constantis vulgi temerarios ausus? deberent principes et temporales
potestates, pretermissis aliis, brachio fortitudinis assurgere. Similiter
et nobiles atque catholici egregiarum civitatum communitates, quia
posset agi de non modico eorum preiudicio.? Testes enim sunt
Oriens et Occidens quam sepe conati sunt aliqui de vulgo contra
nobiles insurgere et pauperes adversus diciores, ac de eorum morte
ac totali destruccione tractare, prout est notissimum in diversis
mundi climatibus. Et hoc sibi licere arbitrantur iuxta allegaciones
Boemorum, que revera sunt false et dampnate, nam beatus apo-
stolus precipiebat obedire potestatibus secularibus? non solum prop-
ter iram, sed [eciam] propter conscienciam, eisque tributa, vectigalia
et alia eis debita praestari atque reddi iubebat, licet, qui tunc tem-
poris erant in potestate constituti. essent infideles et iniqui. Et ipse
Salvator ait:! ,Reddife que sunt Cesaris, Cesari, et que sunt Dei,
Deo." Nam, ut ait Ambrosius,22 Julianus imperator, quamvis esset
apostolata,? habuit tamen sub sechristianos milites quibus, / cum
dicebat: ,Producite aciem pro defensione rei publice*, obediebant ei,
cum autem diceret eis: ,Producite arma in christianos", tunc agnos-
cebant Imperatorem celi, Obediendum est ergo principibus et pote-
statibus secularibus, eisque tributa et alia debita persolvendum, non
solum bonis et modestis, sed eciam discolis, quitquid dicat Boe-
morum insania. Defendant igitur atque sustineant hii qui sunt in
temporalibus dignitatibus constituti, potestates spirituales eciam cum
gladio materiali, si sit opus, quia hoc ad eorum spectat ofticium,
et super hoc reddituri sunt Deo racionem, ut testatur Ysidorus? di-
3) Na spodku folia (B, 56b') pripsána k temuto místu souvékou rukou ро”
známka: .Non est litera, sanum concilium est istud; et sic fecerunt barones ac
nobiles, Maior Prag, fidelissimi Plznenses. plurimeque bone communitates regni
Bohemie, anno 1434, dominica infra vctavam sacramenti que fuit 30. dies Maii, ad-
versus exercitus campestrcs Taboritarum et Orphancrum cupiencium P!znensem
civitatem et exinde servituti subicere omne robur nobilium illius regionis, quibus
dedit Dominus triumphum ita, ut de parte exercituum illorum ceciderunt 13000
hominum et fuerunt 700 captivati. Cecidit ibi Procopius rasus, sacerdos Taborita,
et Jacobus Lupi, sacerdos de secta Orphanorum, pauci vero de nobilibus ipsis
et eis adherentibus, nullus vero, ut fertur, de constantissimis Plznensibus qui
tamen erant in prima acie ex adverso horum pessimorum exercituum, a quibus
paulo ante decem mensibus et amplius fuerant obsessi."
b) A, B Ad hoc 23, q. 4. ,Sicut'.
© А, В Ач hoc c. ,Quo iur:“, 8 di, 11,, q. 1. ,Magnum.“
d) A, B. C „C nveni r“, 23, q. ultima.
€ A, B C. JJulianus*, c. „Jmperatores”, 11., q. 3
f$ A, B Alias fecerunt proditores, 11.. q. 3 „Nolite.*
! Luc. XX, 25.
2?
3 Migne, PL., 83, 723—724 ,Cognoscant principes seculi, Deo debere se ra-
tionem reddere propter ecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt . . .*
75
Fol. 1304"