EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

4.

KRIŠTOF MORO, DÓŽE BENÁTSKÝ, KE KRÁLI FRANCOUZSKÉ- MU LUDVÍKOVI XI. O POSLÁNÍ ANTONÍNA MARINIHO

Březen, 17., 1467, [Benátky]. Bibl. nationale, Paris, Ms. italien No. 2189, str. 195—196.

SERENISSIMO domino Ludovico, Francorum regi. Rediens a con- spectu Maiestatis Vestre sapiens miles dominus Antonius de Gra- tianopoli orator serenissimi domini regis Bohemie, plurima nobis retulit de ferventi dispositione optimoque proposito christianissime Serenitatis Vestre in, omnibus, que honorem Dei fideique defen- sionem concernant, Id ipsum quoque literis Maiestatis Vestre per oratorem ipsum nobis exhibitis plane cognovimus. Nos profecto dicere non satis possemus, quantum ista omnia gratissima nobis fuerint, quandoquidem vere digna sint Excelentissimo principe, quem meritis preconiis ac laudibus extolli non posse, censendum est. At quoniam Maiestas Vestra in confirmationem huius sincerissime men- tis sanctique propositi sui ad nos perscribit, quod si idem orator ad hoc mandatum habuisset, libenter cum Serenissimo rege Bohemie et aliis regibus et potentatibus colligatis ad confederationem deve- nisset, dicimus, quod in hoc etiam quam maxime laudanda subliman- daque est Vestra Serenitas, ut, unitis viribus christianis, iam tandem contra saevissimum hostem nominis christiani procedi possit, certique teddimur quod Maiestas Vestra libenti animo rem istam aggredietur, amplecteturque hoc sanctum opus eo ardenti animo, ac ferventissimo zelo quo christianissimi eius predecessores id semper cunctis eorum studiis effecisse, certissimum est. Nos, Serenissime princeps, cum po- tenti classe nostra maritima, quicquid in nobis est, pro Redemptoris nostri gloria in hac expeditione prompto animo pollicemur. Interea vero propter magnum periculum, quod imminet regno Hungarie, ne huic communi hosti succumbere compellatur, sequentes commemora- tionem, quam Vestra Maiestas fieri facere instituit Serenissimis Bohe- mie et Polonie regibus circa missionem oratorum suorum, ad exhor- tandum regem Hungarie scripsimus id ipsum et suasimus eisdem Se- renissimis regibus, quod profecto magnopere necessarium esse cogno- scimus. Decrevimus quoque et nos ob id solum oratorem nostrum quamprimum mittere ad ipsam regiam Maiestatem Hungarie, ut ex parte nostra nihil pretermittatur, ut regnum illud cum tanto periculo totius christianitatis [in] infidelium manus non incidat.

30



Text viewManuscript line view