EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

11, 2.] Urkunden, Ar. 23. 93

quia iam dudum bone memorie Bertoldo quondam Argen- t/inensi) episcopo predecessori suo et Argentinen(si) capitulo de speciali gratia auctoritate Roman(a) regia, qua tunc tem- poris fungebamur, plenam licenciam et liberam potestatem indulsimus ad sacri imperii utilitatem et commodum singulare, ut infrascriptas municiones etf bona, videlicet Ortemberg, Offemburg. Gengembach, Cellam et advocaciam Mortenowe eum fructibus, iuribus, utilitatibus, dominiis, proventibus et pertinenciis suis ac iurisdieionibus universis, quibuscumque possint vel consueverint vocabulis appellari, a. spectabili(bu)s Vridrico et Rudolfo marchionibus de Baden pro nongentis marcis puri argenti et legalis ponderis possent exolvere, sicut ipsi ea in summis eisdem totaliter exolverunt; ac demum de maturo consilio predictis Bertoldo quondam episcopo et capitulo Árgentinen(sibus) quinque milia floren(orum) auri et ponderis eorumdem, in quibus eis propter multa grata servicia tam utiliter quam fideliter nobis et sacro imperio per ipsos exhibita racionabiliter obligati fuimus, supperaddend(o) duxi- mus graciose: ideoque auctoritate imperiali presentibus ex certa scieneia decernimus vel pocius declaramus seu meliori forma et modo, quibus possumus, ordinamus, ut Argentinen- (sis) episeopus, qui est et qui fuerit pro tempore, ac eius capitulum antedictum municiones et bona prefata cum omni- bus et singulis eorum pertinenciis, dominiis, iuribus ac iuris- dicionibus antedictis ultra summam nongentorum floren(orum) predictorum, in quibus ipsos ea exolvere benigne permisimus, ae ctiam ultra illam quinque milium floren(orum) summam, quam, ut premittitur, eis superaddendam duximus, prout in prioribus litteris nostris super hoc editis regio vel imperiali sigillis nostris signatis clarius est expressum, teneant, habeant et possideant, etiam in hac ultima quinque milium florenorum summa a nobis ct a sacro imperio nomine et titulo veri et iusti pignoris rite ac racionabiliter obligata et eciam obligatas sub omni modo et forma, quibus et sicut eadem omnia et eorum quodlibet virtute forme et eontinencie priorum nostra- rum regalium vel imperialium litterarum, de quibus pre- mittitur, possidere potuerunt seu possunt inantea et tenere. $ Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Roman(orum) imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie



Text viewManuscript line view