Text view
lat-41
View options
Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
( 3 . ) Tertia ratio est magis philosophica quam oeconomica . Secundum doctrinam traditam democratiae , omnis potestas in re publica radices et originem habet in suprema potetate populi . Quae potestas delegatur electionibus et ab electis redundat in officiales et magistratus qui potestatem a populo mutuantur . Voluntas populi id est maioris partis eorum qui suffragia ferunt , suprema lex est . Temperatio rei oeconomicae magnopere pendet a temperatione rei nummariae . Si vero ordo rei nummariae ab Argentaria pendet quae sui iuris et a decisionibus moderatorum rei publicae immunis est suprema potestas populi coartatur . Cum legislatoribus persuasum est , plus pecuniae erogare quam titulo tributorum accipiunt , Argentariae non imperare possunt , ut plures tesseras nummarias imprimendas curet vel ut Civitati pecuniam creditam daret . Ergo catena legitimationis democraticae interrupta est . Etiam iudices ab imperio moderatorum Civitatis immunes sunt , at illi sunt legibus obnoxii . Argentaria Europaea nullis legibus obnoxia erit , est verum gubernium sapientium de quo Platon somniavit .
5 . 2 . ext . init . Pace cinerum suorum reges gentium exterarum secundum hunc tam contemptum gregem referri se patientur , qui aut non adtingendus aut [ non ] in ultima parte domesticorum exemplorum conlocandus fuit . sed dum honesti etiam ab infimis istis editi memoria non intercidat , licet separatum locum obtineant , ut nec his adiecti nec illis praelati uideantur .
[ Note : 329 Tres e Societate in Regno Angolae . ] Angolae Regnum in ora extima occidentalis Aethiopiae , cui proprium Guineae noraen est , benignam hoc anno tribus e nostris , qui Christianam ibi rem curabant laborum non inutilium materiam suffecit . Loanda est in eo tractu Insula ditionis Lusitanorum , vbi nostrorum domicilium est . Praefectus eius Praesidij consilio habito de ratione belli , quod dudum ibi Lusitana gens cum Indigenis Ethnicis gerit , [ Note : 330 Expeditio in Cambambes a Lusitanis suscepta . ] putauit opportunum factu expeditionem ad Cambambes ducere : Populi ij sunt Regionem obtinentes interioris Angolae , in qua Montes Argenti Fodinis nobiles dicuntur esse : quos Regni Lusitanici ditioni adiungi quaestuosum ad multa , nec pro praesenti copia nimis arduum tentatu videbatur . Delectu habito copiarum euntium comitem , et Sacrarum rerum curatorem , assumi placuit vnum e nostris . Necessarium erat iter ad Cambambes tendentibus per Ambundos [ Note : 331 Ambundi victi . ] eiusdem societatis , ac ritus populos : Ij constemati ad arma primo indicio Consilij nostrorum , ingenti multitudine se se obuiam effundunt : sed , facile victi praelijs aliquot fusique viam liberam cedere victoribus coguntur , quâ illi strenue progressi , ad Coansam flumen peruenerunt . Amnis hic est illarum Regionum facile maximus , Nilique adeo aemulus etiam in Originis , ac [ Note : 332 Coansae amnis natura . ] capitis incerto : sed quam ortu obscurus tam decursu conspicuus , vasta mole aquarum per Congi Angolaeque regna labitur , crebris , et celebribus vtraque ripa diues oppidis , latitudine aluei quâ mari miscetur non minus sex et triginta passuum millibus patens . Nec spatio tanto vanescit impetus ruentis . Vim proprij fluxus perfert impermixtam marinis vndis ad octoginta millia passuum fluctus Oceani propellens , et dulces aquas adhuc incorruptas contagio aequoreae salsuginis , illic tanto a littore interuallo Nautis hauriendas praebens . Huius opportunitate fluminis , cuius secundum ripam iter copijs commodum erat , vtendum Praefectus ratus , naues impedimentis oneratas legere oram iubet , quâ [ Note : 333 Pestilentia ex graui coelo . ] ipse in conspectu expeditum ductabat militem : quadam tenus feliciter . Sed tales amnem aeremque rempestates concitarunt , tantaque corporibus coeli grauis insalubritas incubuit , vt deligendus statiuis locus ibidem ad ripam Coansae fuerit , viaeque consilium intermittendum . Foeda hinc facies castrorum procumbentibus passim morbo militibus , neque ad curationem languentium [ Note : In ea labor fortis , et vtilis Sacerdotis nostri . ] sufficientibus sanis . Noster plusquam pro virili contendere : discurrere per omnes , consolari , hortari , ministrare , animis corporibusque necessaria suggerere , vnus plurimorum , quoniam ita res poscebat , munia explere : nec die nec nocte partem quietis aliquam capere : quoad ipse aliorum curaror sternitur grassanti lue ; nec sic tamen ab officio desistit : circumlatus manibus seruorum , tentoria languentium obire pergit , et qua potest ope miseros recreat , Haud saniores animi Valentium , quam corpora aegrorum erant . Vt [ Note : 334 Ciuile praelium inter Lusitanos impeditum . ] querula calamitas est , et irritabiles infelicium mentes , atroces exarserum inter milites irae , factionibufque corroboratis , condictum in diem posterum mutua prouocatione certamen fero indicio ad Patrem aegrotantem noctu defertur . Sine mora Mancipiorum Aethiopum ministerio porcari se se iubet ad seditionis
18 quae silua totius Galliae maxima est atque a ripis Rheni finibus que Treuerorum ad Neruios usque pertingit et in longitudine plus quam quinquaginta milibus passuum patet -
2 . Qui cum in iuventute erat , supradictus imperator desponsavit sibi nobilissimi generis Suavorum puellam , nomine Hildigardam , quae erat de cognatione Gotefridi ducis Alamannorum . Gotefridus dux genuit Huochingum , Huochingus genuit Nebi ; Nebe genuit Immam ; Imma vero genuit Hiltigardam beatissimam reginam . Postquam autem eam supradictus imperator in matrimonium assumpsit , genuit ex ea tres filios , quorum unus vocabatur nomine patris sui Karolus , alter vero Pippinus , qui erat rex super Italiam , tertius vero vocabatur Hludowicus , qui erat rex super Aquitaniam . Diu vivebat pater eorum cum eis feliciter , et utiliter instruebat eos liberalibus disciplinis et mundanis legibus .
Pater , dimitte eis , non enim sciunt , quid faciunt - Pater , dimitte eis , non enim sciunt , quid faciunt
Omnibus est manifestum quod ego Rammirus , Dei gratia rex aragonensis , dedi filiam meam Raimundo , comiti barchinonensi , cum omni regni mei honore .
Drukarki kodow kreskowych brzdac . mazury . pl brzdac . mazowsze . pl przedszkole . bielawa . pl brzdac . zgorzelec . pl
Porro continentes , maribus inter se disjunctae , ( sunt terrae solidae , aquis interjectae , quas et insulas magnas dicere possimus , Oceano circumfluo divisas ) recensentur praecipue quatuor . 1 . Europa , cui ab Ortu est Tanais fluvius ; ab
XC . Willebadus cum esset opibus abundans , et plurimorum facultates ingeniis diversis abstollens , ditatus inclyte fuisset , et inter patriciatus gradum , et nimiarum facultatum elationem superbiae esset deditus , adversus Flaochatum tumebat , eumque despicere conabatur . Flaochatus collectis secum pontificibus et ducibus de regno Burgundiae , Cabillono pro utilitate patriae tractandum mense Madio placitum instituit . Ibique et Willebadus multitudinem secum habens advenit . Flaochatus ibidem Willebadum interficere nitebatur . Haec cernens Willebadus palatium noluit introire . Flaochatus foris contra Willebadum praeliandum aggreditur . Amalbertus vero germanus Flaochati ad pacandum intercurrens , ubi jam in congressione certaminis confligere debuerant , Willebadus Amalbertum secum retinens de hoc evasit periculo . Intercurrentibus et caeteris personis separantur illaesi . Flaochatus deinceps vehementem inibat consilium de interitu Willehadi . Eo anno Nantechildis regina moritur . Ipso anno mense Septembri Flaochatus cum Chlodoveo rege , et Erchinoaldo , itidemque majore domus , et aliquibus primatibus Neustrasiis , de Parisiaco promovens per Senonas et Antissiodorum , Augustudunum accesserunt ; ibique Chlodoveus Willebadum patricium ad se venire praecepit . Willebadus cernens iniquum consilium Flaochati , et germani sui Amalberti , Amalgarii et Chramneleni ducum , de suo interitu fuisse initum , colligens secum plurimam multitudinem de patriciatus sui termino , etiam et pontifices , seu nobiles , et fortes , quos congregare potuerat , Augustudunum gradiendum iter arripuit . Cui obviam a Chlodoveo rege , Erchinoaldo majore domus , et Flaochato , Ermenricus domesticus dirigitur , eo quod Willebadus trepidabat , utrum accederet , an suum devitando periculum repedaret , ut ab Ermenrici promissionibus praeventus usque Augustudunum aggrederetur , quem ille credens condigne [ Al . , dignis ] muneribus honoravit . Post tergum ejus Augustudunum accessit , ibique tentoria cum suis nec procul ab urbe posuit . Eodem die quo ibidem peraccesserat , Aigilulfum Valentiae urbis episcopum , et Gysonem comitem ad praevidendum quae agebantur Augustudunum direxerat , qui a Flaochato in urbe retenti sunt . In crastino Elaochatus , Amalgarius et Chramnelenus , qui consilium de interitu Willebadi unanimiter conspiraverant , de urbe Augustuduno maturius promoventes , caeterique duces de regno Burgundiae cnm exercitu eis subjunguntur . Erchinoaldus cum Neustrasiis quos secum habebat , idemque arma sumens ad hoc bellum aggreditur . Willebadus e contra tela praelii construens quoscunque potuit adunare , phalanges utraeque in congressione certaminis junguntur ad praelium : in ea pugna Flaochatus , Amalgarius et Chramnelenus , itemque Wandelbertus duces cum suis in congressione certaminis contra Willebadum pugnandum confligunt . Nam caeteri duces , vel Neustrasii , qui undique eosdem debuerant circumdare , se retinentes aspiciebant , exspectantes eventum , noluerunt super Willebadum irruere ; ibique Willebadus interficitur : plurimi cum ipso de suis gladio trucidantur . Eo certamine caeteris primus Bertharius comes palatii , Francus de pago Ultra - Jurano , contra Willebadum confligit . Adversus quem frendens Manaulfus Burgundio , exiens de inter caeteris cum suis adversus Bertharium praeliandum ; Bertharius eo quod prius illi amicus fuisset , dicens : Veni sub clypeo meo , de hoc periculo te liberabo . Cumque ad eum liberandum clypeum elevasset , Manaulfus cum conto Bertharium in pectore percutiens , caeteri qui cum eo venerant , ipsumque circumdantes , eo quod Bertharius nimium reliquis praecessisset , vulneratur graviter . Tunc Aubedo , filius Bertharii , cernens patrem in periculo mortis , cursu velocissimo patri auxiliando perrexit . Manaulfo conto percusso in pectore , terra prostravit ; caeteros qui patrem percusserant totosque interfecit . Sic Bertharium suum genitorem , ut fidelis filius , praestante Domino , liberavit a morte . Hi vero duces qui cum eorum exercitu super Willebadum irruere noluerant , tentoria Willebadi , episcoporum , vel caeterorum , qui cum eo venerant , depraedando , plurimum inibi auri et argenti capiunt : reliquisque rebus et equitibus [ Al . , equis ] ab his qui praeliare noluerant percepti sunt . His ita gestis , Flaochatus in crastino de Augustuduno promovens , Cabillonum perrexit . Ingressus in urbem , urbs in crastino nescio quo casu maxime tota incendio concrematur . Flaochatus judicio Dei percussus , vexatus a febre , collocatur in scapham , evectu navali per Ararim fluvium , qui cognominatur Saoconna [ Al . , Sagonna ] , Latonam properans , in itinere , undecimo die post Willebadi interitum , emisit spiritum ; sepultusque est in ecclesia sancti Benigni in suburbano Divionensi . Creditur a plurimis hi duo , Flaochatus et Willebadus , eo quod multa in invicem per loca Sanctorum de amicitia obliganda sacramenta dederant , et uterque populos sibi subjectos cupiditatis instinctu inique oppresserant , simul et a rebus nudaverant , quod judicio Dei de eorum oppressione plurima multitudo liberata sit , et eorum perfidia et mendacia eos utrumque interire fecissent .
¶ Accipiter eiusdem fere consuetudinis et rapacitatis est ut Aquila , Albertus . Aquila capit accipitrem et quamvis aliam rapacem , quum eas viderit gestare lora pedum , cibi id aliquid esse putans : ac ideo eas capere conatur , ut coniicimus . nam in deserto , ubi hae aves ferae sunt et sine loris , non invadit eas . hoc periculum ut evitetur , aquilam aliamve avem rapacem cicuratam non nisi ademptis loris in praedam emittes , Tardivus . Accipitres iustae magnitudinis et integrae aetatis saepenumero contra aquilas et vultures pugnare aiunt , Gillius . Herodius , qui vulgo girfalco dicitur , aquilam quoque vincit , Glossa Biblica . Falco montanus mirae est audaciae , ita ut aliquando aquilam invadat , ut in eius historia diximus . ¶ Cymindis sive chalcis , qui accipiter nocturnus est bellum internecinum gerit cum aquila , cohaerentesque saepe prehenduntur , Plinius et Aristoteles . ¶ Dissident olores et aquilae , Plin . Aquilae pugnat olor , vincitque eam saepius , Aristot . Et alibi , Aquilam si pugnam inceperit repugnantes vincunt : ipsi autem nunquam nisi provocati inferunt pugnam . quod et Athenaeus ex eo repetiit , sed in singulari numero , cum Aristoteles ( hoc quidem in loco , lib . 9 . cap . 12 . nam superius cap . I . aquilam a cygno vinci scribit ) in multitudinis numero cygnos aquilam vincere scribat . quod verisimile st , si cygni plures , cum sit avis gregaria , aquilam unam
6 . Tempore Sedis vacantis duplex habeatur Cardinalium Congregatio , altera generalis , sive totius Collegii , altera particularis , constans tribus Cardinalibus antiquioribus , uno ex quoque Ordine , cum Camerario , quorum officium tertia die post Conclavis ingressum omnino exspirat , in eorumque locum tres alii sequentes in Ordine quolibet tertio die una cum eodem Camerario succedunt ( 7 ) .
Can . 2067 . par . 1 . Scripta Servi Dei tradantur a secretario revisoribus ad id munus adscitis ita ut singulorum scriptorum examen fiat a duobus revisoribus , quorum alter alteri sit ignotus .
Calendar of Entries in the Papal Registers , relating to Great Britain and Ireland : Papal Letters , 12 voll . - - item : Petitions 1 voll . ( London 1893 - 1933 ) - - Voll . 13 et 14 , ad prelum parata , habentur tamquam MS in P . R . O . Londini [ ANG - 19 ]
Interea rex Nordanhumbrorum de Brittania insula , nomine Eardulf , regno et patria pulsus ad imperatorem , dum adhuc Noviomagi moraretur , venit et patefacto adventus sui negotio Romam proficiscitur ; Romaque rediens per legatos Romani pontificis et domni imperatoris in regnum suum reducitur . Praeerat tunc temporis ecclesiae Romanae Leo tertius , cuius legatus ad Brittaniam directus est Aldulfus diaconus de ipsa Brittania , natione Saxo , et cum eo ab imperatore missi abbates duo , Hruotfridus notarius et Nantharius de sancto Otmaro .
Vallis Monasterii ( Romancice Val Müstair , Germanice Münstertal est Grisonia e et Tirolis Meridionalis vallis . Ab anno 2009 omnes sex . . .
Imperatores Diocletianus , Maximianus . Si hi , qui te in pupillari aetate constituta fuerunt tutores , postea in administratione perseverantes vel curatores constituti tua praedia locaverunt , eos competenter conveni : sed ex eorum contractu utilis tibi quaeri potuit contra successores conductoris actio . * DIOCL . ET MAXIM . AA . ET CC . MAXIMIANAE . * < A 293 S . III NON . MART . AA . CONSS . >
Dominis et patribus karissimis , archiepiscopis , episcopis et universo clero et populo orientalis Franciae et Baioariae Bernhardus Clarevallensis vocatus abbas spiritu fortitudinishabundare . Sermo mihi ad vos de negotio Christi , in quo est utique salus vestra . Haec dico , ut excuset indignitatem personae loquentis auctoritas Domini , excuset et consideratio propriae utilitatis . Modicus quidem sum , sed non modice cupio vos in visceribus Christi Ihesu . Ea mihi nunc ratio scribendi ad vos , ea causa , ut universitatem vestram litteris audeam convenire . Agerem id libentius viva voce , si , ut voluntas non deest , suppeteret et facultas . Ecce nunc , fratres , tempus acceptabile , ecce nunc dies salutis copiosae ! Commota est siquidem et contremuit terra , quia coepit Deus caeli perdere terram suam . Suam , in qua visus est et annis plus quam triginta homo cum hominibus conversatus est ; suam utique , quam illustravit miraculis , quam dedicavit sanguine proprio , in qua primi resurrectionis flores apparuerunt . Et nunc peccatis nostris exigentibus crucis adversarii caput extulere sacrilegum , depopulantes in ore gladiiterram benedictam , terram promissionis . Prope est , si non fuerit qui resistat , ut in ipsam Dei viventis irruant civitatem , ut officinas nostrae redemptionis evertant , ut polluant loca sancta , agni inmaculati purpurata cruore . Ad ipsum , proh dolor ! religionis Christianae sacrarium inhiant ore sacrilego lectumque ipsum invadere et conculcare conantur , in quo propter nos vita nostra obdormivit in morte . Quid facitis , viri fortes ? Quid facitis , servi crucis ? Itane dabitis sanctum canibus et margaritas porcis ? Quam multi illic peccatores confitentes peccata cum lacrimis veniam optinuerunt , postquam parum gladiis eliminata est spurcicia paganorum ! Videt hoc malignus et invidet , dentibus frendet et tabescit . Excitat vasa iniquitatissuae , ne ulla quidem iam pietatis signa aut vestigia relicturus , si quando forte , quod Deus avertat ! optinere valuerit . Verum id quidem omnibus saeculis deinceps inconsolabilis dolor , quia irrecuperabile dampnum , specialiter autem generationi huic pessimae infinita confusio et obprobrium sempiternum . Quid tamen arbitramur , fratres ? Numquid abbreviata est manus Domini aut impotens facta est ad salvandum , quod ad tuendam et restituendam sibi hereditatem suam exiguos vermiculos vocat ? Numquid non potest mittere angelorum plus quam XII legionesaut certe tantum dicere verbo , et liberabitur terra ? Omnino subest ei , cum voluerit , posse . Sed , dico vobis , temptat vos dominus Deus vester . Respicit super filios hominum , ut , si forte sit qui intelligatet requirat et doleat vicem eius . Miseratur enim populum suum Deus et lapsis graviter providet remedium salutis . Considerate , quanto ad solvendos vos artificio utitur , et obstupescite ; intuemini pietatis abyssum et confidite , peccatores ! Non vult mortem vestram , sed ut convertamini et vivatis , quia sic querit occasionem , non adversum vos , sed pro vobis et caetera . In quibus et circa eandem oratorum more vel ordine versatur materiam ; et quod Iudei non sint occidendi , ratione probat et auctoritate . Unde est illud : Beatam dixerim generationem , quam apprehendit tam uberis indulgentiae tempus , quam invenit superstitem annus iste placabilis Dominoet vere iubileus . Diffunditur enim haec benedictio in universum mundum , et ad signum vitae convolant universi . Quia ergo fecunda est terra vestra virorum fortium et robusta noscitur iuventute referta , sicut laus est vestra in universo mundo et virtutis vestrae fama replevit orbem , accingimini et vos viriliter et felicia arma corripite ! Et de Iudeis sic : ' Deus ' , inquit aecclesia , ' ostendit mihi super inimicos meos , ne occidas eos ' . Vivi quidam apices nobis sunt , representantes iugiter dominicam passionem ; et plura alia in hunc modum .
Et si fata volunt , bina venena iuvant - Et si fata volunt , bina venena iuvant
[ 30195 ] Iª q . 42 a . 5 arg . 3 Praeterea , unum oppositorum non est in altero . Sed filius et pater opponuntur relative . Ergo unus non potest esse in alio .
Can . 10 . - Irritantes aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt , quibus actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse statuitur .
Rei publicae nervi in pecunia consistunt - Rei publicae nervi in pecunia consistunt
Hieronimus Fabricius , cap . 12 libri de Locutione * ) dicit diphtongos resultare ex conjunxione vocalium . Ego vero existimo diphtongos nihil aliud esse quam syllabas , quoniam omnes diphtongi fiant ex vocalibus i vel u , quae non minus dicendae videntur consonantes cum postponuntur quam cum praeponuntur vocalibus . Qui enim differt ab ab au vel ai quantum ad syllabae naturam ?
iuvenibus cupiditates quae numquam fiunt , senibus memoria rerum quae numquam acciderunt sunt
Fr . Guilelmus Arcombaldi , Pisanus , die 15 Januarii an . 1342 a Benedicto XII ad Aleriae Episcopatum assumptus fuit . Verum an . 1345 , die 30 Julii ad Signinam in Latio ecclesiam transfertur . Invida mors illi pastorale pedum abstulit an . 1346 . ( Vide Ughellum tom . 1 , col . 1239 , n . 27 ; Torellium tom . 5 ad an . 1343 , n . 39 ; et Gams pag . 765 ) .
Nulli Zingaro , nisi qui agriculturae se addixerit , liceat equum possidere , minus vero adhuc cum his traficam exercere . Quare si equus apud Zingarum compertus fuerit , adimatur ab eo per localem Jurisdictionem , simul statim stringatur ad se legitimandum , unde illum acceperit ? Si ostendere potuerit quod illum emerit , vendatur equus et pecunia illi consignetur ; sin , tanquam de furto suspectus detineatur , equi descriptio publicetur , et in ejus proprietarium investigetur .
33 Fuerunt sub Gordiano Romae elephanti triginta et duo , quorum ipse duodecim miserat , Alexander decem , alces decem , tigres decem , leones mansueti sexaginta , leopardi mansueti triginta , belbi , p444id est hyaenae , decem , gladiatorum fiscalium paria mille , hippopotami sex , rhinoceros unus , argoleontes decem , camelopardali decem , onagri viginti , equi feri quadraginta , et cetera huius modi animalia innumera et diversa ; quae omnia Philippus ludis saecularibus vel dedit vel occidit . 52 2 has autem omnes feras mansuetas et praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum . quod votum publicum nihil valuit . 3 ºnam omnia haec Philippus exhibuit saecularibus ludis et muneribus atque circensibus , cum millesimum annum in consulatu suo et filii sui celebravit .
Habet suum venenum blanda oratio - Habet suum venenum blanda oratio
Ita utere tuo , ut alienum non laedas - Ita utere tuo , ut alienum non laedas
Bene autem mori est effugere male vivendi periculum - Bene autem mori est effugere male vivendi periculum
9 Hanc ergo epistulam idcirco indidi quod plerique dicunt vim fati quandam esse , ut Romanus princeps Ctesiphontem transire non possit , ideoque Carum fulmine absumptum quod eos fines transgredi cuperet qui fataliter constituti sunt . 2 sed sibi habeat artes suas timiditas , calcanda virtutibus . 3 licet plane ac licebit , ut19 per sacratissimum Caesarem Maximianum constitit , Persas vincere atque ultra eos progredi , et futurum reor , si a nostris non deseratur promissus numinum favor .
13 Tunc etiam Hannibal , propter excitandi belli rumores qui de eo apud Romanos serebantur , exhiberi Romam a senatu iussus , clam ex Africa profectus ad Antiochum migrauit ; quem cum apud Ephesum inuenisset cunctantem , mox in bellum inpulit .
Idem de astris est dicendum . An vero etiam de ignibus aereis nostratibus ? Si rationibus demonstretur , solem et astra , esse ignes , etiam de ignibus hisce dicendum erit , lucem eorum formam esse .
Error hesternus tibi sit doctor hodiernus - Error hesternus tibi sit doctor hodiernus
Idem in concilio generalI . Sacro approbante concilo prohibemus , ne quis in aliquem excommunicationis sententiam , nisi competenti admonitione praemissa , et personis praesentibus idoneis , per quas , si necesse fuerit , possit probari monitio , promulgare praesumat . Quod si contra praesumpserint etiamsi iusta fuerit excommunicationis sententia , ingressum ecclesiae per mensem unum sibi noverit interdictum , alia nihilominus poena mulctandus , si visum fuerit expedire . Caveat etiam diligenter , ne ad excommunicationem cuiusquam absque manifesta et rationabili causa procedat . Ad quam si taliter forte processerit , et requisitus humiliter processum huiusmodi non curaverit absque gravamine revocare , gravatus apud superiorem deponat de iniusta excommunicatione querelam , qui , si absque periculo morae potest , ad excommunicatorem illum cum suo mandato remittat , infra competentem terminum absolvendum ; alioquin ipse per se , vel per alium , prout viderit expedire , sufficienti cautione recepta munus ei absolutionis impendat . Quumque adversus excommunicatorem de iniusta excommunicatione constiterit , excommunicator condemnetur ad interesse excommunicato ; alias nihilominus , si culpae qualitas postulaverit , superioris arbitrio puniendus , quum non levis sit culpa tantam infligere poenam insonti , nisi forsitan erraverit ex causa probabili , maxime si laudabilis opinionis exsistat . Verum , si contra excommunicationis sententiam nihil rationabile fuerit a conquerente probatum , idem et super iniusta excommunicationis molestia per poenam ad interesse , vel alias secundum superioris arbitrium condemnetur nisi forsan et ipsum probabilis error excuset ; et super eo , pro quo fuerit iusta excommunicatione ligatus , per cautionem receptam satisfacere compellatur , vel in pristinam reducatur sententiam usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observandam . Si vero iudex , suum recognoscens errorem , paratus sit talem revocare sententiam , et is , pro quo lata fuerat , ne absque satisfactione revocet illam , appellet : appellationi non deferat in hac parte , nisi talis sit error , de quo merito debeat dubitari ; et tunc , sufficienti cautione recepta , quod coram eo , ad quem appellatum exstiterit , vel delegato ab ipso iuri parebit , excommunicatum absolvat . Sicque poenae praescriptae minime subiacebit , cavens omnino , ne voluntate perversa in alterius praeiudicium mentiatur errorem , si districtionis canonicae vult effugere ultionem .
3C1M - 50M200C 30C 10M MM 6C Honey bee ( Allergen ) Horse hair and dander ( Allergen ) Housedust ( Allergen ) Housedust mite Humulus lupulus Hura brasiliensis Hydrangea arborescens Hydrastinum Hydrastinum muriaticum Hydrastis canadensis Hydrocarbons ( Allergen ) Hydrocotyle asiatic Hydrogen peroxide Hydrogenium Hydrophis cyanocinctus Hydrophobinum ( Nosode ) Hydrophyllum virginicum Hyoscinum scopolaminum Hyoscyamus niger ( Stinking night ) Hypericum perforatum Hypericum pulchrum Hypophysis cerebri Hypophysis cerebri pars anterior Hypophysis cerebri pars posterior Hypothalamus Hyssopus officinalis
Sed in hac fabulâ Latinê reddendâ , quae agitur saeculo duodevicesimo , vix ullae voces novatae sunt necessariae - praeter eas , quae ab ipso auctore in textu originali sunt confictae . E contrario pleraque verba locutionesve invenies in litteris Latinis iam pridem scriptis - si quidem fontium peritus es satisque patiens . Nam in modernis textibus Latine reddendis imprimis eo difficultates exoriuntur , quod in lexicis vernaculo - Latinis nequaquam indicantur omnia vocabula Latina aetatis antiquae - ne dicam de vocabulis litteraturae mediaevalis et neolatinae .
Can . 1407 . Obligationi fidei professionem emittendi non satisfacit qui eam per procuratorem vel coram laico emittit .
2 Igitur Sulla mox ut Campanum litus attigit , Norbanum consulem proelio oppressit : septem milia tunc Romanorum Romani interfecerunt , sex milia eorundem ab isdem capta sunt , centum uiginti et quattuor de Sullana parte ceciderunt .
Quae quidem tam a cultu ornatuque corporum , quam a valetudine defendenda petitae causae Brasilos [ Note : b Osor . lib . 2 . hist . Regis Em manuel . ] impulisse merito videntur , ut vulsis toto vertice capillis radicitus hanc , veluti loliorum ,
2º . Sanctissimam Eucharistiam publice ad infirmos in propria paroecia deferre ;
Quae nata sunt , ea omnia denasci aiunt - Quae nata sunt , ea omnia denasci aiunt
Tibi quoque omnia feriis hiemalibus optima exopto !
Hi parentes cum filii sui indolem , haud secus ac bonae notae argillam ductui idoneam animadverterent : ne quid educationi primae deesset , caverunt sedulo : et monitis exempla virtutum domestica addiderunt . Ac pater quidem in magno occupationum concursu , prima litterarum tinctura filium imbuit : et mature ex umbratili schola productum publicis tradidit perpoliendum magistris . Hic cum summa animi contentione
Dij siue diui minorum gentium , vel adscriptitij quos posteritas caelestibus honoribus mactauit . pareggegramme / noi , me / toikoi .
Pinnae murorum Liuio , murorum minae Virg e ) pa / lceis2 . AL . Die zinnen an der maur B . De canteelen oft tinnen van een muer G . Les creneaux ou barbicats IT . Ischermi , o ripari H . Las almenas de muro , portillos de muro
[ 13 ] Quid est , Catilina ? num dubitas id me imperante facere , quod iam tua sponte faciebas ? Exire ex urbe iubet consul hostem . Interrogas me , num in exilium ; non iubeo , sed , si me consulis , suadeo . Quid est enim , Catilina , quod te iam in hac urbe delectare possit ? in qua nemo est extra istam coniurationem perditorum hominum , qui te non metuat , nemo , qui non oderit . Quae nota domesticae turpitudinis non inusta vitae tuae est ? quod privatarum rerum dedecus non haeret in fama ? quae lubido ab oculis , quod facinus a manibus umquam tuis , quod flagitium a toto corpore afuit ? cui tu adulescentulo , quem corruptelarum inlecebris inretisses , non aut ad audaciam ferrum aut ad lubidinem facem praetulisti ?
Antigraphei nec ipsi vnius fuerunt generis : constat enim ex Aristotelis sententia duos fuisse , vnum th = s dioikh / sews2 , alterum Senatus , ex quo intelligi potest , accepti tabulas binas fuisse : vnas , quas confecerint Apodectae in Senatua : alteras , quas Antigraphei pro Senatu in populo .
1 Januarii Kalendis Januarii . Luna . . . xxij . A Circumcisio Domini nostri Jesu Christi , et Octava Nativitatis ejusdem . Romae passio sanctae Martinae , Virginis et Martyris ; quae , sub Alexandro Imperatore , diversis tormentorum generibus cruciata , tandem , gladio percussa , martyrii palmam adepta est . Ipsius vero festum tertio Kalendas Februarii recolitur . Caesareae , in Cappadocia , depositio sancti Basilii , cognomento Magni , Episcopi , Confessoris et Ecclesiae Doctoris ; qui , tempore Valentis Imperatoris , doctrina et sapientia insignitus omnibusque virtutibus exornatus , mirabiliter effulsit , et Ecclesiam adversus Arianos et Macedonianos inexpugnabili constantia defendit . Ejus autem festivitas potissimum agitur decimo octavo Kalendas Julii , quo die Episcopus ordinatus est . Apud montem Senarium , in Etruria , natalis sancti Bonfilii Confessoris , e septem Fundatoribus Ordinis Servorum beatae Mariae Virginis , quam cum idem impense coluisset , ab ipsa in caelum repente evocatus est . Illius porro ac Sociorum festum pridie Idus Februarii celebratur . Romae sancti Almachii Martyris , qui , cum diceret : " Hodie Octavae Dominici diei sunt , cessate a superstitionibus idolorum et a sacrificiis pollutis , " propterea , jubente Praefecto Urbis Alipio , a gladiatoribus occisus est . Item Romae , via Appia , coronae sanctorum militum triginta Martyrum , sub Diocletiano Imperatore . Apud Spoletum sancti Concordii , Presbyteri et Martyris ; qui , temporibus Antonini Imperatoris , primo caesus fustibus , dehinc equuleo suspensus , ac postea maceratus in carcere , ibique Angelica visitatione confortatus , demum gladio vitam finivit . Eodem die sancti Magni Martyris . In Africa beati Fulgentii , Ruspensis Ecclesiae Episcopi , qui , tempore Wandalicae persecutionis , ob catholicam fidem eximiamque doctrinam , ab Arianis multa perpessus et in Sardiniam relegatus est ; atque tandem , ad propriam Ecclesiam redire permissus , vita et verbo clarus , sancto fine quievit . Teate , in Aprutio citeriore , natalis sancti Justini , ejusdem civitatis Episcopi , sanctitate vitae ac miraculis clari . In territorio Lugdunensi , monasterio Jurensium , sancti Eugendi Abbatis , cujus vita virtutibus et miraculis plena refulsit . Apud Silviniacum , in Gallia , sancti Odilonis , Abbatis Cluniacensis , qui primus Commemorationem omnium Fidelium Defunctorum , prima die post festum omnium Sanctorum , in suis monasteriis fieri praecepit ; quem ritum postea universalis Ecclesia recipiens comprobavit . Romae natalis sancti Vincentii Mariae Strambi , Episcopi Maceratensis et Tolentini , Congregationis a Cruce et Passione Jesu sodalis , pastorali zelo praeclari , quem Pius Papa Duodecimus inter Sanctos retulit . Alexandriae depositio sanctae Euphrosynae Virginis , quae in monasterio virtute abstinentiae ac miraculis claruit . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 2 Januarii Quarto Nonas Januarii . Luna . . . xxj . B Octava sancti Stephani Protomartyris . Romae commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum , qui , spreto Diocletiani Imperatoris edicto quo tradi sacri Codices jubebantur , potius corpora carnificibus quam sancta dare canibus maluerunt . Antiochiae passio beati Isidori Episcopi . Tomis , in Ponto , sanctorum fratrum Argei , Narcissi et Marcellini pueri . Hic , sub Licinio Principe , cum inter tirones esset comprehensus et nollet militare , hinc , caesus ad mortem ac diu maceratus in carcere , demum , in mare demersus , martyrinm consummavit ; ejus autem fratres gladio perempti sunt . Mediolani sancti Martiniani Episcopi . Nitriae , in Aegypto , beati Isidori , Episcopi et Confessoris . Ipso die sancti Siridionis Episcopi . In Thebaide sancti Macarii Alexandrini , Presbyteri et Abbatis . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 3 Januarii Tertio Nonas Januarii . Luna . . . vij . E Octava sancti Joannis , Apostoli et Evangelistae . Romae , via Appia , natalis sancti Antheri , Papae et Martyris ; qui sub Julio Maximino passus est , et in coemeterio Callisti sepultus . Viennae , in Gallia , sancti Florentii Episcopi , qui , tempore Gallieni Imperatoris , in exsilium relegatus , illic martyrium consummavit . Apud civitatem Aulanam , in Palaestina , passio sancti Petri , qui crucis supplicio interemptus est . In Hellesponto sanctorum Martyrum Cyrini , Primi et Theogenis . Caesareae , in Cappadocia , sancti Gordii Centurionis , Martyris ; de cujus laudibus exstat prseclara Basilii Magni oratio , in ejus die festo habita . In Cilicia sanctorum Martyrum Zosimi , et Athanasii Commentariensis . Item sanctorum Theopempti et Theonae , qui , in persecutione Diocletiani , illustre martyrium obierunt . Patavii sancti Danielis Martyris . Lutetiae Parisiorum sanctae Genovefae Virginis , quae , a beato Germano , Antisiodorensi Episcopo , Christo dicata , admirandis virtutibus et miraculis claruit . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 4 Januarii Pridie Nonas Januarii . Luna . . . vij . F Octava sanctorum Innocentium Martyrum . In Creta natalis sancti Titi , qui , ab Apostolo Paulo Episcopus Cretensium ordinatus , et , post pradicationis officium fidelissime consummatum , finem beatum adeptus , in ea sepultus est Ecclesia , ubi a beato Apostolo dignus minister fuerat constitutus . Ipsius tamen festivitas octavo Idus Februarii celebratur . Romae sanctorum Martyrum Prisci Presbyteri , et Priscilliani Clerici , ac Benedictae , religiosae feminae ; qui , tempore impiissimi Juliani , gladio martyrium compleverunt . Item Romae beatae Dafrosae , uxoris sancti Flaviani Martyris , ac matris sanctarum Bibianae et Demetriae , Virginum et Martyrum ; quae , post interfectionem viri sui , primum exsilio relegata , deinde , sub praefato Principe , capite plexa est . Bononiae sanctorum Hermetis , Aggaei et Caji Martyrum , qui sub Maximiano Imperatore passi sunt . Adrumeti , in Africa , commemoratio sancti Mavili Martyris , qui in persecutione Severi Imperatoris , a saevissimo Praeside Scapula damnatus ad bestias , martyrii coronam accepit . Item in Africa praeclarissimorum Martyrum Aquilini , Gemini , Eugenii , Marciani , Quincti , Theodoti et Tryphonis . Apud Lingonas , in Gallia , sancti Gregorii Episcopi , miraculis clari . Rhemis , in Gallia , sancti Rigoberti , Episcopi et Confessoris . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 5 Januarii Nonis Januarii . Luna . . . vij . G Vigilia Epiphaniae Domini . Romae sancti Telesphori , Papae et Martyris ; qui , sub Antonino Pio , post multos labores , pro Christi confessione , illustre martyrium duxit . In Anglia natalis sancti Eduardi , Regis Anglorum et Confessoris ; qui virtute castitatis et gratia miraculorum fuit insignis . Ejus autem festivitas , ex decreto Innocentii Papae Undecimi , tertio Idus Octobris , quo die sacrum ejus corpus translatum fuit , potissimum celebratur . In Aegypto commemoratio pluriraorum sanctorum Martyrum , qui in Thebaide , sub persecutione Diocletiani , diverso tormentorum genere caesi sunt . Antiochiae sancti Simeonis Monachi , qui , multos annos in columna stans vixit , unde et Stylitae cognomen accepit ; cujus vita et conversatio exstitit admirabilis . Romae sanctae Aemilianae Virginis , amitae sancti Gregorii Papae ; quae , vocante Tharsilla sorore , quae ad Deum praecesserat , hac ipsa die migravit ad Dominum . Alexandriae sanctae Syncleticae Virginis , cujus res praeclare gestas sanctus Athanasius monumentis litterarum commendavit . In Aegypto sanctae Apollinaris Virginis . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 6 Januarii Octavo Idus Januarii . Luna . . . vij . A Epiphania Domini . Florentiae natalis sancti Andreae Corsini , civis Florentini , ex Ordine Carmelitarum , Episcopi Faesulani et Confessoris ; quem , miraculis clarum , Urbanus Papa Octavus in Sanctorum numerum retulit . Ejus autem festivitas recolitur pridie Nonas Februarii . Barcinone , in Hispania , item natalis sancti Raymundi de Penafort , ex Ordine Praedicatorum , Confessoris , doctrina et sanctitate celebris . Ipsius vero festum decimo Kalendas Februarii celebratur . In Africa commemoratio plurimorum sanctorum Martyrum , qui , in persecutione Severi , ad palum ligati sunt et igne consumpti . In territorio Rhemensi passio sanctae Macrae Virginis , quae , in persecutione Diocletiani , jubente Rictiovaro Praeside , cum in ignem esset praecipitata et permansisset illaesa , dehinc , mamillis abscissis et squalore carceris afflicta , super testas etiam acutissimas ac prunas volutata , tandem orans migravit ad Dominum . Rhedonis , in Gallia , sancti Melanii , Episcopi et Confessoris ; qui , post innumerabilium signa virtutum , jugiter caelo intentus , gloriosus migravit a saeculo . Geris , in Aegypto , sancti Nilammonis reclusi , qui , dum ad Episcopatum traheretur invitus , in oratione spiritum Deo reddidit . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 7 Januarii Septimo Idus Januarii . Luna . . . vij . B Relatio pueri Jesu de Aegypto . Nicomediae natalis beati Luciani , Ecclesiae Antiochenae Presbyteri et Martyris ; qui , satis clarus doctrina et eloquentia , passus est , ob Christi confessionem , in persecutione Galerii Maximiani , sepultusque est Helenopoli , in Bithynia . Ipsius autem laudes sanctus Joannes Chrysostomus celebravit . Antiochiae sancti Cleri Diaconi , qui pro confessionis gloria , septies tortus ac diu maceratus in carcere , ad ultimum , gladio decollatus , martyrium consummavit . In civitate Heraclea sanctorum Martyrum Felicis et Januarii . Eodem die sancti Juliani Martyris . In Dania sancti Canuti , Regis et Martyris . Papiae sancti Crispini , Episcopi et Confessoris . In Dacia sancti Nicetae Episcopi , qui feras et barbaras gentes , Evangelii praedicatione , mites reddidit ac mansuetas . In Aegypto beati Theodori Monachi , qui , tempore Constantini Magni , floruit sanctitate ; cujus meminit sanctus Athanasius in vita sancti Antonii . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 8 Januarii Sexto Idus Januarii . Luna . . . vij . C Venetiis depositio sancti Laurentii Justiniani , primi Patriarchae urbis ejusdem et Confessoris ; quem , doctrina et supernis divinae sapientiae charismatibus copiosissime repletum , Alexander Octavus , Pontifex Maximus , in Sanctorum numerum retulit . Ipsius autem festivitas Nonis Septembris , quo die Cathedram pontificalem ascendit , potissimum celebratur . Bellovaci , in Galliis , sanctorum Martyrum Luciani Presbyteri , Maximiani et Juliani . Horum duo ultimi a persecutoribus gladio perempti sunt ; beatus autem Lucianus , qui , una cum sancto Dionysio , in Galliam venerat , et ipse , post nimiam caedem , cum Christi nomen viva voce confiteri non timuisset , priorum sententiam excepit . In Libya sanctorum Martyrum Theophili Diaconi , et Helladii , qui , primo laniati ac testulis peracutis compuncti , demum , in ignem conjecti , animas Deo reddiderunt . Augustoduni sancti Eugeniani Martyris . Hierapoli , in Asia , sancti Apollinaris Episcopi , qui , sub Marco Antonino Vero , sanctitate atque doctrina floruit . Neapoli , in Campania , natalis sancti Severini Episcopi , qui fuit frater beati Victorini Martyris ; et , post multarum virtutum perpetrationem , plenus sanctitate quievit . Metis , in Gallia , sancti Patientis Episcopi . Papiae sancti Maximi , Episcopi et Confessoris . Ratisbonae , in Bavaria , sancti Erhardi Episcopi . Apud Noricos sancti Severini Abbatis , qui apud eam gentem Evangelium propagavit , et Noricorum dictus est Apostolus . Ejus corpus ad Lucullanum prope Neapolim , in Campania , divinitus delatum , inde postea ad monasterium sancti Severini translatum est . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 9 Januarii Quinto Idus Januarii . Luna . . . vij . D Antiochiae , sub Diocletiano et Maximiano , natalis sanctorum Juliani Martyris , et Basilissae Virginis , ipsius Juliani uxoris . Haec , virginitate cum viro suo servata , in pace vitam finivit ; Julianus vero ( postquam multitudo Sacerdotum et Ministrorum Ecclesiae Christi , quae , propter immanitatem persecutionis , ad eos confugerat , igne cremata est ) , Marciani Praesidis jussu , plurimis tormentis cruciatus , capitalem sententiam accepit . Cum ipso etiam Antonius Presbyter , et Anastasius , quem idem Julianus , a morte suscitatum , gratiae Christi participem fecerat , et Celsus puer cum hujus matre Marcionilla , ac septem fratres , aliique plurimi passi sunt . Smyrnae sanctorum Martyrum Vitalis , Revocati et Fortunati . In Africa sanctorum Martyrum Epicteti , Jucundi , Secundi , Vitalis , Felicis et aliorum septem . In Mauritania Caesariensi sanctae Marcianae Virginis , quae , bestiis tradita , martyrium consummavit . Sebaste , in Armenia , sancti Petri Episcopi , filii sanctorum Basilii et Emmeliae , atque fratris item sanctorum Basilii Magni et Gregorii Nysseni Episcoporum , ac Macrinae Virginis . Anconae sancti Marcellini Episcopi , qui urbem illam ( ut sanctus Gregorius Papa scribit ) divina virtute ab incendio liberavit . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 10 Januarii Quarto Idus Januarii . Luna . . . vij . E In Thebaide natalis beati Pauli , primi Eremitae , Confessoris , qui , a sextodecimo aetatis suae anno usque ad centesimum decimum tertium , solus in eremo permansit ; cujus animam , inter Apostolorum et Prophetarum choros , ad caelum ferri ab Angelis sanctus Antonius vidit . Ejus autem festivitas decimo octavo Kalendas Februarii celebratur . In Cypro beati Nicanoris , qui fuit unus de septem primis Diaconis ; atque , gratia fidei et virtute admirandus , gloriosissime coronatus est . Romae sancti Agathonis Papae , qui , sanctitate et doctrina conspicuus , quievit in pace . Bituricis , in Aquitania , sancti Willhelmi , Episcopi et Confessoris , signis et virtutibus clari ; quem Honorius Papa Tertius in Sanctorum canonem adscripsit . Mediolani sancti Joannis Boni , Episcopi et Confessoris . Constantinopoli sancti Marciani Presbyteri . In rnonasterio Cuxanensi , in Gallia , natalis sancti Petri Urseoli Confessoris , qui , antea Venetiarum Dux et deinde Monachus ex Qrdine sancti Benedicti , pietate et virtutibus claruit . Aretii , in Tuscia , Beati Gregorii Decimi , civis Placentini , qui , ex Archidiacono Leodiensi Summus Pontifex renuntiatus , Concilium Lugdunense secundum celebravit , Graecisque ad unitatem fidei receptis , compositis Christianorum dissidiis , Terrae Sanctae recuperatione instituta , de universali Ecclesia , quam sanctissime gubernavit , optime meritus est . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 11 Januarii Tertio Idus Januarii . Luna . . . xiv . F Romae sancti Hygini , Papae et Martyris ; qui , in persecutione Antonini , gloriose martyrium consummavit . Item Romae natalis sancti Melchiadis , Papae et Martyris ; qui multa , in persecutione Maximiani , passus est , atque , reddita Ecclesiae pace , quievit in Domino . Ipsius autem festivitas quarto Idus Decembris celebratur . Firmi , in Piceno , sancti Alexandri , Episcopi et Martyris . Ambiani , in Gallia , sancti Salvii , Episcopi et Martyris . In Africa beati Salvii Martyris , in cujus natali sanctus Augustinus sermonem habuit ad populum Carthaginensem . Alexandriae sanctorum Martyrum Petri , Severi et Leucii . Brundusii sancti Leucii , Episcopi et Confessoris . In Judaea sancti Theodosii Coenobiarchae , in vico Cappadociae Magariasso nati ; qui , multa passus pro fide catholica , in pace tandem quievit in eo monasterio , quod ille super solitarium Hierosolymitanae dioecesis montem exstruxerat . In Thebaide sancti Palamonis Abbatis , qui fuit magister sancti Pachomii . Suppentoniae , apud montem Soractem , sancti Anastasii Monachi , et Sociorum ; qui , divinitus vocati , feliciter migraverunt ad Dominum . Papia ; sanctae Honoratae Virginis . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 12 Januarii Pridie Idus Januarii . Luna . . . xiij . G Romae sanctae Tatianae Martyris , quae , sub Alexandro Imperatore , uncis atque pectinibus laniata , bestiis exposita et in ignem missa , sed nil laesa , demum , gladio percussa , migravit in caelum . Constantinopoli sanctorum Tigrii Presbyteri , et Eutropii Lectoris ; qui , Arcadii Imperatoris tempore , cum de incendio quo Ecclesia princeps et Senatus curia conflagraverant , tamquam per eos ad exsilium sancti Joannis Chrysostomi ulciscendum excitato , per calumniam accusati essent , sub Praefecto urbis Optato , inanium deorum superstitione implicito et Christianae religionis osore , passi sunt . In Achaja sancti Satyri Martyris , qui cum ante quoddam idolum transiret , in illud exsufflavit , signans sibi frontem , atque statim idolum corruit ; ob quam causam decollatus est . Eodem die sancti Arcadii Martyris , genere et miraculis clari . In Africa sanctorum Martyrum Zotici , Rogati , Modesti , Castuli , et coronae Militum quadraginta . Tibure sancti Zotici Martyris . Ephesi passio sanctorum quadraginta duorum Monachorum , qui ob cultum sanctarum Imaginum , sub Constantino Copronymo , saevissime cruciati , martyrium compleverunt . Ravennae sancti Joannis , Episcopi et Confessoris . Veronae sancti Probi Episcopi . In Anglia sancti Benedicti , Abbatis et Confessoris . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 13 Januarii Idibus Januarii . Luna . . . xij . A Octava Epiphaniae Domini . Pictavis , in Gallia , natalis sancti Hilarii , Episcopi et Confessoris ; qui , ob catholicam fidem , quam strenue propugnavit , quadriennio apud Phrygiam relegatus , ibi , inter alia miracula , mortuum suscitavit . Eum Pius Nonus , Pontifex Maximus , universalis Ecclesiae Doctorem declaravit et confirmavit . Ipsius autem festum sequenti die celebratur . Rhemis , in Gallia , item natalis sancti Remigii , Episcopi et Confessoris . Hic gentem Francorum convertit ad Christum , Clodoveo , ipsorum Rege , sacris baptismatis undis et fidei sacramentis initiato ; et , cum annos plurimos in Episcopatu explesset , sanctitate et miraculorum gloria conspicuus , decessit e vita . Ejus vero festivitas Kalendis Octobris potissimum recolitur , quo die sacrum ipsius corpus translatum fuit . Romae , via Lavicana , coronae sanctorum Militum quadraginta , quas ipsi , sub Gallieno Imperatore , pro verae fidei confessione percipere meruerunt . Cordubae , in Hispania , sanctorum Martyrum Gumesindi Presbyteri , et Servidei Monachi . In Sardinia sancti Potiti Martyris , qui , sub Antonino Imperatore et Gelasio Praeside , multa passus , demum gladio martyrium consecutus est . Singidoni , in Mysia superiore , sanctorum Martyrum Hermyli et Stratonici , qui , post saeva tormenta , sub Licinio Imperatore , in Istrum flumen demersi sunt . Caesarae , in Cappadocia , sancti Leontii Episcopi , qui , sub Licinio , adversus Gentiles , et , sub Constantino , adversus Arianos plurimum decertavit . Treviris sancti Agritii Episcopi . In Versiaco monasterio , in Gallia , sancti Viventii Confessoris . Amaseae , in Ponto , sanctae Glaphyrae Virginis . Mediolani , in coenobio sanctas Marthae , Beatae Veronicae de Binasco Virginis , ex Ordine sancti Augustini . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 14 Januarii Decimo nono Kalendas Februarii . Luna . . . xj . B Sancti Hilarii , Episcopi Pictaviensis , Confessoris et Ecclesiae Doctoris ; qui pridie hujus diei evolavit in caelum . Nolae , in Campania , natalis sancti Felicis Presbyteri , qui ( ut sanctus Paulinus Episcopus scribit ) , cum a persecutoribus post tormenta in carcerem missus esset , et cochleis ac testulis vinctus superpositus jaceret , nocte ab Angelo solutus atque eductus fuit ; postmodum vero , cessante persecutione , ibidem , cum multos ad Christi fidem exemplo vitae ac doctrina convertisset , clarus miraculis quievit in pace . In Judaea sancti Malachiae Prophetae . In monte Sina sanctorum triginta octo Monachorum , a Saracenis ob Christi fidem interfectorum . In Rhaithi regione , in Aegypto , sanctorum quadraginta trium Monachorum , qui , pro Christiana religione , a Blemmiis occisi sunt . Mediolani sancti Datii , Episcopi et Confessoris ; cujus meminit beatus Gregorius Papa . In Africa sancti Euphrasii Episcopi . Neocaesareae , in Ponto , sanctae Macrinae , discipulae beati Gregorii Thaumaturgi , et aviae sancti Basilii , quae eumdem Basilium educavit Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 15 Januarii Decimo octavo Kalendas Februarii . Luna . . . x . C Sancti Pauli , primi Eremitae , Confessoris , qui quarto Idus Januarii inter beatorum agmina translatus fuit . In territorio Andegavensi beati Mauri Abbatis , qui fuit discipulus sancti Benedicti ; et , hujus disciplinis usque ab infantia eruditus , quantum in eis profecerit , inter aiia quae apud eum positus gessit ( res nova et post Petrum fere inusitata ) , pedibus super aquas incedens patefecit . In Gallias inde ab ipso Benedicto directus , ibi , constructo celebri monasterio , cui quadraginta annis praefuit , miraculorum gloria clarus , in pace quievit . In Judaea sanctorum Habacuc et Michaeae Prophetarum , quorum corpora , sub Theodosio seniore , divina revelatione sunt reperta . Carali , in Sardinia , sancti Ephisii Martyris , qui , in persecutione Diocletiani , sub Flaviano Judice , plurimis tormentis divina virtute superatis , demum , abscissis cervicibus , victor migravit in caelum . Anagniae sanctae Secundinae , Virginis et Martyris ; quae sub Decio Imperatore passa est . Nolae , in Campania , sancti Maximi Episcopi . Arvernis , in Gallia , sancti Boniti , Episcopi et Confessoris . In Aegypto sancti Macarii Abbatis , qui fuit discipulus beati Antonii , ac vita et miraculis celeberrimus exstitit . Alexandriae beati Isidori , sanctitate vitae , fide et miraculis clari . Constantinopoli sancti Joannis Calybitae , qui aliquandiu in angulo domus paternae , deinde in tugurio , ignotus parentibus , habitavit ; a quibus in morte agnitus , miraculis claruit . Ipsius corpus postea Romam translatum , et in Insulae Tiberinae Ecclesia , in ejus honorem erecta , collocatum est . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 16 Januarii Decimo septimo Kalendas Februarii . Luna . . . ix . D Romae , via Salaria , natalis sancti Marcelli Primi , Papae et Martyris ; qui , ob catholicae fidei confessionem , jubente Maxentio tyranno , primo caesus est fustibus , deinde ad servitium animalium cum custodia publica deputatus , et ibidem , serviendo indutus amictu cilicino , defunctus est . Marrochii , in Africa , passio sanctorum quinque Protomartyrum Ordinis Minorum , scilicet Berardi , Petri atque Othonis Sacerdotum , Accursii et Adjuti Laicorum ; qui , ob Christianae fidei praedicationem ac Mahumeticae reprobationem legis , post varia tormenta et ludibria , a Saracenorum Rege , scissis gladio capitibus , enecati sunt . Rhinocoluras , in Aegypto , sancti Melae Episcopi , qui , sub Valente exsilium et alia gravia pro fide catholica passus , in pace quievit . Arelate , in Gallia , sancti Honorati , Episcopi et Confessoris ; cujus vita tam doctrina quam miraculis fuit illustris . Opitergii , in Venetorum finibus , sancti Titiani , Episcopi et Confessoris . Fundis , in Latio , sancti Honorati Abbatis , cujus meminit beatus Gregorius Papa . In castro cui nomen Maceriae , ad Altejam fluvium , in Gallia , sancti Fursei Confessoris , cujus corpus ad monasterium Peronae postmodum translatum est . Romae sanctae Priscillae , quae se suaque pio Martyrum obsequio mancipavit . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 17 Januarii Sextodecimo Kalendas Februarii . Luna . . . viij . E In Thebaide sancti Antonii Abbatis , qui , multorum Monachorum Pater , vita et miraculis praeclarissimus vixit ; cujus gesta sanctus Athanasius insigni volumine prosecutus est . Ejus autem sacrum corpus , sub Justiniano Imperatore , divina revelatione repertum et Alexandriam delatum , in Ecclesia sancti Joannis Baptistae humatum fuit . Apud Lingonas , in Gallia , sanctorum tergeminorum Speusippi , Eleusippi et Meleusippi ; qui , cum avia sua Leonilla , martyrio coronati sunt , tempore Marci Aurelii Imperatoris . Apud Bituricas , in Aquitania , depositio sancti Sulpicii Episcopi , cognomento Pii , cujus vita et mors pretiosa gloriosis miraculis commendatur . Romae , in monasterio sancti Andreae , beatorum Monachorum Antonii , Meruli et Joannis , de quibus scribit sanctus Gregorius Papa . In finibus Edessenae regionis , in Mesopotamia , sancti Juliani Eremitae , cognomento Sabae , qui , Valentis Imperatoris tempore , fidem catholicam , Antiochiae ferme collapsam , virtute miraculorum erexit . Romae Inventio sanctorum Martyrum Diodori Presbyteri , Mariani Diaconi , et Sociorum , qui , sancto Stephano Papa Ecclesiam Dei regente , martyrium Kalendis Decembris sunt assecuti . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 18 Januarii Quintodecimo Kalendas Februarii . Luna . . . vij . F Cathedra sancti Petri Apostoli , qua primum Romae sedit . Ibidem passio sanctae Priscae , Virginis et Martyris ; quae sub Claudio Imperatore , post multa tormenta , martyrio coronata est . In Ponto natalis sanctorum Martyrum Mosei et Ammonii , qui , cum essent milites , primo ad metalla damnati sunt , ac novissime igni traditi . Ibidem sancti Athenogenis , antiqui Theologi , qui , per ignem consummaturus martyrium , hymnum laetus cecinit , quem et discipulis scriptum reliquit . Turonis , in Gallia , sancti Volusiani Episcopi , qui , a Gothis captus , in exsilio spiritum Deo reddidit . In monasterio Lutrensi , in Burgundia , sancti Deicolae Abbatis , qui , natione Hibernus , discipulus fuit beati Columbani . Turonis , in Gallia , sancti Leobardi reclusi , qui mira abstinentia et humilitate refulsit . Novocomi sanctae Liberatae Virginis . Budae , in Hungaria , sanctae Margaritae , Virginis , e regia Arpadensium familia , Ordinis sancti Dominici Monialis , virtute castitatis et arctissima pcenitentia insignis , quam Pius Duodecimus , Pontifex Maximus , sanctarum Virginum catalogo adscripsit . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 19 Januarii Quartodecimo Kalendas Februarii . Luna . . . vj . G Romae , via Cornelia , sanctorum Martyrum Marii et Marthae conjugum , et filiorum Audifacis et Abachum , nobilium Persarum ; qui Romam , temporibus Claudii Principis , ad orationem venerant . Ex eis vero , post toleratos fustes , equuleum , ignes , ungues ferreos manuumque praecisionem , Martha in Nympha necata est ; ceteri sunt decollati , et corpora eorum incensa . Item sancti Canuti , Regis et Martyris . Smyrnae natalis beati Germanici Martyris , qui , sub Marco Antonino et Lucio Aurelio , cum primaevae aetatis venustate floreret , damnatus a Judice , et , per gratiam virtutis Dei , metum corporeae fragilitatis excludens , praeparatam sibi bestiam sponte provocavit ; cujus dentibus comminutus , vero pani Domino Jesu Christo , pro ipso moriens , meruit incorporari . In Africa sanctorum Martyrum Pauli , Gerontii , Januarii , Saturnini , Successi , Julii , Cati , Pias et Germanae . Apud Spoletum passio sancti Pontiani Martyris , qui , tempore Antonini Imperatoris , a Fabiano Judice , pro Christo vehementissime virgis caesus , jussus est super carbones nudis pedibus ambulare , sed a carbonibus nil laesus , equuleo et uncinis ferreis jussus est suspendi , et sic in carcerem trudi , ubi Angelica visitatione meruit confortari ; postque leonibus expositus et plumbo ferventi perfusus , tandem gladio percussus est . Laudae , in Insubria , sancti Bassiani , Episcopi et Confessoris , qui adversus haereticos , una cum sancto Ambrosio , strenue decertavit . Wigorniae , in Anglia , sancti Wulstani , Episcopi et Confessoris , meritis et miraculis conspicui ; qui ab Innocentio Papa Tertio inter Sanctos relatus est . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 20 Januarii Tertiodecimo Kalendas Februarii . Luna . . . v . A Romae natalis sancti Fabiani , Papae et Martyris , qui , Decii tempore , martyrium passus est , atque in coemeterio Callisti sepultus . Item Romae , ad Catacumbas , sancti Sebastiani Martyris , qui , Diocletiano Imperatore , cum haberet principatum primae cohortis , jussus est , sub titulo christianitatis , ligari in medio campo , et sagittari a militibus , atque ad ultimum fustibus caedi , donec deficeret . Nicaeae , in Bithynia , sancti Neophyti Martyris , qui , quintumdecimum annum aetatis agens , flagris caesus , in fornacem immissus , feris objectus , et , cum illaesus permaneret et Christi fidem constanter profiteretur , gladio tandem occisus est . Caesenae sancti Mauri Episcopi , virtutibus et miraculis clari . In Palaestina natalis sancti Euthymii Abbatis , qui zelo catholicae disciplinae et virtute miraculorum , tempore Marciani Imperatoris , in Ecclesia floruit . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 21 Januarii Duodecimo Kalendas Februarii . Luna . . . iv . B Romae passio sanctae Agnetis , Virginis et Martyris ; quae , sub Praefecto Urbis Symphronio , ignibus injecta , sed iis per orationem ejus exstinctis , gladio percussa est . De ea beatus Hieronymus haec scribit : " Omnium gentium litteris atque linguis , praecipue in Ecclesiis , Agnetis vita laudata est ; quae et aetatem vicit et tyrannum , et titulum castitatis martyrio consecravit . " Athenis natalis sancti Publii Episcopi , qui Atheniensium Ecclesiam , post sanctum Dionysium Areopagitam , nobiliter rexit ; et , praeclarus virtutibus ac doctrinae laude praefulgens , ob Christi martyrium gloriose coronatur . Tarracone , in Hispania , sanctorum Martyrum Fructuosi Episcopi , Augurii et Eulogii Diaconorum . Hi , tempore Gallieni , primo in carcerem trusi , deinde flammis injecti , et , exustis vinculis , manibus in modum crucis expansis orantes , martyrium compleverunt ; in quorum die natali sanctus Augustinus sermonem ad populum habuit . In monasterio Einsidlensi , apud Helvetios , sancti Meinradi , Presbyteri et Monachi ; qui eodem in loco , ubi postea monasterium ipsum excrevit , eremiticae intentus vitae , a latronibus interfectus est . Ipsius vero beati viri corpus , olim in Augiensi Germaniae monasterio sepultum , ad Einsidlense monasterium deinde relatum fuit . Trecis , in Gallia , sancti Patrocli Martyris , qui martyrii coronam sub Aureliano Imperatore promeruit . Papiae sancti Epiphanii , Episcopi et Confessoris . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 22 Januarii Undecimo Kalendas Februarii . Luna . . . iij . C Valentiae , in Hispania Tarraconensi , sancti Vincentii , Levitae et Martyris ; qui , sub impiissimo Praeside Daciano , carceres , famem , equuleum , distorsiones membrorum , laminas candentes , ferream cratem ignitam aliaque tormentorum genera perpessus , ad martyrii praemium evolavit in caelum ; cujus passionis nobilem triumphum Prudentius luculenter versibus exsequitur , et beatus Augustinus ac sanctus Leo Papa summis laudibus commendant . Apud Bethsaloen , in Assyria , sancti Anastasii Persae Monachi , qui , post plurima tormenta carceris , verberum et vinculorum , quae in Caesarea Palaestinae perpessus fuerat , a Persarum Rege Chosroa multis poenis affectus , ad ultimum decollatus est , cum prius septuaginta Socios , qui fuerant in fluenta demersi , ad martyrium praemisisset . Ejus caput Romam , ad Aquas Salvias , delatum est , una cum veneranda ejus imagine , cujus aspectu fugari daemones morbosque curari , Acta secundi Concilii Nicaeni testantur . Ebreduni , in Galliis , sanctorum Martyrum Vincentii , Orontii et Victoris , qui martyrio in Diocletiani persecutione coronati sunt . Novariae sancti Gaudentii , Episcopi et Confessoris . Sorae sancti Dominici Abbatis , miraculis clari . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 23 Januarii Decimo Kalendas Februarii . Luna . . . ij . D Sancti Raymundi de Penafort , ex Ordine Praedicatorum , Confessoris , cujus dies natalis octavo Idus Januarii recolitur . Romae sanctae Emerentianae , Virginis et Martyris ; quae adhuc catechumena , dum oraret ad sepulcrum sanctae Agnetis , cujus fuerat collactanea , a Gentilibus lapidata est . Philippis , in Macedonia , sancti Parmenae , qui fuit unus de septem primis Diaconis . Hic , traditus gratiae Dei , injunctum sibi a fratribus officium praedicationis plena fide consummans , martyrii gloriam , sub Trajano , est adeptus . Ancyrae , in Galatia , sancti Clementis Episcopi , qui , saepius cruciatus , tandem , sub Diocletiano Imperatore , martyrium consummavit . Ibidem sancti Agathangeli , qui eodem die , sub Lucio Prseside , passus est . Caesareae , in Mauritania , sanctorum Martyrum Severiani et Aquilae uxoris , ignibus combustorum . Apud Antinoum , Aegypti urbem , sancti Asclae Martyris , qui , post diversa tormenta , pretiosam Deo animam , in flumen praecipitatus , reddidit . Alexandriae sancti Joannis Eleemosynarii , ejusdem urbis Episcopi , misericordia in pauperes celeberrimi . Toleti , in Hispania , sancti Ildefonsi Episcopi , qui , ob singularem vitae integritatem , susceptamque fidei defensionem adversus haereticos , sanctissimae Dei Genitricis virginitatem impugnantes , ab eadem Virgine Maria donatus est candidissima veste ac demum , sanctitate celebris , in caelum vocatus . In Provincia Valeriae sancti Martyrii Monachi , cujus meminit beatus Gregorius Papa . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 24 Januarii Nono Kalendas Februarii . Luna . . . j . E Apud Ephesum sancti Timothei , qui fuit discipulus beati Pauli Apostoli ; atque , ab eodem Ephesi ordinatus Episcopus , ibi post multos pro Christo agones , cum Dianae immolantes argueret , lapidibus obrutus est , ac paulo post obdormivit in Domino . Antiochiae sancti Babilae Episcopi , qui , in persecutione Decii , postea quam frequenter passionibus suis ac cruciatibus glorificaverat Deum , gloriosae vitae finem sortitus est in vinculis ferreis , cum quibus et suum corpus sepeliri mandavit . Referuntur etiam passi cum eo tres pueri , scilicet Urbanus , Prilidianus et Epolonius , quos ille in Christi fide instruxerat . Fulginei , in Umbria , sancti Feliciani , qui , a sancto Victore Papa Primo Episcopus ejusdem civitatis ordinatus , illic , post multos labores , in ultima senectiite , sub Decio Imperatore , martyrio coronatus est . Neocaesareae , in Mauritania , sanctorum Martyrum Mardonii , Musonii , Eugenii et Metelli ; qui omnes igni traditi sunt , et eorum reliquiae in flumen dispersae . Item sanctorum Martyrum Thyrsi et Projecti . Cinguli , in Piceno , sancti Exsuperantii Confessoris , ejusdem civitatis Episcopi , ob miraculorum famam illustris . Bononiae sancti Zamae , qui , a sancto Dionysio , Romano Pontifice , primus ejusdem civitatis Episcopus ordinatus , illic Christianam fidem mirifice propagavit . Item beati Surani Abbatis , qui , tempore Longobardorum , sanctitate floruit . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 25 Januarii Octavo Kalendas JFebruarii . Luna . . . * . F Conversio sancti Pauli Apostoli , quae fuit anno secundo ab Ascensione Domini . Apud Damascum natalis sancti Ananiae , qui fuit discipulus Domini , et eumdem Paulum Apostolum baptizavit . Ipse autem , cum Damasci , et Eleutheropoli , alibique Evangelium praedicasset , tandem , sub Licinio Judice , nervis caesus et laniatus , ac lapidibus oppressus , martyrium consummavit . Arvernis , in Gallia , sanctorum Praejecti Episcopi , et Amarini , Abbatis Cloroangiensis , qui ambo a proceribus ejusdem urbis passi sunt . Antiochiae sanctorum Martyrum Juventini et Maximi , qui , sub Juliano Apostata , martyrio coronati sunt ; in quorum die natali sanctus Joannes Chrysostomus sermonem ad populum habuit . Item sanctorum Martyrum Donati , Sabini et Agapis . Tomis , in Scythia , sancti Bretannionis Episcopi , qui mira sanctitate et catholicae fidei zelo , sub Ariano Imperatore Valente , cui fortiter restitit , in Ecclesia floruit . Marcianis , in Gallia , sancti Popponis , Presbyteri et Abbatis , miraculis clari . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 26 Januarii Septimo Kalendas Februarii . Luna . . . xxix . G Sancti Polycarpi , Episcopi Smyrnensis et Martyris , qui martyrii coronam septimo Kalendas Martii consecutus est . Hippone Regio , in Africa , sanctorum Theogenis Episcopi , et aliorum triginta sex , qui , in persecutione Valeriani , contemnentes temporalem mortem , coronam aeternae vitae adepti sunt . Apud Bethlehem Judae dormitio sanctae Paulae Viduae , quae , cum esset e nobilissimo Senatorum genere , cum beata Virgine Christi Eustochio , filia sua , renuntians saeculo , facultates suas pauperibus distribuit , et ad Praesepe Domini se recepit ; ibique , multis virtutibus praedita et longo coronata martyrio , ad caelestia regna transivit . Ipsius autem vitam , virtutibus admirandam , sanctus Hieronymus scripsit . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 27 Januarii Sexto Kalendas Februarii . Luna . . . xxviij . A Sancti Joannis Chrysostomi , Episcopi Constantinopolitani , Confessoris et Ecclesiae Doctoris , caelestis Oratorum sacrorum Patroni ; qui decimo octavo Kalendas Octobris obdormivit in Domino . Ejiis sacrum corpus , sub Theodosio juniore , hac die Constantinopolim , inde postea Romam translatum fuit , et in Basilica Principis Apostolorum conditum . Brixiae natalis sanctae Angelae Merici Virginis , ex tertio Ordine sancti Francisci , quae Societatem Virginum sanctae Ursulae instituit , qnarum praecipuum munus esset dirigere adolescentulas in vias Domini . Ejus tamen festivitas , ex decreto Pii Papae Duodecimi , Kalendis Junii celebratur . Apud Cenomanos , in Gallia , depositio sancti Juliani , ejusdem urbis primi Episcopi , quem sanctus Petrus illuc ad praedicandum Evangelium misit . Sorae sancti Juliani Martyris , qui , in persecutione Antonini , sub Flaviano Prseside , comprehensus est , et , cum idolorum templum , dum ipse torqueretur , corruisset , martyrii coronam , truncato capite , accepit . In Africa sancti Aviti Martyris . Ibidem sanctorum Martyrum Datii , Reatri et Sociorum , qui in persecutione Wandalica passi sunt . Item sanctorum Dativi , Juliani , Vincentii atque aliorum viginti septem Martyrum . Romae sancti Vitaliani Papae . In monasterio Bodacensi , in Gallia , sancti Mauri Abbatis . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 28 Januarii Quinto Kalendas Februarii . Luna . . . xxvij . B Sancti Petri Nolasci Confessoris , qui Ordinis beatae Mariae de Mercede redemptionis captivorum exstitit Fundator , et octavo Kalendas Januarii obdormivit in Domino . Romae sanctae Agnetis , Virginis et Martyris , secundo . Alexandriae natalis sancti Cyrilli , ejusdem urbis Episcopi , Confessoris et Ecclesiae Doctoris ; qui , catholicae fidei praeclarissimus propugnator , doctrina et sanctitate illustris quievit in pace . Ejus tamen festivitas quinto Idus Februarii celebratur . Romae sancti Flaviani Martyris , qui sub Diocletiano passus est . Alexandriae passio plurimorum sanctorum Martyrum , qui , hac ipsa die , a factione Syriani , Ducis Ariani , dum in Ecclesia synaxim agerent , diverso mortis genere sunt interempti . Apolloniae sanctorum Martyrum Leucii , Thyrsi et Callinici ; qui , tempore Decii Imperatoris , variis tormentorum generibus cruciati , ac primus et ultimus abscissione capitis , medius caelesti voce evocatus spiritum reddens , martyrium consummarunt . In Thebaide sanctorum Martyrum Leonidae et Sociorum , qui , tempore Diocletiani , palmam martyrii sunt assecuti . Caesaraugustae , in Hispania , sancti Valerii Episcopi . Conchae , in Hispania , natalis sancti Juliani Episcopi , qui , erogans in pauperes bona Ecclesiae , opera manuum sibi more Apostolico victum quaerens , clarus miraculis quievit in pace . In monast £ rio Reomaensi , in Gallia , depositio sancti Joannis Presbyteri , viri Deo devoti . In Palaestina sancti Jacobi Eremitae , qui , post lapsum , diu , poenitentiae causa , in sepulcro latuit , et clarus miraculis migravit ad Dominum . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 29 Januarii Quarto Kalendas Februarii . Luna . . . xxvj . C Sancti Francisci Salesii , Episcopi Gebennensis , Confessoris et Ecclesiae Doctoris , omnium Scriptorum catholicorum , diariis aliisve scriptis in vulgus edendis sapientiam Christianam illustrantium ac provehentium et tutantium , peculiaris apud Deum Patroni ; qui migravit in caelum quinto Kalendas Januarii , sed hac die , ob Translationem corporis ejus , potissimum colitur . Treviris depositio beati Valerii Episcopi , qui fuit discipulus sancti Petri Apostoli . Romae , via Nomentana , natalis sanctorum Martyrum Papiae et Mauri militum , tempore Diocletiani Imperatoris ; quorum ora jussit Laodicius , Urbis Praefectus , ad primam Christi confessionem lapidibus contundi , et sic eos in carcerem trahi , ac postea fustibus caedi , atque ad ultimum plumbatis percuti , donec exspirarent . Perusiae sancti Constantii , Episcopi et Martyris ; qui , una cum Sociis , sub Marco Aurelio Imperatore , ob fidei defensionem , martyrii coronam accepit . Mediolani sancti Aquilini Presbyteri , qui , ab Arianis gladio in gutture transfixus , martyrio coronatur . Edessae , in Syria , sanctorum Martyrum Sarbelii et Barbeae sororis , qui , a beato Barsimaeo Episcopo baptizati , ambo , in persecutione Trajani , sub Lysia Praeside , martyrio coronati sunt . In territorio Tricassino sancti Sabiniani Martyris , qui , jubente Aureliano Imperatore , pro fide Christi decollatus est . Apud Bituricas , in Aquitania , sancti Sulpicii Severi Episcopi , virtutibus et eruditione conspicui . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 30 Januarii Tertio Kalendas Februarii . Luna . . . xxv . D Sanctae Martinae , Virginis et Martyris , cujus dies natalis Kalendis Januarii recolitur . Edessae , in Syria , sancti Barsimaei Episcopi , qui , cum Gentiles plurimos convertisset ad fidem et praemisisset ad coronam , eos secutus est , sub Trajano , cum palma martyrii . Antiochiae passio beati Hippolyti Presbyteri , qui , deceptus aliquandiu schismate Novati , sed , operante gratia Christi , correctus , ad unitatem Ecclesiae rediit , pro qua et in qua postea illustre martyrium consummavit . Hic , rogatus a suis quaenam secta verior esset , exsecratus est dogma Novati , et , eam fidem dicens esse servandam quam Petri Cathedra custodiret , jugulum praebuit . In Africa passio sanctorum Martyrum Feliciani , Philappiani et aliorum centum viginti quatuor . Item beati Alexandri , qui , in persecutione Decii , comprehensus est , ac , longaevae aetatis veneranda canitie et confessione iterata resplendens , inter carnificum tormenta reddidit spiritum . Edessae , in Syria , sancti Barsis Episcopi , dono curationum illustris ; qui , a Valente , Imperatore Ariano , in dissitas regiones ob fidem catholicam relegatus , ac triplici mutatione fatigatus exsilii , vitam finivit . Hierosolymis natalis sancti Matthiae Episcopi , de quo mira et plena fidei gesta narrantur ; qui , sub Hadriano , multa pro Christo perpessus est , ac demum in pace quievit . Papiae sancti Armentarii , Episcopi et Confessoris . In Malbodio , Hannoniae monasterio , sanctae Aldegundis Virginis , tempore Dagoberti Regis . Viterbii sanctae Hyacinthae de Mariscottis Virginis , ex tertio sancti Francisci Ordine Sanctimonialis , poenitentia et caritate insignis ; quam Pius Papa Septimus Sanctis adscripsit . Mediolani sanctae Savinae , feminae religiosissimae , quae , ad sepulcra sanctorum Naboris et Felicis Martyrum orans , obdormivit in Domino . In territorio Parisiensi sanctae Bathildis Reginae , sanctitate et miraculorum gloria praeclarae . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias . 31 Januarii Pridie Kalendas Februarii . Luna . . . xxiv . E Augustae Taurinorum sancti Joannis Bosco , Confessoris , Societatis Salesianae ac Instituti Filiarum Mariae Auxiliatricis Fundatoris , animarum zelo et fidei propagandae conspicui , quem Pius Papa Undecimus Sanctorum fastis adscripsit . Romae , via Portuensi , sanctorum Martyrum Cyri et Joannis , qui , pro confessione Christi , post multa tormenta , capite truncati sunt . Alexandriae natalis sancti Metrani Martyris , qui , sub Decio Imperatore , cum ad jussionem Paganorum nollet impia verba proferre , hi totum ejus corpus fustibus colliserunt , vultumque et oculos praeacutis calamis terebrantes , cum cruciatibus expulerunt ipsum extra urbem , ibique lapidibus oppressum interemerunt . Ibidem sanctorum Martyrum Saturnini , Thyrsi et Victoris . Item Alexandriae sanctorum Martyrum Tharsicii , Zotici , Cyriaci et Sociorum . Cyzici , in Hellesponto , sanctae Tryphaenae Martyris , quae , plurimis tormentis superatis , a tauro demum necata , martyrii palmam promeruit . Mutinae sancti Geminiani Episcopi , miraculorum gloria conspicui . In Provincia Mediolanensi sancti Julii , Presbyteri et Confessoris , tempore Imperatoris Theodosii . Neapoli sancti Francisci Xaverii Mariae Bianchi , Confessoris , Clerici Regularis sancti Pauli , signis , donis caelestibus et admirabili patientia illustris , quem Pius Papa Duodecimus ad supremos honores Sanctorum extulit . Romae sanctae Marcellae Viduae , cujus praeclaras laudes beatus Hieronymus scripsit . Item Romae Beatae Ludovicae Albertoniae , Viduae Romanae , ex tertio Ordine sancti Francisci , virtutibus clarae . Eodem die Translatio sancti Marci Evangelistae , cum sacrum ejus corpus ex Alexandria , a barbaris tunc occupata , Venetias allatum , ibidem in majori Ecclesia , ejus nomine consecrata , honorificentissime conditum fuit . Et alibi aliorum plurimorum sanctorum Martyrum et Confessorum , atque sanctarum Virginum . R . Deo gratias .
Autortiesības © 2008 Beverīnas novada pašvaldība Izstrāde www . joomla - studio . net
† Ego HAMLETUS IOANNES Episcopus tit . Tusculanus Cardinalis CICOGNANI .
Ad laborandum terras alicuius si quis receperit , et eas non laboraverit ad boni laboratoris modum si de conventione non appareret eas non laboraverit , ut convenit solvat pro banno d . o Communi quatuor libras denar . et damnum emendet patienti aut d . no rei in duplum , et stetur sacramento ( 1 ) d . ni rei , de laborerio , et de damno stetur arbitrio , et declarationi duorum bonorum virorum eligendorum mandato Potestatis , vel iudicis . Si quis vero terram alienam non elaboraverit teneatur de terratico restituendo d . no ipsius terrae : et eam laborare ad usum boni laboratoris , et contrafaciens poenam predictam solvere teneatur , et damnum emendet , vel fructus restituat d . o d . ae terrae declaranti et declarando modo praedicto . Et Potestas condennet contrafacientem in aliquo , et die conducti laboritij , vel incepti non obstant . quod inceptum non esset tempore sui regiminis secundum d . am formam ; etiam si suo tempore esset conventum servatum . ( 2 ) Et quilibet laborator teneatur inquirere d . num rei , ad metendum , et triturandum tempore quo aliquid horum facerent ad poen . 4 libr . denar . Et qui laboraverit terras in uno anno , non possit eas renunciare ante tempus conventum , vel consuetum ad d . am poen . et sub integra emendatione d . no rei debenda . Et nihilominus teneatur bene colere , et seminare ipsam terram tam inculta , quam in maiese . Nec possit opponere quod non accepit nisi pro maiese , et culta . Et quod terras , in quibus bladum extitit à malis zizanijs , et malis herbis mndare teneatur , et purgetur ad aequitatem ( aliunde " requisitionem " ) d . ni rei ad poenam praedictam . Et de requisitione praedicta credatur d . no rei , et habeatur pro plena , et legitima probatione . Et ipse laborator teneatur rebattere paleas ad requisitionem d . ni rei , et aream apponere , et reddere eidem partem suam ad d . am poenam . Si quis vero laborator alicuius rei propriae , vel conductae ad laborandum , prohibuerit rem ipsam laborare palam , et in praesentia aliquorum solvat Communi pro banno nomine poenae 50 libr . denar . Si autem private , et sine praesentia aliquorum , solvat poenae nomine centum sold . Et stetur de hoc sacramento laboratorum , vel d . ni usq . in d . am quantitatem , et damnum emedet patienti . Et Potestas praedicta faciat per Civitatem publice bandiri in principio mensis sui regiminis , et contrafacientem quilibet possit denunciare , et accusare . Et teneatur in credentia salvo iure cuiuscumq . in dd . is terris habentis .
Davidis Ruhnkenii " Oratio de doctore umbratico " ( " De oratione symbola et oratio ipsa " )
Hoc scapulári Órdinis nostri indúti in Fraternitátem laicálem sancti Domínici suscépti estis ut in spiritu et charismate Órdinis ipsius Christo eiúsque Ecclésiæ impénsius servíre valeátis . Quod ut perféctius assequámini , ego , ex potestáte mihi concéssa , ad participátionem ómnium bonórum spirituálium univérsi Ordinis sancti Dominici vos admítto . 31
GRADUAAL Peale läkitust ja enne evangeeliumit loeb preester graduaali . Graduaal on lühike palve või psalm mis seostub eelnenud läkitusega .
Si tibi fundum precario concessero , cui via debebatur , deinde tu a domino fundi precario rogaveris , ut ea via ad eum fundum utaris : an noceat tibi exceptio , si adversus eum velis interdicere , a quo precario viam rogasti ? et magis est , ut noceat , idque colligi potest ex eo , quod iulianus scribit in specie huiusmodi . quaerit enim , si ego tibi fundum precario dedero , cui via debebatur , et tu rogaveris precario , ut ea via utaris : nihilo minus utile interdictum mihi esse , quia , sicuti me precarium rei meae non tenet , ita nec per te precario possidere intellegor : quotiens enim colonus meus aut is , cui precario fundum dedi , via utitur , ego ire intellegor , propter quod et recte dico me itinere usum . quae ratio , inquit , efficit , ut et , si ego viam precario rogavero et tibi fundum precario dedero , quamvis hac mente ieris , quasi fundo meo deberetur , inutile esset interdictum et precario eo itinere usus esse videar , non immerito : non enim opinio tua , sed mea quaerenda est . tu tamen , credo , poteris interdicto uti , etsi de hoc nihil scribat iulianus .
Tämä artikkeli on Wikipediasta , johtavasta käyttäjien tuottamasta tietosanakirjasta . Sen sisältöä ei välttämättä ole tarkistettu ammattitoimittajilla ( katso täysi vastuuvapauslauseke )
Sony PSP Go Obuwie damskie prasa . bai . com . pl meble kuchenne Nintendo DSi
zdjÄ cia reklamowe lublin aranĹźacje wnÄ trz 4youlashes . pl Prince lion opinie Mieszkania
ACerbum Cicer . immite Plinio , quod contrabit et stipat quodammodo tactum , vt cornum . a ) / stomon Dioscor . strufno / n . AL . Grun B . Sap , taertich G . Verd IT . Garbo H . Agro por madurar
' > Pervigilat totas frigetque Lavernio noctes , Dum furtum facere atque aliis nocuisse laborat , Imbres atque nives perfert ventosque sonoros , Ut scorto placeat turpi vesanus amator . Latro viatorem ut iugulet de nocte profunda Surgit , et in silvis inter spelaea ferarum Errat atrox caedi intentus vilique rapinae Tu vero ut lucem caeli intueare . Deique Aspicias opera atque tuam meditere salutem , Non caput e lecti puluino attollere cures : Non , bene sisedeas , e plena assurgere mensa . Interea Satans tuus implacabilis hostis Insidias struit ecce tibi sine fine dolosas , Et vigil observat qua te ratione modoque Praecipitem ruat et perdat nisi desipis , an non Euigilare aliquando velis , pulsoque sopore Invigilare tuae cura meliore saluti ? Surge igitur , fac vota Deo , bona caelica terrae . Nec postpone bonis . quae si quis conferat illis , Diffugient velut ad solis nix alba colorem .
Tenesmos , id est crebra et inanis voluntas desurgendi , tollitur poto lacte asinino , item bubulo . - Taenearum genera pellit cervini cornus cinis potus . - Quae in excrementis lupi diximus inveniri ossa , si terram non attigerint , colo medentur adalligata bracchio . polea quoque supra dicta magnopere prodest decocta in sapa , item suilli fimi farina addito cumino in aqua rutae decoctae , cornus cervini teneri cinis cocleis Africanis cum testa sua tusis mixtus in vini potione .
Protomartyr ( i . e . primus martyr ) Sanctus Stephanus habetur , cuius lapidatio in Act 7 , 54 - 60 narratur . Mors eius ita narratur , ut Christi morti admoveatur .
caussa , quocum , de reductione sua , multos sermones , in multas horas , habuit . Variis iam tandem verbis vltro citroque factis , Mauritius , vnà cum fratre suo Roberto adhuc vinculis adstricto , regij reditus sociu ( m ) adiutoremque se præbere , post brumam , promittit ; Hi duo reducendunt Dermicium suscipiunt . modò Dermicius ambobus fratribus , cùm primum se in regnum recipiet , opidum Guesfordiam , & finitimum pomoerium se daturum , spondeat . Commodùm rex toto capite & pectore annuebat , cùm pontifex Menene ( n ) sis , & Mauritius Giraldus Resum adirent , precibus omnibus orarent , & obtestarentur , vt Robertum fratrem è diuturna custodia emitteret , ea tamen lege , vt patrias sedes relinquat , ac vitæ suæ cursum peregrè conficiat . Robertus vinclis absoluitur . Resus æquam & honestam supplicum obsecrationem repudiare non potuit , quin etiam eo grauiorem duxit , propterea quòd exulceratos iratorum fratrum animos , iam tandem demulcere , atque lenire laborauit . Dermicius clàm in Hibernia ( m ) redit . Ibique hiemem vnam latitat . Dermicius , toto hoc tempore , domum spectans ( nam mira fuit cupiditate incensus ad reditum ) hominis priuati personam sibi imponere , in Hiberniam , ad calend ( as ) Sextiles , expeditè nauigare , atque ab hominibus , religiosis ac solitariis institutis consecratis , tanquam peregrinus , acceptus , in eorum gymnasio , omnibus inscientibus , hibernare . Copiæ Roberti , quas in Hiberniam traiecit . posteaquam , circa primordium anni vertentis , verni temporis accessus turbulenti maris murmur sedauit ; Robertus Stephanides , emissus è carcere , tum sua , tum Giraldi fratris promissa patrare cupiens , cum triginta equestris ordinis viris , qui eu ( m ) summa necessitudine attingebant , cum sexagenis velitibus bene armatis , & trecentis sagittariis , ex dilecto totius Cambrensis iuuentutis flore , tribus nauibus , in Bannua est insula non procul ab opido Guesfordiensi distans : Guesfordia in Lagenia consistit , vt in lib . I . est explicatum . Bannuam erat aduectus . Inter
c ) litanica series salutationum angelicarum , Ave , Maria , quae verbis Angeli Virginem salutantis ( cf Lc 1 , 28 ) , et sententia , obsequii plena , ab Elisabeth prolata ( cf Lc 1 , 42 ) et addita supplici precatione ecclesiali Sancta Maria . . . efficitur . Continuatio salutationum angelicarum est propria et peculiaris Rosario earumque numero , qui in eiusdem Coronae ratione typica et plena centum quinquaginta complectitur , quaedam similitudo est cum Psalterio , idemque ab origine pii huius exercitii repetitur . Qui quidem numerus , secundum probatam consuetudinem in decades divisus , quae singulis mysteriis attribuuntur , in tres series praedictas seu cyclos digeritur ; unde pernota Corona , e quinquaginta constans salutationibus angelicis , est orta , quae in usum recepta est ut communs ratio eiusdem exercitii atque ut talis in populi transiit pietatem et a Summis Pontificibus est sancita , qui eam multis etiam indulgentiis ditarunt ;
Cardio de [ spagnols ] a compagniat de sons sugets et servitors onde ero raimier baron de buels mons de brasi mons de [ … ] monsur de berro monsur de torretas et autres [ signur ] acompagnant son ecellentio et pellos et [ … ] et autres nisars [ … ] em pimonteses dit [ signur ] torettas seros et berra diserona a quo badat dis vueglo che de aisit scas bom merquant la resposta de dit sert [ seque ] dis aura ordinat pus che conservi la [ persona ] de [ nostre ] mestre et soverain [ signur ] quant mi degessa costa lo [ vi … ] non marquarai si levet un pimontes nomat [ … ] [ signur ] di benete qual disset tals paraulas [ monsignur ] et voisy le rave di savoya et il burre di peimont et il pisalem de nizza an facs uno sauso chi il diavol non nem mangaria puis paur apres monsir lo price emanuel [ fili … ] dicet tals paraudos mesurs gardes chem [ … ] [ … ] porte [ … ] [ cuque ] cosse sams [ … ] [ seu … nos ] vos garderon biem cons ' avons Iure et ses muragles tiendrom frot et nos vies sussitauit spiritum do mielis pour etre petit amfat depuis [ monsignur ] fit demander quo badat che alesso baiser le [ … ] [ … ] papo et che li apresentasso le cles et li disso si se volet nenit alogier dedans la villa che il li dorret garde de [ … ] [ … ] nissars ben en ordre qual badat anet ombe consientiment dellos autres anet acompagnat de bertomairom galleant baiser lo pet au papo cum li diset et la resposto dit sa santitat foget che ello ero ben alogiat pueis che [ monsignur ] non li aura volgut donar lo castel Io li respondi [ vostra ] non pendra a mallo para per non esser en sa mam dello faire et ello diset gardare al manco non si faria desordine all ' forostieri dentro la terra como si fava In bolognia li [ … ] soa santita non dolit [ … ] In questo per che noi per savano [ solu … ] ingardar la cinta et castello per che tal era nostro
Aures habent et non audiunt - Aures habent et non audiunt
11 mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te est neque procul positum 12 nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus 13 neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod praeceptum est 14 sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum
[ - 114 - ] ad . D . per tonum . Haec in eius descripta patent formula enneachordum continente bisque diapente .
dobre gainery manipulacja rozumiana jako technika spoĹ eczna gry platformowe nawilĹźacz boneco spis minii
Bergomum est urbs circiter 118 , 000 incolarum , divisum in partes duas , quarum veterem quae urbs alta ( Italiane : città alta ) appellatur supra collem , novam quae urbs infima ( Italiane : città bassa ) est sub colle .
Testino : Consentio , talem velim quoque efficere . Equidem volo homines quos photographo commovere , ut dent mihi aliquid , quod dent nemini alii . Scilicet hoc non fiat nisi intimâ animorum familiaritate . At ne tali quidem semper fit .
Uyirai Tholaithen - - - Tamil movie Songs download
Sibi gratulentur mortales tale tantumque extitisse humani generis decus - Sibi gratulentur mortales tale tantumque extitisse humani generis decus
studium Czeruoncae Praefecti praesidii Mariaeburgensis erga Regem obscurum fuit , cuius autoritare milites fidem non mutarunt , quamuis ad praestitutam diem reliqua pecunia sibi non numeraretur . Itaque quinquaginta sex millibus florenorum in Suecia , Golubo , Preussmarco , Coualouia , et Meua obligatis et oppignoratis Rex eum muneratus est et mox in duarum ex his primarum praefecturarum possessionem eum misit . Mariaeburgo quoque eum praefecit : ipse vero Bidgostiam se recepit . Obsidebatur nihil ominus Meua siae Gnieuum a mercenariis militibus , et maioribus Polonis : iam que tantum fames apud obsessos inualuerat , vt vix paucos dies obsidionem toleraturi esse viderentur : sed Poloni sine vlla disciplina militantes ; nequicquam vetante ac deprecante Magistro militiae Prendota Lubessouio , domos dilapsi sunt , autore Ioanne Kotificio , ab hostibus corrupto . Atque ob eam rem is postea capite damnatus est a Rege . Per eosdem dies male a Dobrinensibus quadringentis fere domi pugnatum est contra octingentos hostes , qui ex Dzialdouia excursionem fecerant . Atque ii vastata ora Dobrinen si non contemnendam praedam abegere . Apud Schipenbeilum quoque oppidum in inferiore Prussia , quod a Cruciferis obsessum erat , infeliciter Poloni ab obsidione hostem depellere tentarunt . His igitur successibus erecti Cruciferi , ad recuperationem Mariaeburgi adspirare coeperunt , quibus fauebant clam complures oppidani , ac equites , qui in arcis praesidio cum Czeruonca erant . Itaque constituta cum eis proditione Bernhardus Sonnenbergius cum expedita manu adueniens , noctu in oppidum receptus est , praesidiariosque regios sine vllis excubiis per domos dispersos , ac somno oppressos concidit : nonnulli tamen in tumultu nocturno inarcem euaserunt . Czeruonca tumultu oppidano excitus , hostem ad arcem concurrentem lapidibus et omni telorum genere desuper repulit . Cum autem dies illuxisset , crebrae fiebant ex arce in oppidum globorum e fulminalibus eiaculationes , adeo vt nemo in publicum tuto prodire posset : Sed in domibus fere latitabant hostes , perfractisque parietibus vltro citroque commeabant . Veriti autem , ne qua ex arce eruptio in se fieret , fossa et aggere ab arce oppidum intersep serunt . Quod cum perfecissent , traiecto Nogato in insulam maiorem impetum fecerunt , vt eam depopularentur , aut suae potestatis facerent . Forte eodem Lubessouius cum reliquiis dissipati exercitus , et auxiliis Gedanensium Mariaeburgo succursurus , sub idem tempus aduenit , nauibus Gedano aduectus . Eius milites vbinec opinantes in hostem longe validiorem , quippe qui octingentorum numerum excederet , incidere , metuperculsi , ad naues respectabant . Sed Lubessouius stricto gladio pro hoste sibi futurum minitatus , quisquis ad fugam spectaret , fugam eorum inhibuit , et castra secundum aggerem insulae metatus est , ita vt a tergo aggere , a fronte vero curruum obiectu tutus esset . Sonnenbergius despecta eorum paucitate castra adoritur : defendunt illi acriter , cum ecce in ipso feruore pugnae quadringenti armati Stargardia in auxilium Polonis aduenere . Instauratur praelium maiore vi , bisque pedem referre coacti hostes , tertium redintegrato praelio victi , perpeti fuga Neuteichium , atque inde Mariaeburgum se receperunt ; octoginta de suis amissis , et Sonnenbergio duce vulnerato . Nil tamen is de officio remisit : quin per illos ipsos die Culma potitus est ; proditione Bohemi cuiusdam , qui cum prius stipendia fecisset in castris regiis , vxorem opulentam eo in oppido
P : Te igitur clementissime Pater , per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum , supplices rogamus ac petimus , uti accepta habeas , et benedicas haec † dona , haec † munera , haec † sancta sacrificia illibata , in primis quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta Catholica ; quam pacificare , custodire , adunare , et regere digneris toto orbe terrarum : una cum famulo tuo Papa nostro N . et Antistite nostro N . et omnibus orthodoxis , atque Catholicae et Apostolicae fidei cultoribus .
Immo caritas ipsa discipulos Christi urget ad veritatem salutarem omnibus hominibus annuntiandam . Sed distinguere oportet inter errorem , semper reiciendum , et errantem , qui dignitatem personae iugiter servat , etiam ubi falsis minusve accuratis notionibus religiosis inquinatur [ 52 ] . Deus solus iudex est et scrutator cordium : unde nos vetat de interiore cuiusvis culpa iudicare [ 53 ] .
Novae huiusmodi opiniones , sive improbando novitatis desiderio , sive laudabili causa moveantur , non semper eodem gradu , eadem claritate iisdemque terminis proponuntur , nec semper unanimo auctorum consensu ; quae enim hodie a quibusdam , cautelis nonnullis ac distinctionibus adhibitis , magis tecte docentur , cras ab aliis audacioribus palam atque immoderate proponentur , non sine multorum offensione , praesertim iunioris cleri , nec sine ecclesiasticae auctoritatis detrimento . Quodsi cautius agi solet in libris publice editis , iam liberius disseritur in libellis privatim communicatis et in acroasibus coetibusque . Nec tantum inter sodales utriusque cleri et in sacris seminariis institutis que religiosis tales opiniones divulgantur , sed etiam inter laicos , inter eos praesertim , qui iuvent uti instituendae operam navant .
Sequence : 1 . Nativitas Mariae virginis Quae nos lavit a labe criminis Celebra tur hodie Dies est laetitiae : De radice Jesse pro paginis Han eduxit sol veri luminis Manu sapientiae Suae tem plum gloriae . 2 . Ste la nova noviter oritur Cujus ortu mors nostr moritur , Evae lapsus jam restituitur In Maria : Ut aurora surgen pro gre ditur Velut luna pul chra describitur Super cun ta ut sol eligitur Vir go pia . 3 . Vir go clemen et vir go unica , Vir ga fumi sed aromatica , In te coeli mun dique fabrica Gloriatur Te signarun ora pro phe tica Tibi canit Salomon can tica Can ticorum te vox angelica Pro testatur 4 . Ver bum patri pro cessu tem poris Intrat tui secretum cor poris In te totum et totum deforis Simul fuit : Fructus viren aren tis arboris Chri stu gygas immen si roboris Nos a nexu funesti pignoris Eripuit . 5 . O Maria dulce commercium Intra tuum celasti gremium Quo salutis reis remedium Indulgetur : O vera spes et verum gaudium Fac pos vitae prae sentis stadium , Ut optatum in coelis bra vium Nobis detur . Amen
O , si urnam argenti sors quae mihi monstret ! - O , si urnam argenti sors quae mihi monstret !
Vinum sacco castrare Plin . sacco frangere , sacellare Nebrissensis ponit vini vires emedullare sakkeli / cein , Plutarch . eu ) nouxi / zein oi ) = on . Eid . AL . Wein durch ein Sack abziehen , auff dasz jme die stercke vergehe B . Wijn lecken
20 : 32 et ambulavit in via patris sui Asa nec declinavit ab ea faciens quae placita erant coram Domino
Plumbinensis Fr . Ioan . Baptista de familia Bernori , de quo T . I , p . 119 , vir fuit vere in omnibus eximius . De eo enim in actis Capituli Generalis Romae an . 1592 celebrati haec leguntur : " Vere ergo in Reipublicae nostrae negociis tractandis Pater iste ( Io . Baptista Plumbinensis ) veluti dexter oculus , aut altera manus est futurus , cum sit vitae et famae valde laudabilis , et praeter sufficientem atque peregregiam scientiarum eruditionem facundia etiam atque latini sermonis elegantia polleat , et unus ipse optime noscat non nostra solum , sed etiam Graeciae monumenta omnia ; praeclareque teneat quae et ab Hebraeis , et a Caldeis et ab Arabiae linguae scriptoribus prodita fuere " . ( Cfr . Analecta August . Vol . X , p . 159 ) .
Sunt bona mixta malis , sunt mala mixta bonis - Sunt bona mixta malis , sunt mala mixta bonis
[ 5 ] VOTIENI MONTANI . ' Pereat ' inquit ' potius ' ; cum sint , qui tam fortiter loquantur , vix inventus est , qui tyrannum occideret . ' Fili , fortius ' inquam ' feri , ne nos colludere tyrannus intellegat ' ; suspensas leviter admovebat manus ; filius simulabat ictus , pater gemitus . Si qua est fides , iratus filium extuli , quod me non ceciderat . Necessitas magnum humanae imbecillitatis patrocinium est : haec excusat Saguntinos , quamvis non ceciderint patres sed occiderint ; haec excusat Romanos , quos ad servilem dilectum Cannensis ruina compulit ; quae quidquid coegit defendit . Ille quoque mihi ( non ) pepercisset , si unicus fuisset . ille me fratri relinquebat , hic tyranno . ' Etiamnunc ' inquit ' in facie tua vulnera apparent ' ; fili , nocet tibi , quod tam cito occidisti tyrannum .
Ut maxime sanetur vulnus , manet tamen cicatrix - Ut maxime sanetur vulnus , manet tamen cicatrix
3 . Cum anima in se perfecte redit , tunc intellectus agens ab intellectu possibili liberatur .
31 De ornamentis capitis feminarum . 1 Ornamenta capitis feminarum : diadema , nimbum , capitulum et mitra . Diadema est ornamentum capitis matronarum ex auro et gemmis contextum , quod in se circumactis extremitatibus retro adstringitur ; et exinde dictum Graece quod praeligetur . 2 Nimbus est fasciola transversa ex auro adsuta in linteo , quod est in fronte feminarum . Plautus ( Poen . 348 ) :
S . PEGGE , An Historical Account of B . Abbey , Sheffield 1801
wesolefilmiki . zagan . pl wesole - filmiki . bieszczady . pl firmowo . ostrowiec . pl bash24 . bialystok . pl kontakty24h . lomza . pl
Et haec quidem de Insulis Archipelagi siue Maris AEgaei dixisse sufficiat ; nam Cyptum , Rhodum , et Insulae Propontidis ad perscriptionem earum terrarum et regionum referemus , quas Magnus Turca per Asiam possidet : nunc vero conclusoros potentiam Otthomannicam per Europam , iuuat levi pede percurrere .
Selandiae Comes qui inter venandnm plus viginti vulnerib . confossus fuit ) testes ipsi aderant , captum comitabantur in arcem Mudam avectum inde , atque in fuga a proditoribus seu coniuratis trucidatum maesti custodiebant . Demum amicis corpus urgentibus , ut Alcmariam deferrent , in eandem navem canes conscendebant , ab omni cibo et potu mordicus alieni . Funus in templum elatum proni venerabantur , ibique assiduo desiderio sui domini , donec vi abstraherentur , aegre vitam sustinebant . Simile exemplum fidelitatis [ Note : De subtilit . ad Card exercit . 202 . nu . 6 . Lib . 17 . c 32 . ] Corsici canis venatici erga dominum suum , recenser Iulius C . Scaliger ubi addit : Huic equidem cani Mausoleum cum elogio libentius condiderim , quam Sultano Solymano . Altera quoque historia , quam de cane Gallico ibidem refert , non minus notabilis quam elegans est . Huc spectant , quae Nicephorus de catello scribit ; eum videlicet caecum novas quasdam res peregisse atque cuilibet suum tribuisse , et arcana quaedam signis demonstrasse . ubi scholia ibidem sic habent . Designabat mulieres utero gestantes , scortatores , adulteros , avaros , magnanimos . Quapropter spiritum Pythonis habere creditus est . Andreas quidam Italicus circulator eum habuit , et circumduxit , etc . Verum arte circulatorum ista fieri mihi plane persuadeo . Namii assuefaciunt animalia , ut nutus eorum , voces et gestus obseruent , sicut in eqvuleo eiusmodi indicationes plerasque falsas faciente , animadverti : Memorabilie insuper est , quan Iovianus Pontanus , vir insignis et gravis auctor , de suis catellis abominantibus coitum incestuosum , meoriae tradidit . Fatendum sane est in hoc animante interdum peculiarem aliquem sensum sagacitatis hominib . ignotum inesse , idque confirmatur mirabili exemplo , quod apud Novariam patrum nostrorum memoria accidit , sicut a Iovie , nec non a Iustiniano in sua historia Veneta aliisque auctoribus commemoratur . Aiunt enim quum brevi futurum esset , ut inter Helvetios et Gallos signis collatis confligendum foret canes ingenti numero , qui heros suos in bellum secuti fuerant , e Gallorum statione in urbem Novariam ac proximac stra , ad Helvetios celeri cursu transiisse , eoru ~ que pedes lambendo , caudaque abblandiendo , quasi futuri successus praescios , sese mox victoribi . submisisse . Fretique illi hoc quasi ostento , intrepide in acie prodiere , ac victoriam celeberrimam obtinuere . Ceterum ut meum propositum non est , integram de canibus scribere historiam : ita haud omittendum fuit tantam esse interdum inter generosiores alacritatem huius animalis , ut eo ferocius fiat , quo contra saeviores feras exercetur . De qua re habemus memorabile exemplum , quod Plinio teste , Alexandro Magno contigit . Is n . cum Indiam peteret , [ Note : Lib . 8 . c 40 . natural . his . ] eique Rex Albaniae canem admirandae magnitudinis dono dedisset , monens ne in parvas illum emitteret feras , sed in leones aut elephantes : cupiens Alexander periculum facere huius rei , canem istum cum leone commisit ,
affectus est . is professione medicus cum impuras manus ad theologiae sacra attulisset , erroneas de sacrosancta Trinitate et ad Dei contumeliam pertinenteis opiniones inuexerat , librisque editis defenderat : igitur comprehensus cum sententiam mutare nollet , re prius ex Io . Caluini consilio cum Bernatibus , Tigurinis , Basileensibus , et Schafusianis ministris communicata , tandem ad mortem damnatus est . eius doctrinam postea Caluinus , quod ei ex illius nece inuidia conflaretur , proposuit , et publicato libro confutauit , quo in haereticos etiam gladio a magistratu animaduertendum esse contendit . Maio praecedente regina filiam pepererat , pro qua Margarita regis soror fideiussit , de suoque nomine appellauit . eodem mense Franciscus Donatus Veneti Senatûs princeps diem suum obijt , a Io . Donato cognato laudatus , in cuius locum Marcus Antonius Triuisanus vir sanctitate vitae et integritate , quam rerum agendarum peritia melior , quamuis se excusasset , communibus suffragijs suffectus est . nec multo post de re feliciter aduersus piratas gesta affertur a Christophoro Canali , qui Bifum Mustapham latrocinijs nobilem Dalmatiae et Iapygiae opposita littora vtrinque infestantem in sinu Hadriatico apud Hydruntem aggressus , primo impetu treis eius biremeis tormentorum ictibus verberatas demergit , reliquas in fugam vertit , ipsumque mox Mustapham pugna elapsum summa diligentia tandem adsecutus capit , et captum in furcam agit . Kal . Ianuar . huius anni Ioannes Riuius Athendori , quod est oppidum occidentalis Saxoniae , Albionis et Vitichindi Saxonum principum patruelium sacro lauacro auctoritate Caroli magni ablutorum nobile , natus , Misenae Hermundurorum , vbi ludo litterario praeerat , obijt , cum annos cum saeculo numeraret . is Coloniae primum , dein post Georgium Agricolam Zuiccauiae , postea Annebergi , ac tandem Misenae , ab Henrico Saxone Mauritij VIIviri patre euocatus , pueritiae ac iuuentuti instituendae sedulam operam totos XXV annos impendit , Latinae linguae ex Terentij praecipue fabulis , quas et notis illustrauit , hauriendae et addiscendae suis auctor et hortator assiduus : ad extremum studijs theologicis se totum mancipauit , in quibus et multa scripsit , ac postremo defecit , Georgio Fabritio Chemnicensi , qui eius vitam descripsit , in munere scholae regendae successore relicto . haut multo post prid . Kal . Mart . Safeldiae in natali solo tabe extinctus est Erasmus Reinholdus , qui secundum Ioannem Regiomontanum , et Nicolaum Copernicum rem astronomicam maxime illustrauit , additis ad Ptolomaicas et Alfonsinas directionum et motuum caelestium Prutenicis tabulis exactissime putatis cum logistica astronomicorum scrupulorum , plura praestiturus , nisi eum praematura mors nobis eripuisset : nam tantum annos XLII in viuis fuit . post eum exeunte VIIIbri Iacobus Sturmius magnum nobilitatis Germanicae ornamentum , anno climacterico suo ex febri quartana Argentorati e viuis excessit , vir et ob raram eruditionem et rerum agendarum peritiam insignis , qui Ioanni Sleidano ad scribendam historiam auctor et adiutor fuit , et Francisco in negocijs , quae illi cum Imperij principibus et ciuitatibus erant , egregiam admodum ac fidam operam nauauit . mense praecedenti VIII Eid . Ioannes Dubrauius Skala , quod erat antiquum familiae , antequam in equestrem ordinem cooptata esset , nomen , debitum naturae persoluit apoplexia sussocatus Pelsinae non ignobili Boemiae opido natus , qui bello et pace impiger patriae historiae luculenta scriptione bene de suis meritus Ferdinando fidam operam nauauit tempore belli Saxonici in Boemiae sedandis seditionibus ; et post illud feliciter confectum , in popularibus suis principi iusta ira accenso conciliandis , Olomucensi in Marcomannis episcopatu ob id auctus , quem totum decennuim summa prudentia et sanctimoniae laude tenuit . hic et annus abstulit Io . Baptistam Egnatium familia honesta , sed in tenui re , Venetijs natum , Angeli Politiani , qui bonas litteras in Italia inter mortuas excitauit , discipulum , quique eas non mediocri studio illudrauit , et scriptis et publica XL annorum professione cum summa totius Italiae admiratione ; ob id ab illustrissimo Senatu eam gratiam consecutus , vt quanquam publico munere defunctus , eodem ilipendio , quod profitendo meruerat , quotannis donaretur , et eius bona ex Xviralis consilij decreto publico censu eximetentur . tandem sacrum ordinem professus beneficij a rep . accepti memor
[ p . 243 ] . [ 6 ] Falta : sine qua nullus quantumcunque bonus potest salvari , dicente Apostolo
Cavendum ergo ideo malum desiderium , quia mors secus introitum dilectationis posita est . Unde Scriptura præcepit dicens : Post concupiscentias tuas non eas . Ergo si oculi Domini speculantur bonos et malos et Dominus de cælo semper respicit super filios hominum , ut videat si est intellegens aut requirens Deum , et si ab angelis nobis deputatis cotidie die noctuque Domino factorum nostrorum opera nuntiantur , cavendum est ergo omni hora , fratres , sicut dicit in psalmo Propheta , ne nos declinantes in malo et inutiles factos aliqua hora aspiciat Deus et , parcendo nobis in hoc tempore , quia pius est et expectat nos converti in melius , ne dicat nobis in futuro : Hæc fecisti et tacui .
Fusce fringilla ut ante interdum velit et leo elit ligula pede . Mus malesuada pellentesque adipiscing Lorem est elit Lorem odio risus interdum . Nam tincidunt at cursus Cu . . .
4 . Colonus , si ei frui non liceat , totius quinquennii nomine statim recte aget , etsi reliquis annis dominus fundi frui patiatur : nec enim semper liberabitur dominus eo quod secundo vel tertio anno patietur fundo frui . Nam et qui expulsus a conductione in aliam se coloniam contulit , non suffecturus duabus neque ipse pensionum nomine obligatus erit et quantum per singulos annos compendii facturus erat , consequetur : sera est enim patientia fruendi , quae offertur eo tempore , quo frui colonus aliis rebus illigatus non potest . Quod si paucis diebus prohibuit , deinde paenitentiam agit omniaque colono in integro sunt , nihil ex obligatione paucorum dierum mora minuet . Item utiliter ex conducto agit is , cui secundum conventionem non praestantur quae convenerant , sive prohibeatur frui a domino vel ab extraneo quem dominus prohibere potest .
ille pulueris Africi siderumque micantium subducat numerum prius , qui uestri numerare uolt multa milia ludi .
4 . Qui alienum quid iacens lucri faciendi causa sustulit , furti obstringitur , sive scit cuius sit sive ignoravit : nihil enim ad furtum minuendum facit , quod cuius sit ignoret .
† Ego PETRUS titulo Ssmae Trinitatis in Monte Pincio Presbyter Cardinalis GERLIER , Archiepiscopus Lugdunensis et Viennensis , Primas Galliae .
C . : Bonum ingenium tibi est . Si ante DC annos huc venisses , cuncti magistri discipulique sine difficultatibus verba tua intellexissent . Nam tum Laurentianum schola Latina erat , ubi omnes Latine loquebantur .
. . . Romanorum habetur , quod cum imperator Augustus Roma profectus in partes . . . iii ) You used the word " mistake " to apostrophize my opinions three times , which . . .
6 : 29 hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur
Coreani Septentrionales polliciti sunt se nuclearibus armis et electrificinis renuntiaturos et ad tractatum internationalem de proliferatione nucleari vetanda accessuros esse . Consultationibus multilateralibus , quae ultra biennium duraverunt , intererant Coreani Meridionales , Americani , Iapones , Russi , Sinenses , qui contra Coreanis Septentrionalibus petroleum et energiam promiserunt . Praeterea nationes consultationum participes ad relationes diplomaticas cum Coreanis Septentrionalibus restituendas iam paratae erant . At postridie eius diei , quo concordia constituta est , Coreani Septentrionales nuntiaverunt se programmata nuclearia non esse deposituros , antequam ab Americanis reactoria accepissent , quibus vis nuclearis ad usus civiles apta pararetur .
[ 288 ] Jam diu occupata vixisti et desideriorum diversitate verberata portas plagas saucia , divisa per amores multos . Colligere ad teipsam : quidquid tibi foris placet , quære quem habeat authorem . Aug . in Ps . 145 . § . 5 . Vide sup . l . ix . § . 10 . et inf . l . xi . c . 29 .
( 34 ) Hoc decreto interposito cohortatus Aeduos , ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus huic bello servirent eaque quae meruissent praemia ab se devicta Gallia exspectarent equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter mitterent , quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret , exercitum in duas partes divisit : quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit , sex ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit ; equitatus partem illi attribuit , partem sibi reliquit . Qua re cognita Vercingetorix omnibus interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter facere coepit .
Sciant etc . quod ego Nicholaus de Norton filius Henrici de Gresleya dedi etc . Rogero de Norton filio meo et heredibus suis quos habuerit de uxore suâ desponsatâ etc . totam terram meam de Wyhtmere videlicet duas virgatas terræ etc . quas dedi Radulpho [ de ] Roucestre in libero maritagio cum Ceciliâ filia meâ etc . Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ille et heredes sui quatuor solidos et duos denarios etc . Et si contingat quod predictus Rogerus de Nortona heredem de uxore suâ desponsatâ non habuerit tota predicta terra etc . michi vel heredibus meis etc . Hiis testibus Galfrido de Gresley etc .
Heu quam est timendus , qui mori tutum putat - Heu quam est timendus , qui mori tutum putat
Vulneris os Celso . sto / ma trau / matos2 pro hiatura . AL . Die weitte der wunden B . De gapinghe oft den mont van de wonde G . L ' ouuerture de la playe IT . La larghezza della piagha H . La boca de la herida
Philippi Macedonum regis in Pici Phocenses bellum 74 a
salon dla kotĂłw krakĂłw plastyka brzucha strony www odkurzacze piorÄ ce filmy - bluray . wodzislaw . pl
< 29 . 1 > Aula Gallica florere et tonum dare volens in Europa coepit iterum de mediis cogitare cum Germanis vel Hispanis disconveniendi ; huius originem et causam ex Germania susceperunt Galli ; Ferdinandus enim post celebrem victoriam , quo < ! > ad Nordlingam de Svecis et protestantibus retulit , se levare et fortificare coepit ; usque ergo 1635 . annum Galli clam tantum foverunt aere , armis , stipendiis Suecos et rebelles ; post hunc vero annum apertum bellum erupuit ; praetextus fuit Philippus Cristophorus Elector Trevirienses , hic enim fuit inter perduelles et rebelles favitque protestantibus , hinc Hispani eius electoratum invaserunt expugnataque urbe Treviriensi ipsum quoque electorem ceperunt ; in huius ergo restitutionem in integrum movit bellum Ludovicus 13 ‑ us ; hoc bellum usque 1648 . annum protractum est , seu usque pacem Vestphallicam , qua bellum 30 annorum Germaniae terminatum est ; hac pace bellum Gallorum cum Germanis terminatum est , sed cum Hispanis adhuc 25 annis bellarunt Galli .
26 : 25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
CVII . Ut ex coitione corporum , quae principio a coëundo , comeundo , comitium proprie dicta est , reip . corpus ; ita ex consensione animorum reip . coaluit animus ; qui a Papiniano eleganter communis reip . sponsio definitur , hoc est omnium civium aequi juris voluntas ; quae quicquid vult lex communiter appellatur : hujus animi Mens est Civilis Auctoritas : hujus mentis ratio est justitia architectonica , : hanc mentem , hunc animum gerit Potestas Civilis , quae est Persona reip . , cujus vita est salus publica , et in ejus salute vitae omnium continentur . CVIII . In rerumpp . genesi ex dominiis omnium Dominium eminens , et singulorum libertatibus libertas civilis , ex cunctis patrum potestatibus summum Imperium ortum est . Dominium eminens Potestas civilis communis boni caussa in rebus , et personis civium exercet , omni jure privato potius . Libertas civilis est , qua cives suas habent leges , suos magistratus , Aerarium suum . Imperium summum est jus cogendi animadvertendique etiam gladio in noxios cives domi judiciis , in exteros injurios foris bello .
X . Quodam vero tempore , dum adhuc in Galliae finibus moraretur , familiarem sibi quedam habebat agricolam , qui sibi et utensilia , quibus in cella opus est , aliquando faciebat , et si quid ei oportunum esset , ditior caritate quam rebus , de suae paupertatis inopia hilariter ministrabat . Huius vaccam comes quidam superbus et tumidus , missis parasitis , impetu barbarico rapuit eius que carnes preparari sibi ad prandium cum magna gulae aviditate precepit . Ecce autem rusticus cellam Romualdi festinus aggreditur , iacturae suae casum clamosis ululatibus vociferatur , spem suam et suae domus ablatam esse conqueritur . Sanctus itaque Romualdus ad eundem comitem concito gradu nuntium dirigit , et ut pauperi suum animal reddat humillima supplicatione deposcit . Cuius preces lubricus comes protervo spiritu respuit , et quem saporem crassi vaccae lumbi potuissent habere quia ipso die esset gustaturus , asseruit . Adveniente autem hora prandii , apposita mensa , vaccae carnes allatae sunt : et divinae ultionis iam iminente sententia , in ipso edendi initio comes frustum bovini renis abscidens sibi in os misit . Quod repente in illius gutture tam immobiliter haesit , ut nec ad interiora descendere nec foras eici ullis conatibus potuisset . Sic que inter suorum manus , intercluso spiraminis aditu , terribili morte necatus est : et unde contra Dei servum concupiscentiam carnis explere ad saturitatem voluit , inde iusto Dei iudicio carnalem vitam adhuc ieiunus amisit .
Can . 783 - § 1 . Pastores animarum obligatione tenentur curandi , ut christifideles ad statum matrimonialem praeparentur : 1 ° praedicatione et catechesi iuvenibus et adultis aptata , quibus christifideles instituantur de significatione matrimonii christiani , de obligationibus coniugum inter se necnon de iure primario et obligatione , quae parentes habent , filiorum educationem physicam , religiosam , moralem , socialem et culturalem pro viribus curandi ; 2 ° instructione sponsorum personali ad matrimonium , qua sponsi ad novum statum disponantur . § 2 . Enixe commendatur sponsis catholicis , ut in matrimonio celebrando Divinam Eucharistiam suscipiant . § 3 . Celebrato vero matrimonio pastores animarum auxilium coniugibus praebeant , ut matrimoniale foedus fideliter servantes atque tuentes ad sanctiorem in dies plenioremque in familia vitam ducendam perveniant . Can . 784 - Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris , collatis consiliis cum Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentibus , statuantur normae de examine sponsorum et de aliis mediis ad investigationes , praecipue quod ad baptismum et ad statum liberum spectat , quae ante matrimonium peragendae sunt , quibus diligenter observatis procedi potest ad matrimonii celebrationem . Can . 785 - § 1 . Pastores animarum obligatione tenentur pro necessitatibus locorum et temporum omnia pericula a matrimonio invalide ac illicite celebrando remediis opportunis arcendi ; ideo , antequam matrimonium celebratur , constare debet nihil eius validae ac licitae celebrationi obstare . § 2 . In periculo mortis , si aliae probationes haberi non possunt , sufficit , nisi contraria assunt indicia , affirmatio sponsorum , si casus fert , etiam iurata , se baptizatos esse et nullo detineri impedimento . Can . 786 - Omnes christifideles obligatione tenentur impedimenta , si qua noverunt , parocho aut Hierarchae loci ante matrimonii celebrationem revelandi . Can . 787 - Parochus , qui investigationes peregit , de harum exitu statim per authenticum documentum certiorem faciat parochum , cuius est matrimonium benedicere . Can . 788 - Si quod dubium post accuratas investigationes adhuc superest de exsistentia impedimenti , parochus rem ad Hierarcham loci deferat . Can . 789 - Etsi matrimonium de cetero valide celebrari potest , sacerdos praeter alios casus iure determinatos sine licentia Hierarchae loci ne benedicat : 1 ° matrimonium vagorum ; 2 ° matrimonium , quod ad normam iuris civilis agnosci vel iniri non potest ; 3 ° matrimonium eius , qui obligationibus naturalibus tenetur erga tertiam partem filiosve ex praecedenti unione cum illa parte ortos ; 4 ° matrimonium filii familias minoris insciis aut invitis parentibus ; 5 ° matrimonium eius , qui sententia ecclesiastica vetatur transire ad novum matrimonium , nisi quasdam condiciones implet ; 6 ° matrimonium eius , qui publice fidem catholicam abiecit , etsi ad Ecclesiam vel Communitatem ecclesialem acatholicam non transiit ; Hierarcha loci vero hoc in casu licentiam ne concedat nisi servato can . 814 congrua congruis referendo .
44 . Nuntius principatum in missione tenet perennem . Non potest Ecclesia ab aperto Christi mandato se subtrahere , non potest homines " bonum nuntium " celare se a Deo diligi et salvari . " Evangelizatio semper continebit - velut fundamentum et centrum et culmen totius suae dynamicae virtutis - etiam claram hanc asseverationem : in Iesu Christo , salutem offerri unicuique homini , tamquam donum gratiae et misericordiae ipsius Dei " ( PAULI VI Evangelii Nuntiandi , 27 ) . Omnia actionis missionalis genera ad hanc tendunt asseverationem , quae revelat , inque illud introducit , mysterium absconditum a saeculis et in Christo detectum ( Cfr . Eph . 3 , 3 - 9 ; Col . 1 , 26 - 29 ) , quod est in medio missionis et vitae Ecclesiae , tamquam totius evangelizationis fundamentum .
non desinant : nam vrbes , quae ex conuentione regi restitui deberent , adhuc ab iis retineri , Montalbanum videlicet , Sancerras , ac plerasque arces et oppida in Septimania , Cadurcis , Rutenis , Viuariensi pago , et Allobrogibus , vt Castrum , Albium et Millialdum , Vezelias in Heduis , et Rupellam in Santonibus , quae non solum Iarnacij vrbis praefecti praesidium admittere recuset , sed munitiones inchoatas istuc temporis festinatis operibus continuet , regios ministros vltimo bello pulsos nunc quoque excludat , naueis priuata auctoritate construat , collationes pecuniae a rege imperatas soluere detrectet . id suspicionem de noui belli apparatibus merito regi iniicere , qui et non nisi aegre ferre possit plerosque iniussu suo regno excedere , vt Arausiensi in Belgio militent contra Albanum Philippi foederati regis legatum : Cocauillae item factum obiiciebatur , quem non nisi Condaei iussu ac man dato , quamuis id pernegaret , tantam armatorum multitudinem coegere potuisse sibi persuadebant ; addebant et secreta cum Arausiensi et Germanis principibus Protestantium partibus addictis pacta et foedera , et comeanteis vltro citroque legationum specie nuncios . contra Protestantes se pro religione , conscientiarum libertate arma sumpsisse excusabant , quae ipsis edicto permissa , facto denegetur . nam plerisque locis conueniendi licentiam ambitiosis et emendicatis a publicae quietis hostibus rescriptis impediri . Santerano siquidem Aruernorum praesidi nuper literis significatum , eam regis voluntatem esse , vt reginae parentis , fratrum ac Monpenserij arces oppida ac ditiones illa legis necessitate non tenerentur , nimirum id actum vltima pacificatione , non vt quies publica constitueretur , sed vt ipsi non solum Gallicis , sed externis opibus tunc potentes , per eam armis exuti facilius opprimerentur ; eo consilio Heluetiis , quos dimitti placuerat , adhuc stipendia procedere , et Italorum auxiliariorum alas aliquot . Gallicas vero copias non dimissas , sed per praesidia distributas , quae messe facta mox ad signa conueniant . pulsos vrbibus non recipi , nec bonis , vnde armorum licentia deiecti erant , restitui : nec vero parum moueri , quod audiant , regem missis oratoribus a Pontifice petere , vt sibi L aureorum OIO annui reditûs ex bonis ecclesiasticis alienare liceat . nam quorsum hoc a Pontifice peti , aut sperari , nisi in belli Protestantibus inferendi sumptus ? eodem pertinere legationes in Germania missas , vt Principes Protestantibus et Condaeo ob religionis caussam amici ab eo eiusque caussa alienentur . concilij vero Tridentini promulgationem , quam regni Curiae hactenus reiecerunt , et nunc seditiosi ac factiosi vrgeant , non aliter interpretari Protestanteis posse , quam vt ipsi sectarij veluti ab vniuersis ordinibus pronuncientur , et in eos tanquam perduelleis bellum publice decernatur : in Lotaringia item , Baionae et in Picardiae limite colloquiis habitis , idem actum esse . tum inquisitionis Hispanicae in Belgio introductae exemplum ad terrorem ingerunt , et a regina Scotorum ius , quod in Angliae regno sibi vindicabat , Philippo cessum , quod tunc iactabatur : sodalitates item per vrbes inter oppidanos priuata auctoritate religionis praetextu , re vero ad occultas coitiones contra se institutas . scire praeterea se aiebant , Cardinalem Lotaringum auctorem regi fuisse , vt omneis proceres ac Condaeum ipsum in potestatem quauis ratione redigeret , et de iis postea arbitrio suo statueret . id vero ab Albano monitum fecisse , cuius dicterium Hispanum ferebatur , pluris vnius salmonis caput esse , quam quinquaginta ranarum , de quo iam diximus . ob id nuper Goam praecipuum tribunum cum legione sua , et IIII vexillis Brissaci legionis , et XIIII equitum cataphractorum alis in Heduos missum , vt Condaeum et Gasparem Colinium interciperet . quod de Cocauilla et Arausiensi addatur , id inimicorum malignitatem manifesto prodere , qui cum propria ipsorum crimina vlla nesciant aliena inuidia innocenteis onerant . his se rationibus quisque tuebatur . cum vero Rupellani nulla ratione Iarnacium admittere vellent , Franciscus Vetusuilla E . T . cum plenis mandatis mittitur , vt vrbi prospiceret , regios bonis ac dignitatibus restitueret , turris , ad quam catena portum claudens religatur , custodiam , cui iubebatur , committeret , et imposito idoneo praesidio auctoritatem regiam stabiliret . praemissis dum Vetusuilla ad profectionem se accingeret , qui animos oppidanorum tentarent , ipse . Durtalij in arce sua amoenissima in Andibus haesit , et postea Pictauium vsque processit ,
Download XML • Download text