Text view
Universal Dependencies - Latin - LLCT
Language | Latin |
---|
Project | LLCT |
---|
Corpus Part | dev |
---|
View options
Tags:
Javascript seems to be turned off, or there was a communication error. Turn on Javascript for more display options.
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
-
+ Ego Eliezar, rogatus ab Adalprando presbitero, me teste subscripsi. + Ego Lambertus, rogatus ab Adalprando presbitero, me teste subscripsi. + Ego Andreas notarius post traditam conplevi et dedi. In Dei omnipotentis nomine regnante domno nostro Karolus divina faventem clementia imperator augusto, anno imperii eius primo, quinto decimo kalendas iulias, indictione quarta decima. manifesti sumus nos Teudimundo et Chunimundo clerico germani, filii quondam Rumualdi que Poso vocabatur, quia convenit nobis una tecum Gherardus, gratia Dei huius sancte Lucane ecclesie humilis episcopus, ut inter nos commutationem facere deberemus de aliquantis rebus, sicut et factum est. proinde nos qui supra Teudimundo et Chunimundo clerico germani per hanc cartulam in commutationem dare vidimus tibi qui supra Gherardus episcopus, ad pars ecclesie beati sancti Iohanni Baptista sita infra hanc Lucanam civitate, qui est desup potestatem ipsius episcopatui vestro sancti Martini, id est quattuor petie de terre nostre ille quas abemus in loco Suborbano, prope Ausare que dicitur Mortua. qui unam de ipse petie ambo capita tenet in terra ipsius ecclesie sancti Iohanni, lato uno tenet in terra qui fuit quondam Filippi presbiteri, alio lato tenet in terra nostra qui supra germani, fini signa et termina qui ibi posite sunt; ille secunda petia de terra capo uno tenet in suprascripta terra quas tibi supra dedi, alio capo tenet in terra qui fuit quondam Altiperti, ambas latera tenet in terra suprascripte ecclesie sancti Iohanni; ille tertia petia capo uno tenet in terra ipsius ecclesie sancti Iohanni, alio capo tenet in terra sancti Martini, lato uno tenet in terra ipsius episcupatui sancti Martini, alio lato tenet in terra ipsius ecclesie sancti Iohanni, ille quarta petia capo uno tenet in terra qui fuit quondam Filippi presbiteri, alio capo in terra sancti Martini, lato uno tenet in terra ipsius ecclesie sancti Iohanni, alio lato in terra qui fuit suprascripti quondam Altiperti; iam dicte quattuor petie de terra, qualiter circumdate sunt per designatas locas, quot sunt per mensura ad iusta perticha mesurate sistariorum triginta et quinque, una cum fosse et cese et omnibus arboribus suis tibi in commutationem dare vidimus ad pars suprascripte ecclesie sancti Iohanni in integrum. pro quibus ad te in commutationem recepimus, de parte suprascripte ecclesie sancti Iohanni, id est quinque petie de terre ille in suprascripto loco Suborbano prope ecclesia sancti Filippi, qui sunt pertinentes suprascripte ecclesie sancti Iohanni.
Download XML • Download text
• Sentence view • Dependency trees