Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - ITTB

LanguageLatin
ProjectITTB
Corpus Partdev

Select a sentence

Showing 1 - 100 of 2101 • previousnext

s-1 quod sit officium sapientis.
s-2 ueritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
s-3 prou. 8-7.
s-4 multitudinis usus, quem in rebus nominandis sequendum philosophus censet, communiter obtinuit ut sapientes dicantur qui res directe ordinant et eas bene gubernant.
s-5 unde inter alia quae homines de sapiente concipiunt, a philosopho ponitur quod sapientis est ordinare.
s-6 omnium autem ordinatorum ad finem, gubernationis et ordinis regulam ex fine sumi necesse est:
s-7 tunc enim unaquaeque res optime disponitur cum ad suum finem conuenienter ordinatur;
s-8 finis enim est bonum uniuscuiusque.
s-9 unde uidemus in artibus unam alterius esse gubernatiuam et quasi principem, ad quam pertinet eius finis:
s-10 sicut medicinalis ars pigmentariae principatur et eam ordinat, propter hoc quod sanitas, circa quam medicinalis uersatur, finis est omnium pigmentorum, quae arte pigmentaria conficiuntur.
s-11 et simile apparet in arte gubernatoria respectu nauifactiuae;
s-12 et in militari respectu equestris et omnis bellici apparatus.
s-13 quae quidem artes aliis principantes architectonicae nominantur, quasi principales artes:
s-14 unde et earum artifices, qui architectores uocantur, nomen sibi uindicant sapientum.
s-15 quia uero praedicti artifices, singularium quarundam rerum fines pertractantes, ad finem uniuersalem omnium non pertingunt, dicuntur quidem sapientes huius uel illius rei, secundum quem modum dicitur 1 cor. 3-10, ut sapiens architectus, fundamentum posui;
s-16 nomen autem simpliciter sapientis illi soli reseruatur cuius consideratio circa finem uniuersi uersatur, qui item est uniuersitatis principium;
s-17 unde secundum philosophum, sapientis est causas altissimas considerare.
s-18 finis autem ultimus uniuscuiusque rei est qui intenditur a primo auctore uel motore ipsius.
s-19 primus autem auctor et motor uniuersi est intellectus, ut infra ostendetur.
s-20 oportet igitur ultimum finem uniuersi esse bonum intellectus.
s-21 hoc autem est ueritas.
s-22 oportet igitur ueritatem esse ultimum finem totius uniuersi;
s-23 et circa eius considerationem principaliter sapientiam insistere.
s-24 et ideo ad ueritatis manifestationem diuina sapientia carne induta se uenisse in mundum testatur, dicens, ioan. 18-37:
s-25 ego in hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati.
s-26 sed et primam philosophiam philosophus determinat esse scientiam ueritatis;
s-27 non cuiuslibet, sed eius ueritatis quae est origo omnis ueritatis, scilicet quae pertinet ad primum principium essendi omnibus;
s-28 unde et sua ueritas est omnis ueritatis principium;
s-29 sic enim est dispositio rerum in ueritate sicut in esse.
s-30 eiusdem autem est unum contrariorum prosequi et aliud refutare sicut medicina, quae sanitatem operatur, aegritudinem excludit.
s-31 unde sicut sapientis est ueritatem praecipue de primo principio meditari et aliis disserere, ita eius est falsitatem contrariam impugnare.
s-32 conuenienter ergo ex ore sapientiae duplex sapientis officium in uerbis propositis demonstratur:
s-33 scilicet ueritatem diuinam, quae antonomastice est ueritas, meditatam eloqui, quod tangit cum dicit, ueritatem meditabitur guttur meum;
s-34 et errorem contra ueritatem impugnare, quod tangit cum dicit, et labia mea detestabuntur impium, per quod falsitas contra diuinam ueritatem designatur, quae religioni contraria est, quae etiam pietas nominatur, unde et falsitas contraria ei impietatis sibi nomen assumit.
s-35 quae sit in hoc opere auctoris intentio.
s-36 inter omnia uero hominum studia sapientiae studium est perfectius, sublimius, utilius et iucundius.
s-37 perfectius quidem, quia inquantum homo sapientiae studium dat, intantum uerae beatitudinis iam aliquam partem habet unde sapiens dicit, beatus uir qui in sapientia morabitur, eccli. 14-22.
s-38 sublimius autem est quia per ipsum homo praecipue ad diuinam similitudinem accedit, quae omnia in sapientia fecit:
s-39 unde, quia similitudo causa est dilectionis, sapientiae studium praecipue deo per amicitiam coniungit;
s-40 propter quod sap. 7-14 dicitur quod sapientia infinitus thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt, facti sunt participes amicitiae dei.
s-41 utilius autem est quia per ipsam sapientiam ad immortalitatis regnum peruenitur:
s-42 concupiscentia enim sapientiae deducet ad regnum perpetuum, sap. 6-21.
s-43 iucundius autem est quia non habet amaritudinem conuersatio illius nec taedium conuictus illius, sed laetitiam et gaudium, sap. 8-16.
s-44 assumpta igitur ex diuina pietate fiducia sapientis officium prosequendi, quamuis proprias uires excedat, propositum nostrae intentionis est ueritatem quam fides catholica profitetur, pro nostro modulo manifestare, errores eliminando contrarios:
s-45 ut enim uerbis hilarii utar, ego hoc uel praecipuum uitae meae officium debere me deo conscius sum, ut eum omnis sermo meus et sensus loquatur.
s-46 contra singulorum autem errores difficile est procedere, propter duo.
s-47 primo, quia non ita sunt nobis nota singulorum errantium dicta sacrilega ut ex his quae dicunt possimus rationes assumere ad eorum errores destruendos.
s-48 hoc enim modo usi sunt antiqui doctores in destructionem errorum gentilium quorum positiones scire poterant quia et ipsi gentiles fuerant, uel saltem inter gentiles conuersati et in eorum doctrinis eruditi.
s-49 secundo, quia quidam eorum, ut mahumetistae et pagani, non conueniunt nobiscum in auctoritate alicuius scripturae, per quam possint conuinci, sicut contra iudaeos disputare possumus per uetus testamentum, contra haereticos per nouum.
s-50 hi uero neutrum recipiunt.
s-51 unde necesse est ad naturalem rationem recurrere, cui omnes assentire coguntur.
s-52 quae tamen in rebus diuinis deficiens est.
s-53 simul autem ueritatem aliquam inuestigantes ostendemus qui errores per eam excludantur:
s-54 et quomodo demonstratiua ueritas, fidei christianae religionis concordet.
s-55 quis modus sit possibilis diuinae ueritatis manifestandae.
s-56 quia uero non omnis ueritatis manifestandae modus est idem;
s-57 disciplinati autem hominis est tantum de unoquoque fidem capere tentare, quantum natura rei permittit, ut a philosopho, optime dictum boetius introducit, necesse est prius ostendere quis modus sit possibilis ad ueritatem propositam manifestandam.
s-58 est autem in his quae de deo confitemur duplex ueritatis modus.
s-59 quaedam namque uera sunt de deo quae omnem facultatem humanae rationis excedunt, ut deum esse trinum et unum.
s-60 quaedam uero sunt ad quae etiam ratio naturalis pertingere potest, sicut est deum esse, deum esse unum, et alia huiusmodi;
s-61 quae etiam philosophi demonstratiue de deo probauerunt, ducti naturalis lumine rationis.
s-62 quod autem sint aliqua intelligibilium diuinorum quae humanae rationis penitus excedant ingenium, euidentissime apparet.
s-63 cum enim principium totius scientiae quam de aliqua re ratio percipit, sit intellectus substantiae ipsius, eo quod, secundum doctrinam philosophi demonstrationis principium est quod quid est;
s-64 oportet quod secundum modum quo substantia rei intelligitur, sit modus eorum quae de re illa cognoscuntur.
s-65 unde si intellectus humanus, alicuius rei substantiam comprehendit, puta lapidis uel trianguli, nullum intelligibilium illius rei facultatem humanae rationis excedet.
s-66 quod quidem nobis circa deum non accidit.
s-67 nam ad substantiam ipsius capiendam intellectus humanus naturali uirtute pertingere non potest:
s-68 cum intellectus nostri, secundum modum praesentis uitae, cognitio a sensu incipiat;
s-69 et ideo ea quae in sensu non cadunt, non possunt humano intellectu capi, nisi quatenus ex sensibilibus earum cognitio colligitur.
s-70 sensibilia autem ad hoc ducere intellectum nostrum non possunt ut in eis diuina substantia uideatur quid sit:
s-71 cum sint effectus causae uirtutem non aequantes.
s-72 ducitur tamen ex sensibilibus intellectus noster in diuinam cognitionem ut cognoscat de deo quia est, et alia huiusmodi quae oportet attribui primo principio.
s-73 sunt igitur quaedam intelligibilium diuinorum quae humanae rationi sunt peruia;
s-74 quaedam uero quae omnino uim humanae rationis excedunt.
s-75 adhuc ex intellectuum gradibus idem facile est uidere.
s-76 duorum enim quorum unus alio rem aliquam intellectu subtilius intuetur, ille cuius intellectus est eleuatior, multa intelligit quae alius omnino capere non potest:
s-77 sicut patet in rustico, qui nullo modo philosophiae subtiles considerationes capere potest.
s-78 intellectus autem angeli plus excedit intellectum humanum quam intellectus optimi philosophi intellectum rudissimi idiotae:
s-79 quia haec distantia inter speciei humanae limites continetur, quos angelicus intellectus excedit.
s-80 cognoscit quidem angelus deum ex nobiliori effectu quam homo:
s-81 quanto ipsa substantia angeli, per quam in dei cognitionem ducitur naturali cognitione, est dignior rebus sensibilibus et etiam ipsa anima, per quam intellectus humanus in dei cognitionem ascendit.
s-82 multoque amplius intellectus diuinus excedit angelicum quam angelicus humanum.
s-83 ipse enim intellectus diuinus sua capacitate substantiam suam adaequat, et ideo perfecte de se intelligit quid est, et omnia cognoscit quae de ipso intelligibilia sunt:
s-84 non autem naturali cognitione angelus de deo cognoscit quid est, quia et ipsa substantia angeli, per quam in dei cognitionem ducitur, est effectus causae uirtutem non adaequans.
s-85 unde non omnia quae in seipso deus intelligit, angelus naturali cognitione capere potest:
s-86 nec ad omnia quae angelus sua naturali uirtute intelligit, humana ratio sufficit capienda.
s-87 sicut igitur maximae amentiae esset idiota qui ea quae a philosopho proponuntur falsa esse assereret propter hoc quod ea capere non potest, ita, et multo amplius, nimiae stultitiae est homo si ea quae diuinitus angelorum ministerio reuelantur falsa esse suspicatur ex hoc quod ratione inuestigari non possunt.
s-88 adhuc idem manifeste apparet ex defectu quem in rebus cognoscendis quotidie experimur.
s-89 rerum enim sensibilium plurimas proprietates ignoramus, earumque proprietatum quas sensu apprehendimus rationes perfecte in pluribus inuenire non possumus.
s-90 multo igitur amplius illius excellentissimae substantiae omnia intelligibilia humana ratio inuestigare non sufficit.
s-91 huic etiam consonat dictum philosophi, qui in ii metaphys. asserit quod intellectus noster se habet ad prima entium, quae sunt manifestissima in natura, sicut oculus uespertilionis ad solem.
s-92 huic etiam ueritati sacra scriptura testimonium perhibet.
s-93 dicitur enim iob 11-7:
s-94 forsitan uestigia dei comprehendes, et omnipotentem usque ad perfectum reperies?
s-95 et 36-26:
s-96 ecce, deus magnus, uincens scientiam nostram.
s-97 et 1 cor. 13-9:
s-98 ex parte cognoscimus.
s-99 non igitur omne quod de deo dicitur, quamuis ratione inuestigari non possit, statim quasi falsum abiiciendum est, ut manichaei et plures infidelium putauerunt.
s-100 quod ueritas diuinorum ad quam naturalis ratio pertingit conuenienter hominibus credenda proponitur.

Text viewDownload CoNNL-U