EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

fabricandi ecclesias et predia tribuenda constituit. Denigue idem pre- fatus princeps donaria in mensa contulit et fabricam templi prime sedis beati Petri instituit adeo, ut sedem imperialem relinqueret et beato Petro, suisque successoribus profuturam concederet. Idem vero [p]residens sancte synodo, que apud Niceam? congregata est, cum querelam quorundam sacerdotum conspiceret coram se deferendam, ait:! , Vos a nemine diiudicari potestis, quia Dei solius iudicio re- servamini, ,dii enim vocati estis" et idcirco non potestis ab hominibus iudicari.^ Ab illo etenim tempore et deinceps viri religiosi non so- lum possessiones et predia, que possederant, sed eciam semetipsos Domino consecraverunt, edificantes basilicas in suis fundis in ho- nore[m] sanctorum martyrum per civitates ac monasteria immunia, in quibus cetus Domino serviencium conveniret. Huic concordat sanctus Urbanus? dicens2: , Videntes autem summi sacerdotes atque levite et reliqui fideles plus utilitatis posse conferre, si hereditates et agros, quos vendebant ecclesiis, quibus presidebant, episcopi[s] traderent, eo quod ex sumptibus eorum tam presentibus, quam futuris temporibus plura et eleganciora possent ministrare fidelibus commu- nem vitam ducentibus, quam ex precio ipsorum ceperunt predia et agros, quos vendere solebant | matricibus ecclesiis tradere et ex Fol. 133^" sumptibus eorum vivere. Ipse vero res iurisdiccioni episcoporum singu- larum parochiarum (qui locum tenent apostolorum) erant et sunt us- que adhuc et futuris semper debent esse temporibus ; ex quibus epi- scopi et fideles dispensatores eorum omnibus communi vita degere volentibus ministrare cuncta necessaria debenf, prout melius potuerint, ut nemo in eis egenus inveniatur. Ipse enim res fidelium oblaciones* appellantur, que Don. ino a fidelibus offeruntur. Memoratis ergo aug- mentacionibus in tantum ecclesie, quibus episcopi president, Domino aminiculante creverunt et in tantis maxima pars eorum habundat re- bus, ut nullus sit in eis communem vitam ducens, indigens, sed omnia necessaria ab episcopo, suisque ministris percipiat, ideoque si alias extiterit, modernis aut futuris temporibus qui hoc avellere nitatur, eterna dampnacione feriatur.

Exegit itaque racio temporis, ut primitiva ecclesia possessiones vel dominia temporalia non haberet, quia necdum completum erat,

a) B. Niceam.

b) A, B. 12, q. 1. ,Sacerdotibus*.

©) B. Urbanus. A, B. 12., q. 1. ,Videntes*.

d A, B Septima racio.

! c XL, 1, 11. ,Vos dii estis a vero Deo constituti. Ite et inter vos causas vestras discutite, quia dignum non est, ut nos judicemus deos.*

? Migne, 168, 1338. Není.

87



Text viewManuscript line view