In hoc eciam, quod virtutem sacramentorum meritis ministrorum
attribuunt, quanta sint / digni reprehensione, quantum a veritate
longinqui, quam ingenti falsitate seducti, nullus sane mentis igno-
rat. Illum errorem incurrunt, quem beatus Gregorius? hiis verbis
reprehendit:1 ,,Mulfi**, inquit, secularium hominum, cum plus sacer-
dotum vitam, quam suam discuciunt, in magnum contempcionis di-
vinorum sacramentorum crimen incurrunt. Magna enim trabe vulne-
ratos habentes oculos, eamque negligentes festucam, temere in aliorum
conspiciunt oculis, quam dum incaute festinant avellere, erroris in
foveam dilabuntur, minus quidem consiaerantes, quod non eos sacer-
dotum vita lederet, si ipsis bonis sacerdotum admonicionibus aurem
accomodarent, sed dum ypocrifarum more plus illorum famam vel
vite negligencias quam propriam vitam diiudicant, spernunt. sancta
monita et spiritualia dona. Unde fit, ut non solum ab eis dicta re-
spuant, sed (quod est deterius) divina eciam precepta contempnant, ut
nec corporis et sanguinis Domini nostri Jhesu Christi communionem
eorum ministerio confectam assumant, puíantes, hanc minus esse sancti-
ficatam, si illorum fiat officio, quorum vita eorum oculis videtur
ignobilis. Heu! in quam magnum laqueum incidunt, ut divina et oc-
culta mysteria plus ab aliis sanctificata posse fieri credant, cum
unus et idem Spiritus sanctus in ecclesia diffusa per totum orbem
terrarum. incomprehensibilifer ea mysteria? et occulte atque invisibili-
ter et operando sanctificet et benedicendo benedicat." Et sequitur
aliquibus interpositis: ,, Sive ergo per bonos, sive per malos ministros
intra ecclesiam dispensentur, sacramenta tamen sunt, quia Spiritus
sanctus mystice? illa. vivificat, cum apostolico quondam in tempore
visibilibus apparebat operibus, nec bonorum meritis dispensatorum
ampliantur, nec |! malorum | actenuantur, quia neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus.“ Hec Gre-
gorius.
Idem eciam tenet ibi de omnibus aliis sacramentis et sacerdota-
libus officiis, cui concordant doctores sancti Augustinus, Jeronymus,
Ambrosius, quorum auctoritates in libro decretorum9 habentur an-
notate, quas hic de verbo ad verbum inserere gracia brevitatis
obmitto. Insaniunt igitur Boemi, dum dicunt, papam vel alios ecclesie
prelatos, quamvis forte peccatores, ea que ad officium sacerdotale
spectant, exercere non posse, et dum pertinaciter recusant, eis hu-
3) A, B. Gregorius
b) A, B. 1. g. 1. „Multi“.
c) A, B. misteria
d) A, B. mistice.
©) A, B C. „Intra catholicam“, 2. sex, c. „Se“ 1., g. 1.
1 ..
71
Fol. 1297
Fol. 1292”