Fol. 1322”
quia Ananias et Saphira, coniuges qui laicorum formam tenent ali-
ter facere voluerunt, et se temporalium bonorum dispensatores consti-
tuere, reprehensi a Petro subita morte perierunt. Non enim alia
de causa?! partem precii agri venditi retinuisse videntur, nisi ut per
seipsos, non per apostolos, quod retinuerant, dispensaretur. Post-
modum vero crescente numero discipulorum, cum apostoli vellent
omnes dispensaciones rerum temporalium deponere, ut liberius pos-
sent oracioni ac mysterio? Verbi vacare, non quoslibet de populo,
sed septem dyacones ad bonorum temporalium dispensacionem con-
stituerunt, Et nota, tu Boeme, quod illi septem viri, quamvis teste
Scriptura essent boni testimonii, pleni fide et Spiritu sancto atque
sapiencia, non prius fuerint bonorum temporalium administrato-
res constituti, quam per oracionem et imposicionem manus aposto-
lorum in dyacones ordinati.
Constat ergo manifeste, quod tu insensate Boeme, non mediocriter
erras, dum sacerdotes, ecclesiasticasque personas dispensacionis bo-
norum temporalium incapaces vel indignos iudicas, et adverte quod,
prout legitur, talis e£ tanta fuit sanctorum providencia, quod nullus
erat egens inter illos, sed de communi populi substancia dividebatur
singulis prout unicuique opus erat,9 per quod tu patenter errare
conviceris, (ideo) cum tuos episcopos reprehendis ? ex eo, quia no-
lunt aliquem ordinare, nisi aut ex beneficio vel patrimonio habuerint,
unde possint absque egestate vivere, Etenim 9 bona ecclesiarum, que
Domino sunt perpetuo dedicata pro sacerdotum sustentacione, et ut
nullus sit egens, inter eos ab ecclesiis conaris aufferre.Ü Et cum
decimas, quas in signum universalis dominii Deus ipsi sibi reser-
vavit,® pretendis de iure non deberi, asserendo mandatum de deci-
mis solvendis, sicut circumcisionem in novo Testamento finem ha-
buisse, nec Christum super hiis in evangelio aliquam mencionem
fecisse. in quo tu perniciosius erras nesciens Scripturas, neque vir-
tutem Dei, non attendens, quod licet precepta veteris Legis,? que
solum erant cerimonialia? vel sacramentalia, cessaverunt saltem
quoad fidem littere, quamvis non cessaverint) quantum ad my-
a) A, B Nota opus huius doctoris.
b) A B misterio
€) A, B. De 8 erroribus Bohemorum circa possessiones ecclesiasticorum.
d) A, B Primus.
€ B Et cum bona ecclesiarum . . .
f A B. Secundus. Contra eos facit 12., q. 1. et 10. ,Sequentibus*.
€ A, B Tercius. De decimis tria (sic).
h)B actendens.
1) B. veteris (Testamenti) legis...
D A, B. 6. di, § ,Hiis ita", iuncta glossa ibidem.
k) B superficiem. !) cessaverunt.
82