EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

scivit etiam affectum precipuum, quem ex toto corde habet christi- anissima Majestas ad conservationem status et felicitatis ipsius do- mini ducis Galeacei tamquam ad filium proprium, dominus abbas prefatus sciens in hoc se complacere regi christianissimo nunc pa- ratus est intendere et dare operam rebus et materiis supradictis, et ad hunc finem ipse dominus abbas et eciam oratores domini ducis Mediolanensis qui nunc sunt apud regem christianissimum mutuo locuti sunt, et presentibus domino Guitto Cousinoti, militi domino de Monteralio et magistro Petro d'Oriole, consiliariis christianissime reg[ile Majestatis, et invicem tractaverunt et aperuerunt vias et modos agendi, qui secuntur.

Videlicet, quod dominus dux Mediolanensis mittet in aliqua[m] villa[m] vel civitate[m] in confinibus Alemanie aut Lugduni, si me- lius visum fuerit, aliquos ex parte sua quibus predictus dominus abbas dabit litteras quas serenissimus rex Bohemie scribit domino duci Mediolanensi et eis reserabit credentia et alia que a rege Bo-- hemie suscepit in mandatis circa predictas materias.

Ulterius apertum fuit inter ipsas partes, quod serenissimus rex Bohemie totis viribus laborabit erga imperialem Majestatem, ut do- mino duci Mediolanensi Gal[e]aceo et non alteri investituram ipsius ducatus tradat et conferat, insistet etiam, quantum poterit, ut ipsa Majestas de summa centum millium ducatorum pro se, et decem millium ducatorum pro suis sit contenta et si predicta summa non velit contentari, tractabit et laborabit ipse rex Bohemie ad minorem summam que poterit (sic) ultra predictos centum et decem mille ducatos, et si fuerit possibile, quod ad minorem summam, quam predictorum centum et decem millium ducatorum condescendat, ad hoc rex Bohemie pro utilitate domini ducis Galeacei totis viribus libentissime laborabit,

Et, ut securius materie predicte concludantur, apertum etiam fuit, quod si placeat christianissimo Francorum regi, ambaxiatores qui ex parte sua ituri sunt apud regem Bohemie sibi loquentur et deffe- rant litteras pro hac materia, et símiliter eciam imperatori magis speciales et affectuosas quam fieri poterit, et cum ipsis eciam pre- dictus illustrissimus dominus dux Mediolanensis mittet aliquos ex suis qui ad pra[c]ticum et directionem rerum predictarum iuvabunt. Quecumque vero acta et practica[ta] fuerint, refferrentur christianis- simo regi et tractabitur que sint aliqui deputati ex parte impe- ratoris et regis Bohemie, eciam ex parte domini ducis Mediolanensis ad concludendum omnia et singula, que inter eos acta et compactata fuerint circa materias antedictas, predictus autem dominus abbas Celle nove intendit, quod articulos confederationum inter regem

163



Text viewManuscript line view