Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttest

Select a sentence

Showing 707 - 806 of 939 • previousnext

s-707 aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens.
s-708 Haec dicente eo gallus gallinaceus cantavit.
s-709 Qua voce confusus Trimalchio vinum sub mensa iussit effundi lucernamque etiam mero spargi.
s-710 Longe a nobis.
s-711 Dumque Daedalus potionem ferventissimam haurit, Fortunata mola buxea piper trivit.
s-712 Subiit igitur alia classis, et illi quidem exclamavere:
s-713 Itaque Fortunata, ut ex aequo ius firmum approbaret, male dicere Trimalchioni coepit et purgamentum dedecusque praedicare, qui non contineret libidinem suam.
s-714 Ultimo etiam adiecit:
s-715 Trimalchio contra offensus convicio calicem in faciem Fortunatae immisit.
s-716 Illa tanquam oculum perdidisset, exclamavit manusque trementes ad faciem suam admovit.
s-717 Immo puer quoque officiosus urceolum frigidum ad malam eius admovit, super quem incumbens Fortunata gemere ac flere coepit.
s-718 Et ego, homo dipundiarius, sestertium centies accipere potui.
s-719 Scis tu me non mentiri.
s-720 At ego dum bonatus ago et nolo videri levis, ipse mihi asciam in crus impegi.
s-721 Recte, curabo, me unguibus quaeras.
s-722 Et ut depraesentiarum intelligas, quid tibi feceris:
s-723 Habinna, nolo, statuam eius in monumento meo ponas, ne mortuus quidem lites habeam.
s-724 Idem et Scintilla flens dixit ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit, ut se frangeret.
s-725 si quid perperam feci, in faciem meam inspue.
s-726 Puerum basiavi frugalissimum, non propter formal, sed quia frugi est:
s-727 decem partes dicit, librum ab oculo legit, thraecium sibi de diariis fecit, arcisellium de suo paravit et duas trullas.
s-728 Non est dignus quem in oculis feram?
s-729 sed Fortunata vetat.
s-730 Ita tibi videtur, fulcipedia?
s-731 suadeo, bonum tuum concoquas, milva, et me non facias ringentem, amasiuncula:
s-732 alioquin experieris cerebrum meum.
s-733 Nosti me:
s-734 Sed vivorum meminerimus.
s-735 Corcillum est quod homines facit, cetera quisquilia omnia.
s-736 alius alia vobis dicet.
s-737 Felicitate dissilio.
s-738 Tu autem, sterteia, etiamnum ploras?
s-739 iam curabo, fatum tuum plores.
s-740 Sed, ut coeperam dicere, ad hanc me fortunam frugalitas mea perduxit.
s-741 Nec turpe est, quod dominus iubet.
s-742 Scitis, quid dicam:
s-743 coheredem me Caesari fecit, et accepi patrimonium laticlavium.
s-744 Concupivi negotiari.
s-745 Putares me hoc iussisse:
s-746 omnes naves naufragarunt, factum, non fabula.
s-747 Uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit.
s-748 Putatis me defecisse?
s-749 Alteras feci maiores et meliores et feliciores, ut nemo non me virum fortem diceret.
s-750 Scitis, magna navis magnam fortitudinem habet.
s-751 Oneravi rursus vinum, lardum, fabam, seplasium, mancipia.
s-752 Hoc loco Fortunata rem piam fecit;
s-753 Hoc fuit peculii mei fermentum.
s-754 Cito fit, quod di volunt.
s-755 Uno cursu centies sestertium corrotundavi.
s-756 Statim redemi fundos omnes, qui patroni mei fuerant.
s-757 Aedifico domum, venalicia coemo iumenta;
s-758 quicquid tangebam, crescebat tanquam favus.
s-759 sustuli me de negotiatione et coepi libertos faenerare.
s-760 ab acia et acu mi omnia exposuit;
s-761 intestinas meas noverat;
s-762 tantum quod mihi non dixerat, quid pridie cenaveram.
s-763 Tu parum felix in amicos es.
s-764 Nemo unquam tibi parem gratiam refert.
s-765 Tu latifundia possides.
s-766 Tu viperam sub ala nutricas ' et, quod vobis non dixerim, et nunc mi restare vitae annos triginta et menses quattuor et dies duos.
s-767 Praeterea cito accipiam hereditatem.
s-768 Hoc mihi dicit fatus meus.
s-769 Quod si contigerit fundos Apuliae iungere, satis vivus pervenero.
s-770 Interim dum Mercurius vigilat, aedificavi hanc domum.
s-771 Ut scitis, casula erat;
s-772 nunc templum est.
s-773 Habet quattuor cenationes, cubicula viginti, porticus marmoratos duos, susum cenationem, cubiculum in quo ipse dormio, viperae huius sessorium, ostiarii cellam perbonam;
s-774 hospitium hospites capit.
s-775 Credite mihi:
s-776 assem habeas, assem valeas;
s-777 habes, habeberis.
s-778 Sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex.
s-779 Interim.
s-780 Stiche, profer vitalia, in quibus volo me efferri.
s-781 alioquin te vivum comburam.
s-782 Consonuere cornicines funebri strepitu.
s-783 Nos occasionem opportunissimam nacti Agamemnoni verba dedimus raptimque tam plane quam ex incendio fugimus.
s-784 Aesopus auctor quam materiam repperit, Hanc ego polivi versibus senariis.
s-785 A te decurrit ad meos haustus liquor.
s-786 Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi.
s-787 Respondit agnus:
s-788 Pater hercle tuus, ille inquit, male dixit mihi.
s-789 Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
s-790 Athenae cum florerent aequis legibus, Procax libertas civitatem miscuit Frenumque solvit pristinum licentia.
s-791 Ranae vagantes liberis paludibus Clamore magno regem petiere a Iove, Qui dissolutos mores vi compesceret.
s-792 Pater deorum risit atque illis dedit Parvum tigillum, missum quod subito vadi Motu sonoque terruit pavidum genus.
s-793 Hoc mersum limo cum iaceret diutius, Forte una tacite profert e stagno caput Et explorato rege cunctas evocat.
s-794 Illae timore posito certatim adnatant Lignumque supera turba petulans insilit.
s-795 Tum misit illis hydrum, qui dente aspero Corripere coepit singulas.
s-796 Frustra necem Fugitant inertes, vocem praecludit metus.
s-797 Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iovem, Afflictis ut succurrat.
s-798 Quia noluistis vestrum ferre inquit bonum, Malum perferte.
s-799 Vos quoque, o cives, ait, Hoc sustinete, maius ne veniat malum.
s-800 Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
s-801 Deinde contemnens suos Se inmiscuit pavonum formoso gregi.
s-802 Illi inpudenti pennas eripiunt avi Fugantque rostris.
s-803 Male mulcatus graculus Redire maerens coepit ad proprium genus;
s-804 A quo repulsus tristem sustinuit notam.
s-805 Amittit merito proprium qui alienum adpetit.
s-806 Canis per flumen carnem cum ferret natans, Lympharum in speculo vidit simulacrum suum, Aliamque praedam ab altero ferri putans Eripere voluit;

Text viewDownload CoNNL-U