Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - PROIEL

LanguageLatin
ProjectPROIEL
Corpus Partdev

Select a sentence

Showing 601 - 700 of 1233 • previousnext

s-601 et obstipuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
s-602 audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
s-603 tunc respondit Petrus
s-604 numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
s-605 et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari
s-606 tunc rogaverunt eum ut maneret aliquot diebus
s-607 Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri
s-608 per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius
s-609 in quibus estis et vos vocati Iesu Christi
s-610 omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis
s-611 testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis
s-612 obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos
s-613 desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos
s-614 id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam
s-615 nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus
s-616 Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare
s-617 non enim erubesco evangelium
s-618 virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco
s-619 iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est
s-620 iustus autem ex fide vivit
s-621 revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent quia quod notum est Dei manifestum est in illis
s-622 Deus enim illis manifestavit
s-623 invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles
s-624 quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum
s-625 dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt
s-626 et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium
s-627 propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in se met ipsis
s-628 qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio
s-629 et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula
s-630 amen
s-631 propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae
s-632 nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam
s-633 similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in se met ipsis recipientes
s-634 et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate
s-635 qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte
s-636 non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus
s-637 apocalypsis Iesu Christi quam dedit illi Deus palam facere servis suis quae oportet fieri cito
s-638 et significavit mittens per angelum suum servo suo Iohanni qui testimonium perhibuit verbo Dei et testimonium Iesu Christi quaecumque vidit
s-639 beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae et servant ea quae in ea scripta sunt
s-640 tempus enim prope est
s-641 Iohannes septem ecclesiis quae sunt in Asia
s-642 gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est
s-643 et a septem spiritibus qui in conspectu throni eius sunt
s-644 ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum
s-645 amen
s-646 ecce venit cum nubibus et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt
s-647 et plangent se super eum omnes tribus terrae
s-648 etiam
s-649 amen
s-650 ego sum Alpha et Omega principium et finis
s-651 dicit Dominus Deus qui est et qui erat et qui venturus est Omnipotens
s-652 ego Iohannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu fui in insula quae appellatur Patmos propter verbum Dei et testimonium Iesu
s-653 fui in spiritu in dominica die et audivi post me vocem magnam tamquam tubae dicentis
s-654 quod vides scribe in libro
s-655 et mitte septem ecclesiis Ephesum et Zmyrnam et Pergamum et Thyatiram et Sardis et Philadelphiam et Laodiciam
s-656 et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur me cum
s-657 et conversus vidi septem candelabra aurea
s-658 et in medio septem candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere et praecinctum ad mamillas zonam auream
s-659 et pedes eius similes orichalco sicut in camino ardenti
s-660 et vox illius tamquam vox aquarum multarum
s-661 et habebat in dextera sua stellas septem
s-662 et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat
s-663 et facies eius sicut sol lucet in virtute sua
s-664 et cum vidissem eum cecidi ad pedes eius tamquam mortuus
s-665 et posuit dexteram suam super me dicens
s-666 noli timere
s-667 ego sum primus et novissimus et vivus et fui mortuus et ecce sum vivens in saecula saeculorum
s-668 et habeo claves mortis et inferni
s-669 scribe ergo quae vidisti et quae sunt et quae oportet fieri post haec
s-670 sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea
s-671 septem stellae angeli sunt septem ecclesiarum
s-672 et candelabra septem septem ecclesiae sunt
s-673 angelo Ephesi ecclesiae scribe
s-674 haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum
s-675 scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos
s-676 et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt
s-677 et invenisti eos mendaces
s-678 et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti
s-679 sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti
s-680 memor esto itaque unde excideris
s-681 et age paenitentiam et prima opera fac
s-682 sin autem venio tibi et movebo candelabrum tuum de loco suo nisi paenitentiam egeris
s-683 sed hoc habes quia odisti facta Nicolaitarum quae et ego odi
s-684 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
s-685 vincenti dabo ei edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei
s-686 et angelo Zmyrnae ecclesiae scribe
s-687 haec dicit primus et novissimus qui fuit mortuus et vivit
s-688 scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es
s-689 et blasphemaris ab his qui se dicunt Iudaeos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanae
s-690 nihil horum timeas quae passurus es
s-691 ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem ut temptemini
s-692 et habebitis tribulationem diebus decem
s-693 esto fidelis usque ad mortem et dabo tibi coronam vitae
s-694 qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat ecclesiis
s-695 qui vicerit non laedetur a morte secunda
s-696 et angelo Pergami ecclesiae scribe
s-697 haec dicit qui habet rompheam utraque parte acutam
s-698 scio ubi habitas ubi sedes est Satanae
s-699 et tenes nomen meum et non negasti fidem meam
s-700 et in diebus Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat

Text viewDownload CoNNL-U