Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Parttest

Select a sentence

Showing 203 - 302 of 1260 • previousnext

s-203 sed vobis dico qui auditis
s-204 diligite inimicos vestros
s-205 benefacite his qui vos oderunt
s-206 benedicite maledicentibus vobis
s-207 orate pro calumniantibus vos
s-208 ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram
s-209 et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere
s-210 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas
s-211 et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter
s-212 et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia
s-213 nam et peccatores diligentes se diligunt
s-214 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt
s-215 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis
s-216 nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia
s-217 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes
s-218 et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos
s-219 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
s-220 nolite iudicare et non iudicabimini
s-221 nolite condemnare et non condemnabimini
s-222 dimittite et dimittemini
s-223 date et dabitur vobis
s-224 mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum
s-225 eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
s-226 dicebat autem illis et similitudinem
s-227 numquid potest caecus caecum ducere
s-228 nonne ambo in foveam cadent
s-229 non est discipulus super magistrum
s-230 perfectus autem omnis erit sicut magister eius
s-231 quid autem vides festucam in oculo fratris tui
s-232 trabem autem quae in oculo tuo est non consideras
s-233 et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns
s-234 hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
s-235 non est enim arbor bona quae facit fructus malos ne que arbor mala faciens fructum bonum
s-236 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur
s-237 ne que enim de spinis colligunt ficus
s-238 ne que de rubo vindemiant uvam
s-239 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum
s-240 et malus homo de malo profert malum
s-241 ex abundantia enim cordis os loquitur
s-242 quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico
s-243 omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est
s-244 similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram
s-245 inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere
s-246 fundata enim erat supra petram
s-247 qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento
s-248 in quam inlisus est fluvius et continuo concidit
s-249 et facta est ruina domus illius magna
s-250 dicebat autem et ad discipulos suos
s-251 homo quidam erat dives qui habebat vilicum
s-252 et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius
s-253 et vocavit illum et ait illi
s-254 quid hoc audio de te
s-255 redde rationem vilicationis tuae
s-256 iam enim non poteris vilicare
s-257 ait autem vilicus intra se
s-258 quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem
s-259 fodere non valeo
s-260 mendicare erubesco
s-261 scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas
s-262 convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo
s-263 quantum debes domino meo
s-264 at ille dixit
s-265 centum cados olei
s-266 dixit que illi
s-267 accipe cautionem tuam
s-268 et sede cito
s-269 scribe quinquaginta
s-270 deinde alio dixit
s-271 tu vero quantum debes
s-272 qui ait
s-273 centum choros tritici
s-274 ait illi
s-275 accipe litteras tuas et scribe octoginta
s-276 et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset
s-277 quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt
s-278 et ego vobis dico
s-279 facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula
s-280 qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est
s-281 et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est
s-282 si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis
s-283 et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis
s-284 nemo servus potest duobus dominis servire
s-285 aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet
s-286 non potestis Deo servire et mamonae
s-287 audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari
s-288 et deridebant illum
s-289 et ait illis
s-290 vos estis qui iustificatis vos coram hominibus
s-291 Deus autem novit corda vestra
s-292 quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum
s-293 lex et prophetae usque ad Iohannem
s-294 ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit
s-295 facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere
s-296 omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur
s-297 et qui dimissam a viro ducit moechatur
s-298 homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide
s-299 et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis
s-300 sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius
s-301 factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae
s-302 mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno

Text viewDownload CoNNL-U