libera ab eo legitime constitutus. Notum facimus tenore pre- sencium universis, quod, cum serenissimus ac inviclissimus princeps et dominus, dominus Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex, illustris dominus noster graciosus, inter ceteras leges imperiales, quas in presenti curia imperiali in Nürenberg nobiscum et cum aliis omnibus principibus tam ecclesiasticis quam secularibus coelectoribus nostris ceterisque principibus ac nobilibus et nonnullis civitatibus celebrata de nostro et eorundem coelectorum nostrorum pleno consilio dinoscitur edidisse legem unam imperialem de pfalburgeriorum prohi- bicione, penis et abolicione statuerit illamque, etsi generaliter constringere debeat subditos Romani imperii universos, tamen * specialiter ad Argentinensem ecclesiam ymo eius cives, homi- nes et subditos decrevit quadam singularitate referri debere specialiter et reflecti, eo quod eadem ecclesia sicut est evi- dens et constat notorie, retroactis temporibus a sacro privi- legiata existit imperio, quod in eius territorio iurisdictione et toto distrietu imperialibus privilegiis fuit et est districte prohibitum®, ne quis cives, homines et subditos ipsius Argen- tinensis ecclesie in pfalburgerios? auderet suscipere, ut con- suetudo contraria, ymo pocius corruptela legalibus sanctioni- bus inimica infra eiusdem ecclesie limites plene et integraliter extirpetur. Decernens idem dominus noster dominus impe- rator, ut predicti cives, homines et subditi Argentinensis ecclesie, cuiuscunque condicionis dignitatis vel status existant, eadem lege specialiter teneantur obnoxii et sint precise ligati, et transgressores eiusdem penas in ipsa lege contentas inci- dent eo ipso. Ideoque tenore presencium ex certa sciencia profitemur, subsceriptam legem imperialem, de qua supra fit mencio, de maturo nostro et predictorum coelectorum nostro- rum consilio processisse et imperiali auctoritate ad predictos Argentinensis ecclesie homimes, cives et subditos reductam esse specialiter et reflexam, presertim quia eiusdem ecclesie subditos constat in his tam preteritis quam modernis tem- poribus multifarie deliquisse?, prout in imperialibus literis super hoc editis clarius continetur. Cuius quidem legis

a) tam Ds. b) perhibitum 5s. e) pfallburgerios js. 4) deli- quisse et Bs,



Text viewManuscript line view