EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

Fol. 1344

quod in eius figuram per Ezechielem! fuerat prophetatum sic dicen- tem: ,,Multiplicatum quasi germen agri dedi te, dicit Dominus" et multiplicata es et grandis effecta." Et postea, aliquibus interpositis: ,Et ornavi te et dedi coronam decoris in capite. tuo,9 et ornata es auro et argento et decora facta es vehementer | nimis et profecisti. in regnum et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quam posueram super te, dicit? Dominus," «Que omnia per Dei gra- ciam completa videmus in conversione gencium et fidei christiane per universum orbem dilatacione et? exaltacione ecclesie catholice, super quo non invidere seu murmurare debent, qui veri christiani esse desiderant, sed pocius congaudere et Deo gracias agere, qui eos / de errore ydolatrie, cui cum magnis sumptibus antiqui servie- bant, misericorditer eripuit et iuxta dictum apostoli de tenebris eos vocavit in admirabile lumen suum. Nec minorem debent christiani exhibere reverenciam ecclesiis vel ministris Dei, quam faciebant gentiles? ydolorum cultores templis et sacerdotibus dyaboli. Nam gentilitatis tempore templis et phanis ydolorum? tantus deferebatur honor, maxime apud Gallias, ut templorum pontifices qui druydes* appellabantur in regimine populi et utriusque gladii exercicio sup- remam haberent potestatem, ita ut nullus esset, qui posset iudicare de persona vel statu hominis druydibus inconsultis.

Distingue ergo tempora, Boeme, Julianista, Apostolice, Hussista, heretice, et concordabis Scripturas?) quia pro varietate temporum varia invenitur dispensatio conditoris, animadverte et considera, quia non maius est possessiones habere quam pecunias, dicente Domino :2 ,Noli[fe] possidere aurum vel argentum", etc. Ipse tamen Christus et apostoli pecunias habuisse noscuntur,89 unde Augusti- nus:!3 ,Loculos habebat Dominus a fidelibus oblata, conservans et suorum. necessitatibus et aliis indigentibus tribuebat; tunc primum ecclesiastice pecunie forma est instituta, ut intelligeremus, quod pre- cepit, non est cogitandum de crastino, non ad hoc fuisse preceptum,

1 XVI, 7.

2 Mt. X, 9.

3 Migne, PL, 35, 1762—1763. Není.

a) A, B. Ad hoc 23,, q, 4. ,Displicet* in fine, etc. ,Non invenitur* etc. ,Si ecclesia in fine.

b) B dixit.

c) B. ac.

d) A, B. 11., g. 1. Sacerdotibus.

e) A, B Octava racio.

f) A, B. 2., q. 1. Si peccaverit, 23., д. 8. ,Occidit et q. 4. ,Si ecclesia".

8 A, B Nona racio.

h) A, B, C. ,Habebat* et c. ,Exemplum^, 12., q. 1. B. Augustinus.

88



Text viewManuscript line view