ANONYMI „TRACTATUS DE IUSTIFICATIONE
VOCATIONIS BOHEMORUM“
Bibliotheque nationale, Paris, Ms. latin No. 1584.
SACRUM generale concilium legitime apud Basileam congregatum,
inter alia sanctitatis opera principaliter intendens ad extirpandas
hereses, presertim Boemicam longe aliis periculosiorem, pro re-
ducendis ipsis Boemis eos ad se paterna caritate vocavit, ut audien-
tes safictas concilii instituciones, facilius viam veritatis agnoscerent,
existimans, hanc fore saluberrimam viam ex plurimis, que infra seria-
tim explicabuntur causis.
[Sequitur tenor epistole! prime misse ad Boemos hereticos ex parte
concilii Basiliensis.]9? /
Quidam dubitare videntur, an huiusmodi vocacio fuerit, cum dis-
putacionis speciem sapere videatur, quam in pertinentibus ad fidem
prohibitam esse dicunt per legem, que incipit ,Nemo situatam^*, c.
de Summa Trinitate, Omnibus vero Germanie principibus ac populis
etaliis quibusque audientibus videtur huiusmodi vocacio non solum
licita, sed sancta et necessaria, quod evidentissimis racionibus, auc-
toritatibus ac exemplis luculenter probatur. Et quoniam dicta lex
inducta est in contrarium, ostendamus, eam. congruentius allegari
debere pro hac parte, sive asserrere velimus, Boemos vocatos ad
informandum, prout veritas est, sive ad disputandum. Et, ut ipsius
legis intellectus clarius aperiatur, expedit verba inserere. Inquit textus:
» Nemo clericus vel militaris vel alterius cuiuslibet condicionis de fide
christiana publice turbis coadunatis et audientibus tractare cu|r Jetur,
in posterum | ex hoc tumultus ac perfidie occasionem requirens.
Nam et iniuriam facit iudicio reyerendissime synodi. si quis semel
iudicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendat."
Ecce!, vocacio Boemorum per sanctam universalem synodum?) decreta
est! Ergo, si in dubium revocetur, an licuerit, iniuria fit iudicio
ipsius synodi. Et quoniam concilium generale representat ecclesiam
catholicam, quam credimus in hiis, que ad fidem pertinent, non posse
errare, cum secundum promissionem Cristi, qui mentiri non potest,
Spiritus sanctus eam doceat omnem veritatem, nemo dubitare debet
de eo, quod ipsa decernit gracia Spiritus sancti Ab inicio ecclesie
non fuit hactenus aliquod concilium legitime congregatum, in quo
contra fidei veritatem quitquit sancitum sit. Alioquin si de gestis
1 M C, I, 135
a) In marg : ,Prima epistola vocacionis Bohemorum“.
b) sinodum.
49
Fol. 432
Fol. 442