ut non moriamur. Addidimus enim universis peccatis nostris malum,
ut peteremus nobis regem.''
Forsitan dicet Boemus:3 ,Secus hic, secus ibi, alia racio resolvit.
Pactum hoc licitum fuit in veteri Lege, sed in nova Lege prohibitum."
— Respondeo: ,In societate Christi, a quo novum incepit Testa-
mentum, quis extitit bonorum temporalium dispensator? Judas dis-
pensator !9 Judas utique qui non solum discipulus, sed eciam apostolus
fuit, de quo legitur, quod loculos habebat, et ea que mittebantur,
portabat, e£ non tantum modo portabat, sed eciam, que necessaria
erant, providebat.| Unde, cum audisset a Christo: ,Quod facis, fac
cicius," quidam putaverunt, quod dixisset ei: ,Eme ea, que opus
sunt nobis ad diem festum, aut ut egenis aliquid daret pro eo,
quod loculos habens hoc facere solitus erat. Vides ergo, quia non
laico aut extraneo, sed apostolo atque discipulo administracionem
bonorum temporalium Christus commisit.*
Sed forsitan | opponis:9 ,Judas malus fuit proditor et dampna-
tus,utquid ergo hunc in exemplum adducis?* Solucio;? ,Fateor, quia Ju-
das malus fuit et dampnatus non propter bonam rerum temporalium
administracionem, que sibi fuisset iniuncta,? sed propter Christi
vendicionem atque tradicionem vel eciam propter (furtum) quod in
sua administracione faciebat.
Verum ad ulteriorem procedentes, in primitiva ecclesia, ad quam
de omni statu et genere hominum multi confluebant et cuius formam
tu, Boeme, in exemplum adducis. Qui fuerunt principales bonorum
temporalium dispensatores?) Recte? non layci, sed sacerdotes atque
levite, apostoli videlicet qui erant summi sacerdotes et septem dya-
cones per ipsos apostolos ad hoc deputati. Legitur enim in Actibus2
apostolorum? 4. c, quia quotquot erant possessores agrorum aut
domorum, vendebant et afferebant precia, eaque non per seipsos
dispensabant vel alteri cuicumque dispensanda tradebant, sed pone-
bant ea ante pedes apostolorum pro libito eorum) dividenda. Et
3) B. Obieccio
b) B. Solucio.
c) B. nemá.
d) A, B. Johannis, 13.
e) B. Obieccio.
f) B. Solucio.
£) B. fuisset meritoria.
h) B. Quarto.
i) B. Certe.
D A, B. In c. ,Dilectissimis"*, 12., д.
k) B pro libito eorum (disponendo) dividenda.
1 Joan, XIII, 27.
2 IV, 35.
81
Fol. 132*