Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttrain

Select a sentence

Showing 201 - 300 of 16196 • previousnext

s-201 omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
s-202 igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos
s-203 non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum
s-204 sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum
s-205 multi dicent mihi in illa die
s-206 Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus
s-207 et tunc confitebor illis quia
s-208 numquam novi vos
s-209 discedite a me qui operamini iniquitatem
s-210 omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram
s-211 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit
s-212 fundata enim erat super petram
s-213 et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam
s-214 et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna
s-215 et factum est
s-216 cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius
s-217 cum autem descendisset de monte secutae sunt eum turbae multae
s-218 et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens
s-219 Domine si vis potes me mundare
s-220 et extendens manum tetigit eum Iesus dicens
s-221 volo mundare
s-222 et confestim mundata est lepra eius
s-223 et ait illi Iesus
s-224 vide nemini dixeris
s-225 sed vade ostende te sacerdoti et offer munus quod praecepit Moses in testimonium illis
s-226 cum autem introisset Capharnaum accessit ad eum centurio rogans eum et dicens
s-227 Domine puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur
s-228 et ait illi Iesus
s-229 ego veniam et curabo eum
s-230 et respondens centurio ait
s-231 Domine non sum dignus ut intres sub tectum meum
s-232 sed tantum dic verbo et sanabitur puer meus
s-233 nam et ego homo sum sub potestate habens sub me milites
s-234 et dico huic vade et vadit
s-235 et alio veni et venit
s-236 et servo meo fac hoc et facit
s-237 audiens autem Iesus miratus est et sequentibus se dixit
s-238 amen dico vobis
s-239 non inveni tantam fidem in Israhel
s-240 dico autem vobis quod multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum
s-241 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores
s-242 ibi erit fletus et stridor dentium
s-243 et dixit Iesus centurioni
s-244 vade et sicut credidisti fiat tibi
s-245 et sanatus est puer in hora illa
s-246 et cum venisset Iesus in domum Petri vidit socrum eius iacentem et febricitantem
s-247 et tetigit manum eius et dimisit eam febris et surrexit et ministrabat eis
s-248 vespere autem facto obtulerunt ei multos daemonia habentes
s-249 et eiciebat spiritus verbo et omnes male habentes curavit ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem
s-250 ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portavit
s-251 videns autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum
s-252 et accedens unus scriba ait illi
s-253 magister sequar te quocumque ieris
s-254 et dicit ei Iesus
s-255 vulpes foveas habent et volucres caeli tabernacula
s-256 Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
s-257 alius autem de discipulis eius ait illi
s-258 Domine permitte me primum ire et sepelire patrem meum
s-259 Iesus autem ait illi
s-260 sequere me et dimitte mortuos sepelire mortuos suos
s-261 et ascendente eo in navicula secuti sunt eum discipuli eius
s-262 et ecce motus magnus factus est in mari ita ut navicula operiretur fluctibus
s-263 ipse vero dormiebat
s-264 et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes
s-265 Domine salva nos
s-266 perimus
s-267 et dicit eis
s-268 quid timidi estis modicae fidei
s-269 tunc surgens imperavit ventis et mari et facta est tranquillitas magna
s-270 porro homines mirati sunt dicentes
s-271 qualis est hic quia et venti et mare oboediunt ei
s-272 et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum occurrerunt ei duo habentes daemonia de monumentis exeuntes saevi nimis ita ut nemo posset transire per viam illam
s-273 et ecce clamaverunt dicentes
s-274 quid nobis et tibi Fili Dei
s-275 venisti huc ante tempus torquere nos
s-276 erat autem non longe ab illis grex porcorum multorum pascens
s-277 daemones autem rogabant eum dicentes
s-278 si eicis nos mitte nos in gregem porcorum
s-279 et ait illis
s-280 ite
s-281 at illi exeuntes abierunt in porcos
s-282 et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare et mortui sunt in aquis
s-283 pastores autem fugerunt
s-284 et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his qui daemonia habuerant
s-285 et ecce tota civitas exiit obviam Iesu
s-286 et viso eo rogabant ut transiret a finibus eorum
s-287 et ascendens in naviculam transfretavit et venit in civitatem suam
s-288 et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto
s-289 et videns Iesus fidem illorum dixit paralytico
s-290 confide fili
s-291 remittuntur tibi peccata tua
s-292 et ecce quidam de scribis dixerunt intra se
s-293 hic blasphemat
s-294 et cum vidisset Iesus cogitationes eorum dixit
s-295 ut quid cogitatis mala in cordibus vestris
s-296 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata aut dicere
s-297 surge et ambula
s-298 ut sciatis autem quoniam Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata
s-299 tunc ait paralytico
s-300 surge

Text viewDownload CoNNL-U