Dependency Tree

Universal Dependencies - Latin - Perseus

LanguageLatin
ProjectPerseus
Corpus Parttest

Select a sentence

Showing 601 - 700 of 939 • previousnext

s-601 Gladium tamen strinxi et in tota via umbras cecidi, done ad villam amicae meae pervenirem.
s-602 Melissa mea mirari coepit, quod tam sero ambularem, et ' Si ante ' inquit ' venisses, saltem nobis adiutasses;
s-603 lupus enim villam intravit et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit.
s-604 Nec tamen derisit, etiam si fugit;
s-605 Ut vero domum veni, iacebat miles meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus curabat.
s-606 Intellexi illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me occidisses.
s-607 Viderint alii quid de hoc exopinissent;
s-608 immo certus est et minime linguosus.
s-609 asinus in tegulis.
s-610 Cum adhuc capillatus essem, nam a puero vitam Chiam gessi, ipsimi nostri delicatus decessit, mehercules margaritum, zacritus et omnium numerum.
s-611 Cum ergo illum mater misella plangeret et nos tum plures in tristimonio essemus, subito strigae stridere coeperunt;
s-612 putares canem leporem persequi.
s-613 poterat bovem iratum tollere.
s-614 Hic audacter stricto gladio extra ostium procucurrit, involuta sinistra manu curiose, et mulierem tanquam hoc loco salvum sit, quod tangomediam traiecit.
s-615 Audimus gemitum, et plane non mentiar ipsas non vidimus.
s-616 Baro autem noster introversus se proiecit in lectum, et corpus totum lividum habebat quasi flagellis caesus, quia scilicet illum tetigerat mala manus.
s-617 Non cor habebat, non intestina, non quicquam:
s-618 scilicet iam puerum strigae involaverant et supposuerant stramenticium vavatonem.
s-619 Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus nocturnas, ut suis se teneant, dum redimus a cena.
s-620 Nihil nos delectaris?
s-621 Quid saltare?
s-622 Appositaque ad os manu nescio quid taetrum exsibilavit, quod postea Graecum esse affirmabat.
s-623 Scylax, canino scilicet usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene laceravit.
s-624 Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit.
s-625 Trimalchio ne videretur iactura motus, basiavit puerum ac iussit super dorsum ascendere suum.
s-626 repressus ergo aliquamdiu Trimalchio camellam grandem iussit misceri.
s-627 Inter haec triclinii valvas lictor percussit, amictusque veste alba cum ingenti frequentia comissator intravit.
s-628 Ego maiestate conterritus praetorem putabam venisse.
s-629 Itaque temptavi assurgere et nudos pedes in terram deferre.
s-630 Recreatus hoc sermone reposui cubitum, Habinnamintrantemque cumadmiratione ingenti spectabam.
s-631 Scissa lautum novendiale servo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat.
s-632 Et puto, cum vicensimariis magnam mantissam habet;
s-633 Itaque de scriblita quidem non minimum edi, de melle me usque tetigi.
s-634 Ego tamen duo sustuli et ecce in mappa alligata habeo;
s-635 In prospectu habuimus ursinae frustum, de quo cum imprudens Scintilla gustasset, paene intestina sua vomuit;
s-636 ego contra plus libram comedi, nam ipsum aprum sapiebat.
s-637 Et si, inquam, ursus homuncionem comest quanto magis homuncio debet ursum comesse?
s-638 In summo habuimus caseum mollem ex sapa et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape et catillum concacatum, pax Palamedes.
s-639 Venit ergo galbino succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret tunica et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae.
s-640 Ultimo etiam periscelides resolvit et reticulum aureum, quem ex obrussa esse dicebat.
s-641 sic nos barcalae despoliamur.
s-642 Sex pondo et selibram debet habere.
s-643 Ultimo etiam, ne mentiri videretur, stateram iussit afferri et circumlatum approbari pondus.
s-644 Plane si filiam haberem, auriculas illi praeciderem.
s-645 Interim mulieres sauciae inter se riserunt ebriaeque iunxerunt oscula, dum altera diligentiam matris familiae iactat, altera delicias et indiligentiam viri.
s-646 Composita ergo in gremio Scintillae incensissimam rubore faciem sudario abscondit.
s-647 Interposito deinde spatio cum secundas mensas Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante videram, ex lapide speculari pulverem tritum.
s-648 Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari clamante Trimalchione subinde:
s-649 Servus qui ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamavit subito canora voce:
s-650 Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas;
s-651 Itaque parem non habet, sive muliones volet sive circulatores imitari.
s-652 Desperatum valde ingeniosus est:
s-653 idem sutor est, idem cocus idem pistor, omnis musae mancipium.
s-654 Duo tamen vitia habet, quae si non haberet, esset omnium numerum:
s-655 recutitus est et stertit.
s-656 sicut Venus spectat.
s-657 Agaga est;
s-658 nihil sibi defraudit, et mehercules laudo illum;
s-659 hoc enim nemo parentat.
s-660 Crede mihi, et vos novimus.
s-661 Sic me salvum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam debattuere, ut etiam dominus suspicaretur;
s-662 et ideo me in vilicationem relegavit.
s-663 Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius effecisset, ut vel fame perire mallemus.
s-664 Necdum finieram sermonem, cum Trimalchio ait:
s-665 Non potest esse pretiosior homo.
s-666 Etiam nobis potestatem fecit, ut mucronem ad buccam probaremus.
s-667 Subito intraverunt duo servi, tanquam qui rixam ad lacum fecissent;
s-668 certe in collo adhuc amphoras habebant.
s-669 Cum ergo Trimalchio ius inter litigantes diceret, neuter sententiam tulit decernentis, sed alterius amphoram fuste percussit.
s-670 Has lautitias aequavit ingeniosus cocus;
s-671 in craticula enim argentea cochleas attulit et tremula taeterrimaque voce cantavit.
s-672 Pudet referre, quae secuntur:
s-673 inaudito enim more pueri capillati attulerunt unguentum in argentea pelve pedesque recumbentium unxerunt, cum ante crura talosque corollis vinxissent.
s-674 Quid multa?
s-675 Certe ego notavi super me positum cocum, qui de porco anserem fecerat, muria condimentisque fetentem.
s-676 Tamen me salvo cito aquam liberam gustabunt.
s-677 Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque insulam et vicesimam et lectum stratum.
s-678 Gratias agere omnes indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia recitavit.
s-679 Aedificas monumentum meum, quemadmodum te iussi?
s-680 Valde te rogo, ut secundum pedes statuae meae catellam ponas et coronas et unguenta et Petraitis omnes pugnas, ut mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere;
s-681 Et ideo ante omnia adici volo:
s-682 hoc monumentum heredem non sequitur.
s-683 Ceterum erit mih icurae, ut testamento caveam, ne mortuus iniuriam accipiam.
s-684 Te rogo, ut naves etiam.
s-685 monumenti mei facias plenis velis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis quinque et nummos in publico de sacculo effundentem;
s-686 Faciatur, si tibi videtur, et triclinia.
s-687 Facias et totum populum sibi suaviter facientem.
s-688 Ad dexteram meam ponas statuam Fortunatae meae columbam tenentem:
s-689 et catellam cingulo alligatam ducat:
s-690 et cicaronem meum, et amphoras copiosas gypsatas, ne effluant vinum.
s-691 Et urnam licet fractam sculpas, et super eam puerum plorantem.
s-692 Cum posset in omnibus decuriis Romae esse, tamen noluit.
s-693 Vale:
s-694 Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim.
s-695 Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium implevit.
s-696 Sic vos felices videam, coniciamus nos in balneum, meo periculo, non paenitebit.
s-697 Cum haec placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam ceciderit.
s-698 Servavit nos tamen atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in siccum.
s-699 Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane;
s-700 Quid faciamus homines miserrimi et novi generis labyrintho inclusi,

Text viewDownload CoNNL-U