EN | ES |

Facsimile view

1073


< Page >

42 Seumer, Goldene Bulle, 11. Teil. [LL 2.

ecclesiastici et seculares ad domum habitacionis imperialis sive regalis, et ibi imperator vel rex ipse omnibus insigniis imperialibus induetur, et ascensis equis omnes vadant cum imperatore vel rege ad locum sessionis aptate, et ibit quilibet eorum in ordine et modo supra in lege de ordine prooces- sionis ipsorum principum electorum plenius diffinito.!) Por- tabit eciam archicancellarius, in cuius archicancellariatu hec fuerint, super baculo argenteo omnia sigilla et typaria impo- rialia sive regalia. Seculares vero principes electores scep- irum, pomum et ensem, secundum quod superius exprimitur, deportabunt. Portabuntur eciam immediate ante archiopi- scopum Treverensem suo loco transeuntem primo Aquis- granensis, secundo Mediolanensis corona, et hoc ante impera- torem dumtaxat, qui iam imperialibus infulis est decoratus, quas gestabunt aliqui principes inferiores ad hoc per impera- torem iuxta placitum deputandi.

2. Imperatrix eciam vel regina Romanorum suis augu- stalibus amicta insigniis post regem vel imperatorem Roma- norum et eciam post regem Boemie, qui imperatorem immediate subsequitur?), competentis spacii intervallo, suis associata proceribus suisque comitata virginibus, ad locum sessionis procedat.

[Cap. XXVIL] De officiis principum electorum in solempnibus curiis imperatorum vel regum Romanorum.

Statuimus, ut, quandocumque imperator vel rex Roma- norum solempnes curias suas celebraverit, in quibus principes electores sua deservire seu exercere debent officia, subscriptus in hiis ordo servetur:

I. Primo enim, imperatore vel rege ipso in sede regia sive solio imperiali sedente, dux Saxonie officium suum agat hoc modo: ponetur enim ante edificium sessionis imperialis vel regie acervus avene tante altitudinis, quod pertingat usque ad pectus vel antelam equi, super quo sedebit ipse dux, et habebit in manu baculum argenteum et mensuram argenteam, que simul faciant in pondere duodecim marcas

!) Siehe oben XXI. XXII. ?) Siehe oben VI.



Text viewManuscript line view