EN | ES |

Facsimile view

1005


< Page >

Fol. 128*"

peccare cum proposito penitendi et sic veniam obtinendi non est species peccati in Spiritum sanctum, sed est circumstancia allevi- ans culpe gravitatem, quia ex hoc constat, quod peccator habet voluntatem minus firmatam in peccato; propterea dicebat Augusti- nus,| quod Adam minus peccavit, quia cum spe venie peccavit. Et hoc modo arbitror peccare multas honestas ac religiosas personas magis quam ex contemptu, secus autem, ut plürimum accidere po- test in laicis, qui cum tanta exultacione et obstinacione peccant, ut non solum inde erubescant, sed eciam de peccatis suis glorientur et pubrice se iactent, aliosque diiudicent atque despiciant, quemad- modum faciunt isti Boemi quibus bene congruit illa prophetica? re- prehencio (sic):9 ,Peccatum suum sicut Sodoma predicarunt, nec absconderunt.* Hii sunt ,qui letantur © 3 cum male fecerint et exultant in rebus pessimis, quorum vie perverse et infames gressus eorum, et quia se laicos esse considerant, de peccatis suis magnis modi- cam faciunt conscienciam, sed personarum ecclesiasticarum peccata pocius quam sua propria discus-iunt (sic)? non absque ingenti erro- rislaberinto (sic), arbitrantes peccata / suaaliorum consideracione effici leviora, cum tamen phariseus ille bona opera fecerat et de hoc gracias Deo agebat, iustificatus apud Deum non fuit pro eo, quia publicanum peccatorem in sui comparacione contempsit, Et in hoc duplici se iniquitatis vinculo invovunt, peccatum! videlicet commit- tendo et contra Dei preceptum non solum proximos, sed quod peius est, superiores temere iudicando, non attendentes quod per beatum Gregorium4 in moralibus dicitur:9 ,Quia rectores habent iudicem suum, magna cautela est subditorum non temere vitam iudicare re- gencium, neve? enim frustra per semetipsum Dominus aes nummula- riorum fudit et cathedras vendencium columbas evertitP nimirum sig- nans, quia per magistros quidam vitam iudicat plebium, sed per se- metipsum facta exatninat magistrorum." Constat ergo, quod dignitas, sciencia, professio et hiis similia, que sunt dona Dei et de genere bonorum, non augent tantum culpam, sed pocius contemptus, et ob hoc beatus Anselmus8 variis probat exemplis, quod monachus

17.

2 Js. III, 9.

3 Prov. II, 14 15.

17

) 5 Migne, P L., 159, 654-656, а) А, В: Jsa. 3. b) A, B. Proverbiorum, 2. c) B. discueiunt. d) A, B: Gregorius. e) B. neque. f) A, B. C. ,Accusantem, 2., g. 1. 8 A, B. Libro de similitudinibus.

68



Text viewManuscript line view