s-801
| de fratre confido ita esse ut semper volui et elaboravi |
s-802
| multa signa sunt eius rei |
s-803
| non minimum quod soror praegnas est |
s-804
| de comitiis meis et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico te non modo non arcessi a me sed prohiberi quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum est hoc tempore quam mea te adesse comitiis |
s-805
| proinde eo animo te velim esse quasi mei negoti causa in ista loca missus esses |
s-806
| me autem eum et offendes erga te et audies quasi mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint |
s-807
| Tulliola tibi diem dat |
s-808
| sponsorem me appellat |
s-809
| et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in eandem rationem scriptis magno opere sum commotus |
s-810
| eo accedebat hortator adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda |
s-811
| sed cum omnia fecissem non modo eam voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui verum ne causam quidem elicere immutatae voluntatis |
s-812
| tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam tamen habet quiddam profecto quod magis in animo eius insederit quod ne que epistulae tuae ne que nostra adlegatio tam potest facile delere quam tu praesens non modo oratione sed tuo vultu illo familiari tolles si modo tanti putaris id quod si me audies et si humanitati tuae constare voles certe putabis |
s-813
| ac ne illud mirere cur cum ego antea significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore nunc idem videar diffidere incredibile est quanto mihi videatur illius voluntas obstinatior et in hac iracundia offirmatior |
s-814
| sed haec aut sanabuntur cum veneris aut ei molesta erunt in utro culpa erit |
s-815
| quod in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse scito nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus ne c quando futura sint comitia sciri |
s-816
| verum haec audies de Philadelpho |
s-817
| tu velim quae Academiae nostrae parasti quam primum mittas |
s-818
| mire quam illius loci non modo usus sed etiam cogitatio delectat |
s-819
| libros vero tuos cave cuiquam tradas |
s-820
| nobis eos quem ad modum scribis conserva |
s-821
| summum me eorum studium tenet sicut odium iam ceterarum rerum |
s-822
| quas tu incredibile est quam brevi tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti |
s-823
| Teucris illa lentum sane negotium ne que Cornelius ad Terentiam postea rediit |
s-824
| opinor ad Considium Axium Selicium confugiendum est |
s-825
| nam a Caecilio propinqui minore centesimis nummum movere non possunt |
s-826
| sed ut ad prima illa redeam nihil ego illa impudentius astutius lentius vidi |
s-827
| libertum mitto |
s-828
| Tito mandavi |
s-829
| σκήψεις atque ἀναβολαί |
s-830
| sed nescio an ταὐτόματον ἡμῶν |
s-831
| nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte Pompeium acturum Antonio succedi oportere eodem que tempore aget praetor ad populum |
s-832
| res eius modi est ut ego ne c per bonorum ne c per popularem existimationem honeste possim hominem defendere ne c mihi libeat quod vel maximum est |
s-833
| etenim accidit hoc quod totum cuius modi sit mando tibi ut perspicias |
s-834
| libertum ego habeo sane nequam hominem Hilarum dico ratiocinatorem et clientem tuum |
s-835
| de eo mihi Valerius interpres nuntiat Thyillus que se audisse scribit haec esse hominem cum Antonio Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum |
s-836
| non sum mediocriter commotus ne que tamen credidi sed certe aliquid sermonis fuit |
s-837
| totum investiga |
s-838
| cognosce |
s-839
| perspice et nebulonem illum si quo pacto potes ex istis locis amove |
s-840
| huius sermonis Valerius auctorem Gnaeum Plancium nominabat |
s-841
| mando tibi plane totum ut videas cuius modi sit |
s-842
| Pompeium nobis amicissimum constat esse |
s-843
| divortium Muciae vehementer probatur |
s-844
| Publium Clodium Appi filium credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi Gaii Caesaris cum pro populo fieret eum que per manus servulae servatum et eductum |
s-845
| rem esse insigni infamia |
s-846
| quod te moleste ferre certo scio |
s-847
| quid praeterea ad te scribam non habeo et me hercule eram in scribendo conturbatior |
s-848
| nam puer festivus anagnostes noster Sositheus decesserat me que plus quam servi mors debere videbatur commoverat |
s-849
| tu velim saepe ad nos scribas |
s-850
| si rem nullam habebis quod in buccam venerit scribito |
s-851
| Kal Ianuariis Marco Messalla Marco Pisone consulibus |
s-852
| accepi aliquot epistulas tuas ex quibus intellexi quam suspenso animo et sollicito scire averes quid esset novi |
s-853
| tenemur undique ne que iam quominus serviamus recusamus sed mortem et eiectionem quasi maiora timemus quae multo sunt minora |
s-854
| atque hic status qui nunc est una voce omnium gemitur ne que verbo cuiusquam sublevatur |
s-855
| σκοπὸς est ut suspicor illis qui tenent nullam cuiquam largitionem relinquere |
s-856
| unus loquitur et palam adversatur adulescens Curio |
s-857
| huic plausus maximi consalutatio forensis perhonorifica signa praeterea benevolentiae permulta a bonis impertiuntur |
s-858
| Fufium clamoribus et conviciis et sibilis consectantur |
s-859
| his ex rebus non spes sed dolor est maior cum videas civitatis voluntatem solutam virtutem adligatam |
s-860
| ac ne forte quaeras κατὰ λεπτὸν de singulis rebus universa res eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo privatos verum etiam magistratus liberos fore |
s-861
| hac tamen in oppressione sermo in circulis dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit |
s-862
| vincere incipit timorem dolor sed ita ut omnia sint plenissima desperationis |
s-863
| habet etiam Campana lex exsecrationem in contione candidatorum si mentionem fecerint quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis |
s-864
| non dubitant iurare ceteri |
s-865
| Laterensis existimatur laute fecisse quod tribunatum plebis petere destitit ne iuraret |
s-866
| sed de re publica non libet plura scribere |
s-867
| displiceo mihi ne c sine summo scribo dolore |
s-868
| me tueor ut oppressis omnibus non demisse ut tantis rebus gestis parum fortiter |
s-869
| a Caesare valde liberaliter invitor in legationem illam sibi ut sim legatus atque etiam libera legatio voti causa datur |
s-870
| sed haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et a fratris adventu me ablegat |
s-871
| illa et munitior est et non impedit quominus adsim quom velim |
s-872
| hanc ego teneo sed usurum me non puto |
s-873
| neque tamen scit quisquam |
s-874
| non lubet fugere |
s-875
| aveo pugnare |
s-876
| magna sunt hominum studia |
s-877
| sed nihil adfirmo |
s-878
| tu hoc silebis |
s-879
| de Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem sed iam prorsus occallui |
s-880
| tu vellem ego vel cuperem adesses |
s-881
| ne c mihi consilium ne c consolatio deesset |
s-882
| sed ita te para ut si inclamaro advoles |
s-883
| multa me sollicitant et ex rei publicae tanto motu et ex iis periculis quae mihi ipsi intenduntur et sescenta sunt |
s-884
| sed mihi nihil est molestius quam Statium manu missum |
s-885
| nec meum imperium ac mitto imperium non simultatem meam reverteri saltem |
s-886
| ne c quid faciam scio ne que tantum est in re quantus est sermo |
s-887
| ego autem ne irasci possum quidem iis quos valde amo |
s-888
| tantum doleo ac mirifice quidem |
s-889
| cetera in magnis rebus |
s-890
| minae Clodi contentiones que quae mihi proponuntur modice me tangunt |
s-891
| etenim vel subire eas videor mihi summa cum dignitate vel declinare nulla cum molestia posse |
s-892
| dices fortasse |
s-893
| dignitatis ἅλις tamquam δρυός |
s-894
| saluti si me amas consule |
s-895
| me miserum |
s-896
| cur non ades |
s-897
| nihil profecto te praeteriret |
s-898
| ego fortasse τυφλώττω et nimium τῷ καλῷ προσπέπονθα |
s-899
| scito nihil umquam fuisse tam infame tam turpe tam peraeque omnibus generibus ordinibus aetatibus offensum quam hunc statum qui nunc est magis me hercule quam vellem non modo quam putarem |
s-900
| populares isti iam etiam modestos homines sibilare docuerunt |