s-1
| Te quoque magna manent regnis penetralia nostris: |
s-2
| Foliis tantum ne carmina manda, ne turbata volent rapidis ludibria ventis; |
s-3
| ipsa canas oro. ' |
s-4
| Finem dedit ore loquendi. |
s-5
| At, Phoebi nondum patiens, immanis in antro bacchatur vates, magnum si pectore possit excussisse deum. |
s-6
| Sed terrae graviora manent. |
s-7
| In regna Lavini Dardanidae venient; |
s-8
| mitte hanc de pectore curam; |
s-9
| sed non et venisse volent. |
s-10
| Non Simois tibi, nec Xanthus, nec Dorica castra defuerint; |
s-11
| alius Latio iam partus Achilles, natus et ipse dea; |
s-12
| nec Teucris addita Iuno usquam aberit; |
s-13
| Tu ne cede malis, sed contra audentior ito, qua tua te Fortuna sinet. |
s-14
| ea frena furenti concutit, et stimulos sub pectore vertit Apollo. |
s-15
| Ut primum cessit furor et rabida ora quierunt, incipit Aeneas heros: |
s-16
| omnia praecepi atque animo mecum ante peregi. |
s-17
| Unum oro. |
s-18
| doceas iter et sacra ostia pandas. |
s-19
| Quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem, idem orans mandata dabat. |
s-20
| noctes atque dies patet atri ianua Ditis; |
s-21
| Pauci, quos aequus amavit Iuppiter, aut ardens evexit ad aethera virtus, dis geniti potuere. |
s-22
| Latet arbore opaca aureus et foliis et lento vimine ramus, Iunoni infernae dictus sacer; |
s-23
| hunc tegit omnis lucus, et obscuris claudunt convallibus umbrae. |
s-24
| Sed non ante datur telluris operta subire, auricomos quam quis decerpserit arbore fetus. |
s-25
| Hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus instituit. |
s-26
| Primo avulso non deficit alter aureus, et simili frondescit virga metallo. |
s-27
| Ergo alte vestiga oculis, et rite repertum carpe manu; |
s-28
| aliter non viribus ullis vincere, nec duro poteris convellere ferro. |
s-29
| Sedibus hunc refer ante suis et conde sepulchro. |
s-30
| Duc nigras pecudes; |
s-31
| ea prima piacula sunto: |
s-32
| sic demum lucos Stygis et regna invia vivis aspicies. ' |
s-33
| Cui fidus Achates it comes, et paribus curis vestigia figit. |
s-34
| Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum et lituo pugnas insignis obibat et hasta: |
s-35
| postquam illum vita victor spoliavit Achilles, Dardanio Aeneae sese fortissimus heros addiderat socium, non inferiora secutus. |
s-36
| Sed tum, forte cava dum personat aequora concha, demens, et cantu vocat in certamina divos, aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, inter saxa virum spumosa inmerserat unda. |
s-37
| Ergo omnes magno circum clamore fremebant, praecipue pius Aeneas. |
s-38
| Sic effatus vestigia pressit, observans quae signa ferant, quo tendere pergant. |
s-39
| Pascentes illae tantum prodire volando, quantum acie possent oculi servare sequentum. |
s-40
| Quale solet silvis brumali frigore viscum fronde virere nova, quod non sua seminat arbos, et croceo fetu teretis circumdare truncos, talis erat species auri frondentis opaca ilice, sic leni crepitabat brattea vento. |
s-41
| nec minus interea Misenum in litore Teucri flebant, et cineri ingrato suprema ferebant. |
s-42
| Fit gemitus. |
s-43
| Congesta cremantur turea dona, dapes, fuso crateres olivo. |
s-44
| His actis, propere exsequitur praecepta Sibyllae. |
s-45
| talis sese halitus atris faucibus effundens supera ad convexa ferebat: |
s-46
| unde locum Grai dixerunt nomine Aornon. |
s-47
| Tantum effata, furens antro se immisit aperto; |
s-48
| ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat. |
s-49
| Portitor has horrendus aquas et flumina servat terribili squalore Charon, cui plurima mento canities inculta iacet; |
s-50
| stant lumina flamma, sordidus ex umeris nodo dependet amictus. |
s-51
| quam multa in silvis autumni frigore primo lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus trans pontum fugat, et terris immittit apricis. |
s-52
| Nec ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius quam sedibus ossa quierunt. |
s-53
| tum demum admissi stagna exoptata revisunt. ' |
s-54
| In nova fert animus mutatas dicere formas corpora; |
s-55
| di, coeptis ( nam vos mutastis et illas ) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen. |
s-56
| Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, ingemit et, facto nondum vulgata recenti, foeda Lycaoniae referens convivia mensae, ingentes animo et dignas Iove concipit iras, conciliumque vocat: |
s-57
| tenuit mora nulla vocatos. |
s-58
| lactea nomen habet, candore notabilis ipso: |
s-59
| hac parte potentes caelicolae clarique suos posuere penates. |
s-60
| Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse Palatia caeli. |
s-61
| Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. |
s-62
| Talibus inde modis ora indignantia solvit: |
s-63
| ' Non ego pro mundi regno magis anxius illa tempestate fui, qua centum quisque parabat inicere anguipedum captivo bracchia caelo. |
s-64
| Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno corpore et ex una pendebat origine bellum. |
s-65
| Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem, perdendum est mortale genus: |
s-66
| per flumina iuro infera, sub terras Stygio labentia luco! |
s-67
| cuncta prius temptata: |
s-68
| sed inmedicabile corpus ense recidendum est, ne pars sincera trahatur. |
s-69
| quos quoniam caeli nondum dignamur honore, quas dedimus certe terras habitare sinamus. |
s-70
| An satis, o superi, tutos fore creditis illos, cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque , struxerit insidias notus feritate Lycaon? ' |
s-71
| Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum talia deposcunt. |
s-72
| Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. |
s-73
| Contigerat nostras infamia temporis aures; |
s-74
| minor fuit ipsa infamia vero. |
s-75
| Maenala transieram latebris horrenda ferarum et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: |
s-76
| Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. |
s-77
| Signa dedi venisse deum, vulgusque precari coeperat: |
s-78
| inridet primo pia vota Lycaon, mox ait ' experiar deus hic, discrimine aperto, an sit mortalis. |
s-79
| Nec erit dubitabile verum. |
s-80
| Nocte gravem somno necopina perdere morte me parat: |
s-81
| haec illi placet experientia veri. |
s-82
| Nec contentus eo est: |
s-83
| Quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma in domino dignos everti tecta penates. |
s-84
| Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris exululat frustraque loqui conatur: |
s-85
| ab ipso conligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. |
s-86
| fit lupus et veteris servat vestigia formae. |
s-87
| Occidit una domus. |
s-88
| Sed non domus una perire digna fuit: |
s-89
| qua terra patet, fera regnat Erinys. |
s-90
| In facinus iurasse putes. |
s-91
| Dent ocius omnes quas meruere pati ( sic stat sententia ) poenas. |
s-92
| Talia quaerentes ( sibi enim fore cetera curae ) rex superum trepidare vetat subolemque priori dissimilem populo promittit origine mira. |
s-93
| sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether conciperet flammas longusque ardesceret axis: |
s-94
| Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum: |
s-95
| poena placet diversa, genus mortale sub undis perdere et ex omni nimbos demittere caelo. |
s-96
| Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris et quaecumque fugant inductas flamina nubes emittitque Notum. |
s-97
| Madidis Notus evolat alis, terribilem picea tectus caligine vultum: |
s-98
| fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque . |
s-99
| Utque manu late pendentia nubila pressit, fit fragor: |
s-100
| hinc densi funduntur ab aethere nimbi. |