in peccatum lapsus, si penituerit, facilius invenit misericordiam apud
Deum, quam laycus vel secularis, quia professio et alia bona que fecit
pro Dei amore non debent sibi esse nociva, verumptamen quia de
quanti tate contemptus, qui latet in animo, non constat ecclesie mi-
litanti, que simpliciter non iudicat de occultis, propterea magis pre-
sumitur contra illos, qui sunt in maioribus dignitatibus constituti
et eos iudıcat amplius esse puniendos, licet aliter sit in iudicio
ecclesie triumphantis. Et sic omnes auctoritates, que videntur dicere
contrarium, debent intelligi secundum iudicium ecclesie militantis,
quod pauci advertunt et ob hoc multi in erroris abyssum dilabuntur.
Idem ex illius libelli inspeccione colligitur, quod prefati Boemi
innunt / non esse obediendum pape, episcopis vel aliis ecclesi-
arum prelatis, nisi fuerint sancti et iusti,9 ipsosque aliter non posse
excommunicare, indulgencias dare vel alia sacramenta ministrare,
et an fuerint iusti et sancti, hoc suo arbitrio videntur reservare.
Quod quam sit falsum, quam temerarium et insanum asserere, sa-
tis ex hiis, que supra scripta sunt, possunt apparere cuilibet intu-
enti ex eo maxime, quia ipse Dominus noster Jhesus Christus de
ipsis perversis sacerdotibus ad turbas et ad discipulos suos lo-
quens,! precipiendo dicit:9 ,,Omnia quecumque dixerint vobis servate
et facite.9) Et beatus Petrus,2 1. Petri, 2.9 admonebat servos subici
dominis non solum bonis et modestis, sed eciam discolis, affirmans,
hoc esse graciam in Christo Jhesu Domino nostro. Beatus eciam
Paulus,3 vas eleccionis et doctor gencium, cum recto veritatis iudi-
cio principi sacerdotum iniquo et reprobo dixisset:) ,Percuciet te
Dominus, paries dealbata, quia tu sedens iudicas me secundum legem
et contra legem iubes me percuti?" A circumstantibus reprehensus,
quia principi maldixisset, 9 humiliter respondit dicens :* ,,Nesciebam,
fratres, quia princeps sacerdotum esset." Scriptum Exodi 225 est enim :
»Principi populi tui non maledices.* Super hoc eciam patens habe-
mus exemplum in Saul et David qui iuxta beatum GregoriumP in
a) A, B. Secuudus error Bohemorum.
b) A, B. Impugnacio.
c) A, B. C Non quales*, 1., q. 1.
4! A, B. Mat. 23.
€) B. Et beatus Petrus (prima Petri, 2.) admonebat...
f) A, B. Act. 23.
8) B. principi sacerdotum maledixisset.
h) A, B. Gregorius in pastorali.
| Mat., XXIII, 3.
2 II, 13
3 Act., XXIII, 3.
4 Act., XXIII, 5.
5 XXII, 28.
69
Fol. 128°