Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttest

Select a sentence

Showing 402 - 501 of 1260 • previousnext

s-402 hic vidit Patrem
s-403 amen amen dico vobis
s-404 qui credit in me habet vitam aeternam
s-405 ego sum panis vitae
s-406 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
s-407 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
s-408 ego sum panis vivus qui de caelo descendi
s-409 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum
s-410 et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita
s-411 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes
s-412 quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum
s-413 dixit ergo eis Iesus
s-414 amen amen dico vobis
s-415 nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis
s-416 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam
s-417 et ego resuscitabo eum in novissimo die
s-418 caro enim mea vere est cibus
s-419 et sanguis meus vere est potus
s-420 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
s-421 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me
s-422 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt
s-423 qui manducat hunc panem vivet in aeternum
s-424 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
s-425 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt
s-426 durus est hic sermo
s-427 quis potest eum audire
s-428 sciens autem Iesus apud se met ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis
s-429 hoc vos scandalizat
s-430 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
s-431 spiritus est qui vivificat
s-432 caro non prodest quicquam
s-433 verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
s-434 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt
s-435 sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
s-436 et dicebat
s-437 propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
s-438 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro
s-439 et iam non cum illo ambulabant
s-440 dixit ergo Iesus ad duodecim
s-441 numquid et vos vultis abire
s-442 respondit ergo ei Simon Petrus
s-443 Domine ad quem ibimus
s-444 verba vitae aeternae habes
s-445 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei
s-446 respondit eis Iesus
s-447 nonne ego vos duodecim elegi
s-448 et ex vobis unus diabolus est
s-449 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis
s-450 hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim
s-451 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
s-452 qui ait
s-453 viri fratres et patres audite
s-454 Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram et dixit ad illum
s-455 exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero
s-456 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram
s-457 et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
s-458 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis
s-459 et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
s-460 locutus est autem Deus quia
s-461 erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
s-462 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
s-463 et dedit illi testamentum circumcisionis
s-464 et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava
s-465 et Isaac Iacob
s-466 et Iacob duodecim patriarchas
s-467 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum
s-468 et erat Deus cum eo et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti
s-469 et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
s-470 et non inveniebant cibos patres nostri
s-471 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
s-472 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
s-473 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
s-474 et descendit Iacob in Aegyptum
s-475 et defunctus est ipse et patres nostri
s-476 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
s-477 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
s-478 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
s-479 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo
s-480 qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
s-481 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
s-482 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis
s-483 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
s-484 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
s-485 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis
s-486 at illi non intellexerunt
s-487 sequenti vero die apparuit illis litigantibus
s-488 et reconciliabat eos in pacem dicens
s-489 viri fratres estis
s-490 ut quid nocetis alterutrum
s-491 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens
s-492 quis te constituit principem et iudicem super nos
s-493 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
s-494 fugit autem Moses in verbo isto
s-495 et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
s-496 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
s-497 Moses autem videns admiratus est visum
s-498 et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
s-499 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
s-500 tremefactus autem Moses non audebat considerare
s-501 dixit autem illi Dominus

Text viewDownload CoNNL-U