mittendi pro et nomine dicti summi pontificis guibuscungue archiepis-
copis, episcopis, abbatibus, prelatis ac quecunque prioratus digni-
tates, personatus et officia, canonicatus et prebendas, ecelesias ac
alia beneficia ecclesiastica obtinentibus et allis personis ecclesia-
sticis illarum parcium, de quibus Bartholomeus, quondam Barensis
episcopus in nonnullis cathedralibus ecclesiis, eciam metropolitanis
ac monasteriis quibus de prioratibus, dignitatibus, personatibus, of-
ficiis, canonicatibus et prebendis, allis beneficiis ecclesiasticis, se-
cularibus et regularibus, licet de facto providit, et que huiusmodi
ecclesias, monasteria, prioratus, dignitates, personatus, officia, ca-
nonicatus et prebendas ac beneficia eciam pretextu provisionum
huiusmodi detinent indebite occupata, ut si iidem archiepiscopi,
episcopi, abbates, prelati et persone detestabile scisma, quod dictus
Bartholomeus in Dei ecclesia suscitarat, adiuraverint et ad ipsius
summi pontificis et eiusdem Romane ecclesie veram devocionem
et obedienciam in humilitatis spiritu redierint, ipse summus pontifex
a quibuscunque excommunicacionis, suspensionis et interdicti sen-
tenciis atque penis, quas propterea incurrerint, absolvet et omnem
inhabilitatis et infamie maculam sive notam per eos premissorum
occasione contractam penitus abolebit et quoscunque processus
contra ipsos propterea factos et eciam promulgatos tollet et revo-
cabit9 ac de personis ipsis, ecclesiis et monasteriis predictis de
suorum fratrum consilio ac de prioratibus, dignitatibus, personatibus,
officiis, canonicatibus et prebendis ac beneficiis predictis de novo
providebit et alia faciet, que iuxta nostrum consilium pro statu
prospero et felici ecclesiarum, monasteriorum ac personarum pre-
dictarum utilia et salubria videbuntur, ac generaliter omnia alia et
singula circa hoc faciendi, que nos faceremus aut facere litterarum
predictarum virtute possemus, si presencialiter interessemus [plenam
et liberam facultatem concedimus per presentes|P, promittentes no-
mine summi pontificis predicti ratum et gratum habere, quitquid
per vos [simul]9 quatuor aut tres [vestrum]? promissum sive gestum
fuerit in premissis a quolibet premissorum. In cuius rei testimo-
nium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum.
Datum Aureliani XXVI» die Aprilis, anno Domini millesimo trecen-
tesimo octogesimo tercio et regni nostri tercio.
Koncept na pergamenu. Na rubu protokol téZe listiny. Na levé
straně přivázán ustiiżek pergamenu s poznámkou: ,Copie plurium
a) In marg.: ,Per regem ad relacionem domini ducis Burgundie." Thocie.
b) Interpolováno.
©) Idem.
4) Idem.