97b
cruorem sanguinis, manus tuas lavas in sanguine insoncium. Si
enim calicem Domini sumeres, deberes eructare verbum bonum
pietatis, eructas autem verbum mortiferum, fraudibus plenum, castra
et civitates dolose expugnando, ac superbiendo „in curribus et in
equis, nos autem in nomine Domini",! cum pacienciam sustinebimus,
donec omnipotens Deus pro electis suis faciet vindictam pro pec-
cato. Et scio, quod Deus gloriosus per angelum suum una dierum
feriet te, sicut fecit exercitui regis Sennacherib in campis, ut pe-
reas ab exterminatore.®) Quid gloriaris, quod in virtute sanguinis
Christi frequens tibi arridet victoria bellorum ? O, stulta estimecio!®
O, superba iactancia! Nonne Alexander Magnus, cuius deus Ju-
piter fuit, totum mundum sibi subiugavit? Nonne in sanguinis vir-
tute intrasti terram nostram ,cum carbonibus desolatoriis"2 suc|c]en-
dere ecclesias, occidere sacerdotes et sanguinem innocentem effun-
dere? Cave, ne in te Sathanas intraverit, quia Judas, postquam
accepit buc[c]ellam, intravit in eum Sathanas. / Heu!, absque du-
bio Sathanas es! Sathan enim adversus Christum dicitur. Christus
autem dicit: ,Qui me honorificaverit, honorificabit eum pater meus,
qui est in celis.*3 Tu vero domos Dei ad honorem Christi consecratas
succendis, sacra vasa et vestes sacras abstulisti, altaria Christi
destruxisti, cum tamen Christus decorem domus sue dilexerit, qui
ait: „Zelus domus tue comedit me.* Imo nec Christus vas sinebat
portari per templum. Spero, quod manum videbis in pariete scri-
bentem: ,Mane, Techel, Phares.^ Propter ista et similia Balthazar
rex paciebatur regni iacturam, regnum suum perdidit et mortem
subiit improvisam. O, quantum presumis? divini cultus augmentum ?
De domibus enim oracionum stabula facis equorum, vasorum sa-
crorum apparatus est singulorum ornatus,2 vestes enim sacerdo-
tales rapiunt in abusum secularium, cum in utroque testamento
Dominus precepit sacerdotibus speciali vestium pollere ornatu. Unde
Jhesus Christus apparens beato Johanni discursum tocius ecclesie
revelans indutus fuit veste sacerdotali. Ymo, quod timendum est,
in domo Dei tot nepharia committis, quod dedeceret in paganis.
Dicis enim: ,Sacerdotes in ecclesiis student avariciis et vaccant
symonie in sacrorum collacione,^ quod tu asseris absque veritate.
Si tamen sic esset, quod absit, ob hoc domus Dei non debet tradi
1Ž. XIX, 8.
2Z, CXIX, 4.
3Sv. Jan XII, 26.
a) In marg.: ,Vera prophetia". :
b) In marg,: ,Justa improperacio“.
e) In marg.: „Confundis.”
d) In marg.: „Non.”
106